Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur. sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui maiores natu erant, presbyteris uel clericis flagitabat nomen sibi martyris, tempus passionis ostendi: grandi se scrupulo permoueri, quod nihil certi constans sibi maiorum memoria tradidisset.

cum aliquandiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam uulgo adcommodans, ne superstitio conualesceret, quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit.

dehinc super sepulchrum ipsum adstans orauit ad Dominum, ut quis esset uel cuius meriti esset sepultus ostenderet. tum conuersus ad laeuam uidet prope adsistere umbram sordidam, trucem: imperat nomen meritumque loqueretur. nomen edicit, de crimine confitetur: latronem se fuisse, ob scelera percussum, uulgi errore celebratum: sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret.

mirum in modum uocem loquentis qui aderant audiebant, personam tamen non uidebant. tum Martinus quid uidisset exposuit iussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat, submoueri, adque ita populum superstitionis illius absoluit errore.

Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cuiusdam corpus, quod ad sepulchrum cum superstitioso funere deferebatur, obuium haberet: conspicatusque eminus uenientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum interuallum erat, ut difficile fuerit dinoscere quid uideret.

tamen quia rusticam manum cerneret et [*]( 1 cius AF: c... V, et V corr. 2 monasterio BMV: monasterii AFv 6 sibi nomen v II tempus V: tempora AFQ, uel tempora v 10 religionem V haud scio an recte 11 quadam A 12 dehinc V: dein A, deinde Fv 13 esset om. B 14 esset sepultus BV: esset om. AFv 15 uidet AV: uidit Fv II prope om. V II erucem V, actrucem F m. 2 16 loqueretur V: ut loqueretur AFv, ut BM ante nomen habent 19 hnmodum V, item 122, 6 20 tamen om. A 26 obuiam F 27 id om. A II paulolum F || nam tum fere F, nam cum fere Q 28 difficile ei coni. de Prato 29 dinoscere mei: dignoscere v )

122
agente uento lintea corpori superiecta uolitarent, profanos sacrificiorum ritus agi credidit: quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra daemonum candido tecta uelamine misera per agros suos circumferre dementia.

leuato ergo in aduersos signo crucis imperat turbae non moueri loco onusque deponere. hic uero mirum in modum uideres miseros primum uelut saxa riguisse.

dein, cum promouere se summo conamine niterentur, ultra accedere non ualentes ridiculam in uertiginem rotabantur, donec uicti corporis onus ponunt: attoniti et semet inuicem aspicientes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant.

sed cum beatus uir conperisset exequiarum esse illam frequentiam, non sacrorum, eleuata rursum manu dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. ita eos et cum uoluit, stare conpulit, et cum libuit, abire permisit.