Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Sequuntur tempora aetatis nostrae grauia et periculosa, quibus non usitato malo pollutae ecclesiae et perturbata omnia. namque tum primum infamis illa Gnosticorum haeresis intra Hispanias deprehensa, superstitio exitiabilis arcanis occultata secretis.

origo istius mali Oriens atque Aegyptus, sed quibus ibi initiis coaluerit haud facile est disserere. primus eam intra Hispanias Marcus intulit, Aegypto profectus, Memphi ortus. huius auditores fuere Agape quaedam, non ignobilis mulier, et rhetor Helpidius.

ab his Priscillianus est institutus, familia nobilis, praediues opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus, disserendi ac disputandi promptissimus, felix profecto, si non prauo studio corrupisset optimum ingenium:

prorsus multa in animi et corporis bona cerneres. uigilare multum, famem ac sitim ferre poterat, habendi minime cupidus, utendi parcissimus.

sed idem uanissimus et plus iusto infIatior profanarum rerum scientia : quin et magicas artes ab adolescentia eum exercuisse creditum est. is ubi doctrinam exitiabilem aggressus est, multos nobilium pluresque populares auctoritate persuadendi et arte blandiendi allicuit in societatem.

ad hoc mulieres nouarum rerum cupidae, fluxa fide et ad omnia curioso ingenio, [*](1 is nos: si P, etiam b 4 petruooriis P, Petrocoris b 7 Lucifero coni. de Prato, at вi quid mutandum, malim cum Baronio Lucifer tam Antiochiae agens 9 eos uel P: eos b 11 frigia P 17 atq. Aegyptua scripsi : at aegyptos P, ab Aegyptiis b; cf Tac. Ann. 15, 44 18 init\' i. e. initus P 19 memphis P, cm. Galesinius 21 Elpidius de Prato 23 felix - prauo P in litura habet, Bed 1 m. scripta. ) [*]( 7* )

100
cateruatim ad eum confluebant : quippe humilitatis speciem ore et habitu praetendens honorem sui et reuerentiam cunctis iniecerat.

iamque paulatim perfidiae istius tabes pleraque Нispaniae peruaserat, quin et nonnulli episcoporum deprauati, inter quos Instantius et Saluianus Priscillianum non solum consensione, sed sub

quadam etiam coniuratione susceperant, quoad Hyginus, episcopus Cordubensis, ex uicino agens, comperta ad Y dacium Emeritae sacerdotem referret.

is uero sine modo et ultra quam oportuit Instantium sociosque eius lacessens, facem quandam nascenti incendio subdidit, ut exasperauerit malos potius quam compresserit.