Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Igitur apud Ariminum, urbem Italiae, synodum congregari iubet: idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret, quam in unam fidem. consentirent, promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset.

ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque magistri officialibus, acciti aut coacti quadringenti et aliquanto amplius occidentales episcopi Ariminum conuenire: quibus omnibus annonas et cellaria dari imperator praeceperat.

sed id nostris, id est Aquitanis, Gallis ac Britannis, indecens uisum: repudiatis fiscalibus propriis cum sumptibus uiuere maluerunt. tres tantum et: Britannis inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a ceteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum grauare quam singulos.

hoc ego Gauidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audiui, sed longe aliter senserim laudique attribuo, episcopos tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent neque ab aliis potius quam a fisco sumerent, ubi neminem grauabant: ita in utrisque egregium exemplum. de reliquis nihil [*]( 5 uerba ut S. Hil in epist. refert Sigonius pro glossemate habuit, quod Seuerus numquam alias aliquem nomine sancti nominasset; locus II, 96, 1 diuersus est 6 delirauerat P: delirauerit b II quibus rebus b 15 aCricam P II magistri P, ut coni. Gothofredus (ad cod. Тheod. I, 10, 3) : magistris b; cf. dial. 9, 11 et Bil. fragm. 1, 4, ubi de hac ipBa re dicit : officiales magistri uolit.ant 16 aut coacti Sigonius : aut macti P, aut etiam coacti Giselinus, aut adacti Bernay, not. 38 17 conuenere b 18 dare P, em. SigoniusII id est - Britannia Sigonius pro glossetnate habuit, at recte monuit de Prato nostris hic nota significari cstAolicoe, Bed solos Aquitanos; cf. Bernays n. JJ 20 cum P: Otn. b 25 epi acopiB b 26 a P: om. b II sumere uoluisee Bernays 27 in utriaque Drusius : in utriusque P; sententiam recte perspexerunt Hofmeisterat de )

95
memoria dignum traditur, sed redeo ad ordinem.

posteaquam omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio. ecclesiam nostri optinent, Arriani autem aedem, tum de industria uacantem, orationis loco capiunt, sed hi non amplius quam LXXX, reliqui nostrarum partium erant.

igitur frequentibus conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides uel sententia, cognosceret sciretque pacem cum haereticis esse non posse.

idem Arriani faciunt mittuntque numero pari legatos, qui aduersum nostros coram imperatore confligerent. sed ex parte nostrorum leguntur homines adulescentes, parum docti et parum cauti: ab Arrianis autem missi senes, callidi et ingenio ualentes, uetemo perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores extiterunt.

sed nostris mandatum, ne quo modo cum Arrianis communionem went omniaque integra synodo reseruarent.