Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Huic rerum ordini recte Iudith actus conseram: traditur enim post captiuitatem fuisse, sed quis eo tempore Persis regnauerit, historiadiuinanonedidit: regem tamen, sub quo illa gesta sint, Nabuchodonosor nuncupat, non utique eum, qui Hierosolymam ceperit.

sed nullum hoc nomine post captiuitatem apud Persas regnasse reperio, nisi si ob inpotentiam et pariles conatus [*]( 6 Esther 5. 13 Esther 7. 24 Judith 1. ) [*]( 8 parata de Prato : parat Pb II dõ P corr. 1 m, ex dnõ: Domino b 9 percalsns b 10 coeipm b 11 gentis P, em. Galesinius 13 pernitiem P 17 cunctatnr deliherandique b 18 ut uidit Sigonim: uidit P 20 compertum erat b 21 epdem P: eidem b 22 artazerses P 23 LX P: XL Sigoniue; contra de Prato cenaet infra anni n et XL (pro dno et xx) scribendum esse 24 conaeram P, ut coni. Drurius: conferam b 26 gesta sunt malebat de Prato 29 inpatientiam Pt em. Sigonius II quicumq. P et Sigonius: quicum b )

70
quicumque ille rex Nabuchodonosor a Iudaeis uocitatus est.

plerique tamen Cambysen, Cyri regis filium, putant, eo quod uictor Aegyptum atque Aethiopiam penetrauerit. sed huic opinioni eadem sacra historia repugnat: nam duodecimo regis illius anno Iudith fuisse signatur.

porro Cambyses non ultra VIIII annos rerum potitus est. unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege, qui post Artaxersen secundum fuit, haec gesta crediderim: idque uel ex hoc conicio, quod idem Ochus, ut in saecularibus legi, natura immitis cupidusque bellorum traditur. nam et arma finitimis intulit et Aegyptum, quae ante multos annos desciuerat, bello recuperauit.

quo tempore etiam sacra eorum et Apim in deum receptum irrisisse traditur: quod postea Baguas, spado eius natione Aegyptius, indignatus, contumeliam gentis morte regis ultus est. meminit. autem huius Baguae historia diuina:

nam cum Holofernes iussu regis aduersum Iudaeos duxit exercitum, Baguam in isdem castris fuisse memorauit. unde non immerito in argumentum nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor nuncupatus, Ochus fuerit, sub quo Baguam fuisse mundiaies historici prodiderunt.

ceterum illud nemini mirum esse oportebit, quod scriptores saecularium litterarum nihil ex his, quae sacris uoluminibus scripta sunt, attigerunt: Dei spiritupraeualente, ut intaminata ab ore corrupto uel falsis uera miscente intra sua tantum mysteria contineretur historia, quae separata a mundi negotiis et sacris tantumuocibus proferenda permisceri cum aliis uelut aequali sorte non debuit:

etenim erat indignissimum, ut alia agentibus aut alia quaerentibus haec quoque cum reliquis miscerentur. sed pergam ad cetera ac per Iudith gesta, ut potero, paucis absoluam.