Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

In hoc temporum tractu Esther atque Iudith fuisse arbitramur: quarum quidem actus quibus potissimum regibus conectam, non facile perspexerim. nam cum Esther sub Artaxerse rege referatur, porro duos huius nominis Persarum reges fuisse reppererim, multa cunctatio est cuius haec temporibus applicetur.

mihi tamen uisum est huic Artaxersi, sub quo Hierosolyma est restituta., Esther historiam conectere, quia non sit uerisimile, ut, si sub priore Artaxerse fuisset, cuius tempora Esdra complexus est, nullam tam illustris feminae mentionem retulisset, maxime cum ab illo Artaxerse inhibitam templi aedificationem, sicut supra memorauimus, constet: neque Esther passura fuerit [tum], si in illius matrimonio tum fuisset. nunc gesta edisseram.

erat ea tempestate regi in matrimonio Vastis quaedam, mirae femina [*]( 10 Dan. 9. ) [*]( 1 datA P 3 deductae nos: ductae P, abductae de Prato 4 sunt regressae b 6 n] duo P II artarxersis P 7 Fufium P: Fusium b II Geminium b II rebellium P, em. de Prato 8 malim consS. (sic cod.) 8 (i. e. sunt) anni 14 post CCLX est in P spatium uacuum quindecim fere litterarum 15 nhoc P initio noui uersus, Hoc b II Esther Drusius: heater P et sic deinceps 17 artarxerse P, item u. 22 et 24, et artarrerei u. 20 18 reppcrerim scripsi: repperi P 21 quia non sit scripsi: qui an fuit P, quae ante fuit b II ucrisimilis b 22 tempora Esdra de Prato: tẽprã P 24 sic supra P 26 utrumque tum de Prato delendum censet, nos prius saltem inclusimus ) [*]( 5* )

68
pulchritudinis. cuius cum formam omnibus praedicaret, die quodam, cum publicum conuiuium dabat, adesse reginam demonstrandae pulchritudinis gratia iubet.

illa uero stulto rege consultior, pudens uirorum oculis spectaculum corporis praebere, iussa abnuit. qua contumelia barbarus animus permotus uxorem matrimonio ac regia depellit.

igitur cum in locum eius puella regis coniugio quaereretur, reperta est Esther ceteras specie uincere. haec Iudaea ex tribu Beniamin, utroque parente orba, a Mardochaeo patrueli fratre educta.

cum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore genus et patriam occultauit, admonita ne paternarum traditionum immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiua succederet, gentilium cibis participaret.

igitur iuncta regi breui, ut fit, ui pulchritudinis totum eius animum facile cepit, adeo ut eam aequatam imperio insigni regio, ueste purpurea donaret.