Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Interea Iudaei, quos ex permissu Cyri in patriam regressos supra memorauimus, urbem ac templum restituere aggressi, ut [*]( 6 Aen. I, 729. 30 II Par. 36. ) [*]( 4 defuerat P 5 Beli b: bella P 6 cnina — meminit Sigonio glossema uidebatur 10 Daniele b 14 ut I ut es illud P II accyri P, acoersi b 18 sueta P: om. b; aliquid deesse recte Vorstius senserat II inferri P et Vorgtnu: inferre b 21 Danieli b 23 ues tia P 28 Danielo om. P, Danieli b 31 restuere P )

64
pauci atque inopes parum proficiebant, donec centesimo fere anno, Artaxerse rege Persis imperitante, per eos, qui locis praeerant, ab aedificando deterriti:

etenim tum Syria atque omnis Iudaea sub Persarum imperio per magistratus ac praesides regebatur. igitur his consilium fuit regi Artaxersi scribere, non oportere Iudaeis restituendae urbis suae copiam dari, ne pro contumaci ingenio resumptis uiribus, aliis gentibus imperare soliti, non paterentur sub alieno imperio degere.

ita comprobato a rege praesidum consilio prohibita urbis aedificatio usque in secundum Darii regis annum dilata est. sed hoc tractu temporum, qui reges Persis imperauerint, inseremus, quo facilius annorum series in ordinem contexta prodatur.

postDariumMedum, quem duodeuiginti annos regnasse significauimus, Cyrus uno et triginta annis rerum potitus est. Scythis bellum inferens in proelio cecidit, secundo anno postquam Tarquinius Superbus Romae regnare coeperat.

Cyro Cambyses filius eius successit: regnauit annos vnn. hiccumAegyptum atque Aethiopiam bello premeret et subegisset uictorque in Persas reuerteretur, casu se ipse uulnerauit ex eoque ictu periit.

post huius mortem magi duo fratres, natione Medi, menses vnPersarum regnum optinuerunt. ad hos interficiendos septem nobilissimi Persae coniurauerunt, quorum princeps fuit Darius Hystaspis filius, natus ex fratre patruele Cyri, omniumque consensu regnum ei delatum: regnauit annos vi et xxx.

hic* ante quadriennium quam decederet, apud Marathonam pugnauit, celeberrimo Graecis Romanisque historiis proelio. id gestum post Romam conditam anno fere ducentesimo et sexagesimo, Macerino et Augurino consulibus, abhinc annos, si tamen inuestigatio Romanorum consulum non fefellit, DCCC LXXX et VIII : omne enim tempus in Stiliconem consulem direxi.

post Darium Xerses fuit, isque uno et xx annis [*]( 2 Esra 3. 8 Esra 6. ) [*]( 2 Artaierxe b, et sic semper in hoc nomine 3 sunt deterriti b 4 regebatur b: agebatur P, an ex agebat ? cf. ad 1, 30,1 9 et usque malebat de Prato 12 contexta P 13 significamas P II unù et xxx annis P 15 ceperat P 16 regnauitque b 18 ipse P: ipsum b 21 hystaspi P 24 Marathona malebat de Prato 26 macherino P, em. de Prato 28 omnS P II stillioonem P 29 exerses P, Xerxes b et sic deinceps II unum et xx annos b )

65
regnasse traditur: quamquam in plerisque exemplaribus xx et v annos imperii eius fuisse repperi. huic successit Artaxerses, cuius supra meminimus.

hic cum inhiberi aedificationem urbis Iudaeae templique iussisset, suspensum opus usque in secundum Darii regis annum pependit. sed ut usque ad eum temporum ordo conexus sit, Artaxerses regnauit annis uno et XL, Xerses duobus mensibus. postque eum Sucdianus vn mensibus fuit.