Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Interea Arriani non occulte, ut antea, sed palam ac publice haeresis piacula praedicabant: quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adiectione corruperant, caliginem quandam iniecerant ueritati.

nam ubi όμοούσιοverat scriptum, quod est unius substantiae, illi όμοιούσιον, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant, concedentes similitudinem, dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret : ut uerbi gratia pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis ueritatem.

sed quidam ex his ultra processerant, άνομοιοvσίαν id est dissimilem . substantiam, confirmantes. eoque his certaminibus processum, ut istiusmodi piaculis orbis terrarum implicaretur.

nam Italiam, Illyricum atque Orientem Valens e Vrsatius ceterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturninus Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus, premebat.

Osium [*]( 1 Auxentius suppleuit Sigonius2 episcopi de Prato: e:ps P, cf. H, 47, 2 3 rhodanum P, sed c. 45 extr. rhodanius II toloaanom P, ut coni. Theod. Canterus: et Dosanum b (syllaba olo ita in P scnpta est, ut facile do kgas) 4 tam b: tam P II hylarius P 5 hi omnes P: homines b (Îft P est hi oaa), omnes Vorstius 6 commune P 8 praestantissimo P 11 redditur b 12 cebratoa P 13 legationibusq. P: legationibus quoque b 16 niceam P 18 quendam P II omo usion et 19 omeo usion P 19 cst unins P, xt coni. de Prato: unius est b 23 hominis unitatem Sigonius24 anomeousian P, Anomoeousiam b 27 illiricum P )

94
quoque ab Hispania in eandem perfidiam concessisse opinio fuit: quod eo mirum atque incredibile uidetur, quia omni fere aetatis suae tempore constantissimus nostrarum partium. et Nicaena synodus auctore illo confecta habebatur: nisi fatiscente aeuo — etenim maior centenario fuit, ut sanctus Hilarius in epistolis refert — delirauerat.

quis rebus perturbato orbe terrarum et morbo quodam ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus grauis cum principem exercebat, quod licet Arriani, quibus fauebat, superiores uiderentur, necdum tamen de fide inter episcopos conueniret.