Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro uirili portione negotiorum familiarium curator. is compositas a duobus spadonibus regi insidias prodiderat, atque ex eo carior summisque honoribus donatus.

erat ea tempestate regi Aman quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum praeceperat. id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens odia Persae in se grauiter accenderat.

igitur Aman ad perniciem Hebraei animum intendens regem adit affirmatque, esse in regno eius hominum genus prauis superstitionibus deo hominibusque inuisum, externis legibus uiuens, dignum exitio: rectum esse omnes huius gentis internecioni dare, exque eorum bonis inmensas opes pollicetur.

facile ld barbaro persuasum: edictum emittitur Iudaeos necandos, missique continuo qui per omne regnum ab India usque Aethiopiam promulgarent. id ubi Mardochaeo compertum, conscissis uestibus sacco obuoluitur conspersusque cinere pergit ad regiam, ibique eiuiatu multo cuncta questibus replet: facinus indignum immeritam gentem perire neque ullam pereundi [*]( 6 Esther 2. 18 Esther 3. 28 Esther 4. ) [*]( 8 mardochoeo P || patraele b lOetom. P, ac b II ammonita P 13 coepit P 14 aequatam sibi imp. malebat Vorstim 15 mardocheus P, et sic deinceps 18 amman h. Z. P, sed alias aman; Haman b 21 pernitiem P 22 intendene b: incendensP 1\\ adiit Pb 27 omnSP 28 promulgarent P: edictoia promalgarent b 30 regiam P et de Prato: reginam b )

69
causam dari.

Esther lamentantis voce excita rem, ut erat, cognoscit. tum uero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non erat — etenim more Persarum reginae introire ad regem nisi accersitae non licet, nec tamen, cum fuerit regi libitum, sed statuto tempore admittitur — et forte tum ita euenerat, ut diebus xxx proximis separata a conspectu regis Esther haberetur.

igitur audendum aliquid pro ciuibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro m negotio occumbere parata, inuocato prius Deo, aulam regis ingreditur. at barbarus re insolita percussus, paulatim blandimento muliebri delinitus, postremo ad cenam reginae perducitur, unaque cum illo Aman ille regi carus et Iudaeae genti infestus.

igitur cum iam post epulas multis poculis conuiuium calere coepisset, Esther genibus regis aduoluitur, gentis suae perniciem deprecatur. rex uero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur.

tum Esther arrepto tempore Amanis mortem flagitat in ultionem gentis, quam perditam cupierat. sed rex amici memor paulisper cunctatus deliberandi gratia modicum secessit. deinde regressus ut uidit Aman reginae genua complexum, succensus ira et appetitam reginam clamitans, morte eum amci iubet.

et tum regi compertum, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam. ita Aman eaedem cruci affigitur, omniaque bona eius Mardochaeo data Iudaeique sunt absoluti. Artaxerses regnauit annos duos et LX, eidemque Ochus successit.