Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

sed cum edictum esset a regibus, ut ueteranorum filii ad militiam scriberentur prodente patre, qui felicibus eius actibus inuidebat, cum esset annorum quindecim, captus et catenatus sacramentis militaribus inplicatus est, uno tantum seruo comite contentus, cui tamen uersa uice dominus seruiebat, adeo ut plerumque ei et calciamenta ipse detraheret et ipse detergeret, cibum una caperent, hic tamen saepius ministraret.

triennium fere ante baptismum in armis fuit, integer tamen ab iis uitiis, quibus illud hominum genus inplicari solet.

multa illius circa commilitones benignitas, mira caritas, patientia uero adque humilitas ultra humanum modum. nam frugalitatem in eo laudari non est necesse, qua ita usus est, ut iam illo tempore non miles, sed monachus putaretur. pro quibus rebus ita sibi omnes commilitones deuinxerat, ut eum miro adfectu uenerarentur.

necdum tamen regeneratus in Christo agebat quendam bonis operibus baptismi candidatum: adsistere scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes, uestire nudos, nihil sibi ex militiae stipendiis praeter cotidianum uictum reseruare: iam tum euangelii non surdus auditor de crastino non cogitabat. [*]( 1 diuina p. seruitute Fv 2 inspirauit FQ et corr. V II duodecim V 3 cathecuminum F, catichumenum Q, caticuminum AF et sic fere semper in hoc nomine 4 opus A 5 heremum AF et Ric fere semper 6 non fuieset inpedimento V solus ex notis II tamen] eius add. in \'F m. 2 II tamen circa v 10 eius om. V 11 captus BMV: raptus AFQv 14 calceamenta (om. ipse) detraheret v 15 tamen om. AFQ 16 baptismum BMV: baptisma AFv II ab his AFQV 17 illius BV: illi AFv, 19 laudari ABFV: laudare v 20 qua F rasura ex quia 21 pro V: om. AFv II commilitones suos AFv 23 quędam Fpr. m. II baptismi F: baptismatis AFv 24 alere egentes] eregenes F 26 reseruare MV (item F, sed hic re in ras. ex reseruans ut uidetur): reseruabat AQ, reseruans 2 codd. Giselini )

113

Quodam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae uestem haberet, media hieme, quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque uis algoris extingueret, obuium habet in porta Ambianensium ciuitatis pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret omnesque miserum praeterirent, intellexit uir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reseruari. quid tamen ageret?

nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in opus simile consumpserat. arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam diuidit partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu uideretur: multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent, cum utique plus habentes uestire pauperem sine sua nuditate potuissent.

nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, uidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte uestitum. intueri diligentissime Dominum uestemque, quam dederat, iubetur agnoscere. mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Iesum clara uoce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit.

uere memor Dominus dictorum suorum, qui ante praedixerat: quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis, se in paupere professus est fuisse uestitum: et ad confirmandum tam boni operis testimonium in eodem se habitu, quem pauper acceperat, est dignatus ostendere.

1 quo uiso uir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum [*]( 21 Matth. 25, 40. ) [*]( 1 igitur F 2 uestimentum V 3 obuiam F 4 anbianensium V, ambiamensium A 7 nihil] add. in V a. l. m. 2 quia 8 clamydem V, clamidem AF, item infra u. 16 clamydis et clamidis eidem || enim om. V 11 risere F, sed se ex corr. 12 esse Y: esse et AF, esset et v II habitus F corr. II tamen Y: quidem AF 13 sanctior V solus ex notis; cf. infra c. 9, 4 II gemuere F corr. et Q 15 uidet A pr. m. et V 16 contexerat 1 cod. Gisel. 17 uestem quam A 19 cathecuminus V 21 quae F II fecestes V, haec fecistis AFv (haec BM quoque om.) 22 pauperem Y 25 uisu F 26 annorum XXII Y; at habet Paulinus quoque, quem citauit de Prato: Quattuor a lustris geminos minus egerat annos ) [*]( 8 )

114
duodeuiginti, ad baptismum conuolauit. nec tamen statim militiae renuntiauit, tribuni sui precibus euictus, cui contubernium familiare praestabat: etenim transacto tribunatus sui tempore renuntiaturum se saeculo pollicebatur. qua Martinus expectatione suspensus per biennium fere posteaquam est baptismum consecutus, solo licet nomine, militauit.