Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Interea Sedechias rex turbae inutilis, quamquam sine uiribus, infido ingenio et Dei immemor, qui non intellegeret captiuitatem ob delicta gentis illatam, postremis denique malis debitus, regis animum offendit. ita ei post nouem annos Nabuchodonosor bellum intulit, compulsumque intra muros confugere triennio obsedit.

qua tempestate Hieremiam prophetam, qui iam saepius imminere urbi captiuitatem pronuntiauerat, consulit, si quid spei forsitan superesset. sed ille caelestis irae non ignarus, eadem saepius interrogatus, respondit, ipsi regi specialem poenam denuntians.

tum uero Sedechias in iram excitatus trudi prophetam in carcerem iubet: moxque eum crudelis facti piguit, sed obsistentibus Iudaeorum principibus, quibus iam inde a principio moris fuerat bonos premere, absoluere innocentem non- ausus.

isdem cogentibus in lacum inmensi profundi caenoque ac sordibus atque ex eo exitiabili foetore horridum demissus est, ut ne simplici quidem morte exspiraret. sedrex licet impius, aliquanto tamen sacerdotibus mitior, educi prophetam de lacu et carceris custodiae reddi iubet.

interea obsessos uis hostium et penuria urgebat, consumptisque omnibus, quae mandi poterant, fames inualuerat: ita defessis inedia defensoribus oppidum captum incensumque. rex, ut propheta dixerat, effossis oculis Babylonam translatus, Hieremias misericordia hostili carcere exemptus.

cum eum Nabuzardan, princeps regius, captiuum cum ceteris duceret, delata sibi optione ab eo, utrum in solo patrio deserto desolatoque subsistere an secum abire in summis honoribus uellet, residere in patria maluit.

Nabuchodonosor abducto populo, residuis quos belli conditio uel praedae fastidium relinqui a uictoribus fecerat, Godoliam eiusdem gentis praeposuit absque ullo insigni regio aut imperii nomine, quia praeesse paucis et calamitosis nulla dignitas erat. [*]( 10 Jer. 37 sqq. 13 IV Reg. 25. H Par. 36. ) [*]( 4 nouem b: nn. P, cf. IV Reg. 25,1. 6 Jeremiam b II qaiaam saepius P 7 consuluit malebat de Prato 10 carcere P 13 non est ausus b II hiedem P 14 coenoque b 16 principibus mitior Vorstius coni. 19 famia P 21 babilonam P 22 Nabuzardan Pb: Nebuzardan aliquot editt. posteriores 26 uel] sic P, non et, ut ait de Prato II relinqui P, ut coni. Oiselintu et Sigonius: reliqui b 28 praeesee] pracee P (pro praeêê) 29 erat. EXPLICIT SACROBV CHRONICORV LIBER PRIMVS. INCIPIT SECVNDVS . LEGE FELICITER . P . )

56