Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Igitur hi, qui una cum eo rerum potentes erant, exagitati inuidia, quod eis alienigena captiuae gentis fuisset aequatus, regem deprauatum adulatione compellunt, ut sibi diebus proximis xxx diuini honores darentur, neque cuiquam liceret Deum nisi regem precari. facile id Dario persuasum, stultitia regum omnium, qui sibi diuina uindicant.

igitur Daniel non rudis neque inscius, Deo preces, non homini deferendas, reus constituitur edicto regis nen paruisse. multumque abnuente Dario, cui carus acceptusque semper fuerat, principes peruicere, ut m lacum demitteretur.

sed obiecto bestiis nullum periculum fuit. quod cum rex comperisset, accusatores deputari leonibus praecepit: qui non simili exemplo perfuncti sunt: nam continuo deuorati ferarum famem expleuerunt.

Daniel clarus ante clarior haberi: rex antiquato edicto suo nonum. proposuit, relictis erroribus ac superstitionibus Deum Danielis colendum.

extant etiam uisiones eius, quibus consequentium saeculorum ordinem reuelauit, annorum etiam numerum complexus, intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras pronuntiauit uenturumque Antichristum manifeste exposuit.

quod si qui studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet: nobis propositum est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeuiginti annos regnasse traditur: qua tempestate Astyages Medis imperabat.