Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Item, cum in uico quodam templum antiquissimum diruisset et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset adgressus excidere, tum uero antistes loci illius ceteraque gentilium turba coepit obsistere.

et cum idem illi, dum templum euertitur, imperante Domino quieuissent, succidi arborem non patiebantur. ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum potius, cui seruiret ipse, sequerentur: arborem illam succidi oportere, quia esset daemoni dedicata.

tum unus ex illis qui erat audacior ceteris: si habes, inquit, aliquam de Deo tuo, quem dicis te colere, fiduciam, nosmet ipsi succidemus hanc arborem, tu ruentem excipe: et si tecum est tuus, ut dicis, Dominus, euades.

tum ille intrepide confisus in Domino facturum se pollicetur. hic uero ad istius modi condicionem omnis illa gentilium [*]( 1 lintea BMV: linteamina AFo; Pauiinus habet: Et trcmefacta leui motantnr lintea uento II corporis F 4 leuato BMV: eleuato AFv II ad- , uersoa BF: aduerso Fr, adnersil A 7 cum primo moucre AFQ 8 uicti ABFMQ: uincti V, uicti pondere Giselinus ex suis 9 pouunt BMV: deponunt AFv II aspicientea MV: aspectantes AFv (de lectione codicis V errauit de Prato) 10 cogitantes A II beatus uir cum v 12 manum V 15 cum BMV: dum AFv 16 aggrcssus esset A 17 antistites V, antestites F 18 coeperont M II iidem v II inpcrante AF 21 scruirent ipsi V II succidi V: excidi AFv 22 daemoniis F II tum om. V unua ex illis V: unus ex his AFQ, ex illis unus v 24 succidimus ALFV 26 intrepidus M 27 omnes V )

123
turba consensit, facilemque arboris suae habuere iacturam, si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent.

itaque cum unam in partem pinus illa esset adclinis, ut non esset dubium, quam in partem succisa corrueret, eo loci uinctus statuitur pro arbitrio rusticorum, quo arborem esse casuram nemo dubitabat.