Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Erat ea tempestate apud Babyloniam, Neemias minister regius, gente Iudaeus, Artaxersi merito obsequiorum. carissimus.

is Iudaeos percontatus, quis paternae urbis status esset, ubi comperit in isdem ruinis iacere patriam, totis sensibus conturbatus cum gemitu multisque lacrimis orasse ad Deum traditur, delicta gentis suae reputans, misericordiam unam efflagitans.

igitur cum eum rex inter epulas maestum extra solitum animaduertisset, poposcit ab eo causam dolorum ut exponeret. tum ille aduersa gentis suae et ruinam ciuitatis deflere, qujae iam per annos fere ducentos et quinquaginta. solo strata, malorum testimonium, spectaculum inimicis praeberet: daret sibi eundi et restituendae eius potestatem.

paruit rex piis precibus, statimque eum cum praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit, datis ad praetores epistulis ut necessaria praeberent. is cum Hierosolymam peruenisset, uiritim populo opus urbis distribuit, et certatim iussa omnes curabant. iamque ad medium machinae processerant, cum

iflagrante inuidia gentium uicinae urbes conspirant opera interrumpere Iudaeosque ab aedificando deterrere. sed Neemias, dispositis aduersum incursantes praesidiis, nihil territus coepta explicnit: consummatoque mtWO et ualuis portarum perfectis, per familias construendis interius domibus urbem dimensus est. censuitque populum minime urbi parem, neque enim amplius quam ad quinquaginta milia promiscui sexus atque ordinis reperta:

tantum ex illo quondam inmani numero frequentibus bellis absumptum aut captiuitate detentum. nam olim hae duae tribus, quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae sunt, ccc et xx milia uirorum armauerant. a Deo ob peccatum [*]( 10 Neh. 2. 20 Neh. 3 sqq. ) [*]( 2 ritu de Prato: ritO Pb 5 Nehemias Drusius 6 artarxersi P 10 misericordiamque b 14 et sexaginta Sigonius 20 cum flagrante] conflagrante P 22 Judaeos b II dispositis b: depositis P 24 muro Sigomus addidit, possis etiam opere 25 dimensus Gcdesinius et Giselium: dimissus P 31 CLXXX Sigonius II a Dco de Prato: adeo edd. priores )

67
internecioni et captiuitati datae ad hanc usque paucitatem donenerant.

sed haec, ut dixi, plebs duarum tribuum fuit: decem uero prius deductae per Parthos, Medos, Indos atque Aethiopas dis*persae numquam in solum patrium regressae, hodieque barba*rarum gentium imperiis continentur. sed consummatio restitutae urbis xxx et n imperii Artaxersis anno refertur.

a quo tempore usque ad Christi eruoem, id est Fufium Geminum et Rubellium consules, anni cccxc et vm: ceterum a restitutione templi usque is euersionem, quae sub Vespasiano consule Augusto per Titum Caesaram consummata est, anni cccc LXXX et m.

praedictum id olim est a Daniele, qui ab instauratione templi usque in euersionem LX et VIIII hebdomadas futuras pronuntiauerat. a die autem captiuitatis Iudaeorum usque in tempus restitutae ciuitatis fuerunt anni CCLX.