Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Igitur Amassiae Ozias filius successit. nam in parte decem tribuum Ioas diem functus Ieroboae filio locum fecerat, postque hunc Zacharias filius eius regnauit.

horum nos regum omniumque, qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse tempora non putauimus, quia breuitati studentes superflua omisimus, et ad cognitionem temporum eius potissimum partis annos credidimus persequendos, quae in captiuitatem posterius abducta prolixius tempus in regno habuit.

igitur Ozias regnum Iudae, adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia . propheta plurimum usus: (Isaias etiam sub hoc primum prophetasse traditur) quo merito prosperis euentibus aduersum finitimos bella gessit, Arabas etiam deuicit.

iamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus, illicita praesumens, incensum Deo obtulit, quod solis facere sacerdotibus mos erat. itaque per Azariam sacerdotem increpitus cum loco decedere [*]( 13 IV Reg. 15. 20 n Par. 26. ) [*]( 2 nouem] immo xxvnir, ut libri etiam IV Reg. 14, 2 habent; cf. de Prato ad h. I. 5 aimotatas est. Ea P: annotatum est. Et b 6 regnormn] Chronicorum de Prato, nos regnorum inclusimus II Jeroboam P, ut coni. Hornius: Joram b 7 octauo] xviii de Prato cum Eusebio (xv Reg. IV, 14, 23) 9 quarto] at u. de Prato II esse defonctas P: defanctas est b 10 efficit (scil. Eusebius in ahron.) coni. de Prato 12 auctoritate P 13 Ozias (ut est infra) de Prato: Otia Pb 14 ieroboae P: Joram b 15 eius filius b 19 credimus Pb, em. de Prato 22 Esaias b 23 enntibuB P II adaersus b 26 mos P: fas b 27 cum nos: com P (Itaque cum per A. — eo loco b) ) [*]( 4 )

50
cogeretur atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit. quo morbo affectus uita functus est, cum regnasset annos duo et quinquaginta.

regnum inde Ioathae filio datum: isque admodum sanctus fuisse traditur prospereque imperium administrauit: gentem Ammonitarum bello uictam stipendium praestare coegit. regnauit autem annis xvi eidemque Achaz filius successit.