Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Huius imperii tempore Achab, Ambri filius, rex decem tribuum fuit, qutra omnes in Deum impius. namque Iezabel filia Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Bahali idolo aram lucosque constituit, prophetas Dei interemit.

quo tempore Elias propheta caelum oratione conclusit, ne pluuiam terrae daret, idque regi denuntiauit, ut se impius causam mali esse cognosceret. igitur suspensis caelo aquis, cum loca omnia adusta solis ardoribus non uictum hominibus, non pabulum iumentis darent, ipse se intra periculum famis propheta concluserat.

ea tempestate cum eremum petisset, coruis cibum ministrantibus uixit: aquam torrens proximus, donec aruit, dedit.

ne admonitus a Deo Saraptae oppidum petiit, ad mulierem uiduam diuertit. cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, non esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei, quo absumpto una cum filiis mortem expectaret.

sed cum Elias uerbis Dei polliceretur, nec hydriam farre nec uas oleo esse minuendum, mulier poscenti fidem non cunctata prophetae credere, promissorum fidem consecuta est, siquidem diurnis incrementis tantum accresceret, quantum cotidie detrahebat. eodem tempore eiusdem uiduae filium mortuum Elias in uitam reduxit.

tum iussu [*]( 8 HI Reg. 17. 23 III Reg. 18. ) [*]( 1 zambri P: Jambri b 2 Asa Vorstius 3 religionis malebat Sigonius II iambri Pb, em. de Prato; nam apparet Seuerum per totum locum duos homines, Zambri (Zamri) et Ambri (Amri) confudisse 5 Jambri Pb; scripsimus Ambri, ut est i", LXX Reg. III, 16, 29 \'Αχαάβ vlde \'Αμβρl, nisi hic quoque Seuerus Zambri continuata nominum confusione dederat (Sigonius ubique Amri scribendum esse censuit) 6 in Dominum b II Jezabel b: zazabel P; cf. III Reg. 16, 31. 7 Basae Pb: Ethbaal Sigonius et alii; at monuit de Prato, Luciferum quoque Caralitanum in lib. de regibus apostaticis legere: Jezabel filiam Basan et Helam regis Sidoniorum n in matrimonium malebat Vorsnus, cf. ad 1,9 n Baali b 8 constituit et prophetas Domini b II Elias Drusius: hęlias P, et sic infra 9 oratione coelum b "13 herenmm P 14 petisset Pb: petiis- set edd. recentt. 15 a Domino b II Saraptae Pb: Sareptae edd. recentt. 17 pngillum P, ut coni. Drusius: pusillum b 18 assmnpto P 20 olei P II mnnuendum P 21 diurnis P 1 m. corr. e diuniia, diuinis b )

46
Dei regem adiit exprobratoque ei sacrilegio poposcit ad se omnem populum congregari. qui cum propere conuenisset, accitis idolorum ac lucorum sacerdotibus cccc fere et L, inter eos inde altercatio: Elia Deum praedicante illi superstitionee suas asserebant.

postremo placuit fieri periculum, ut, si cuius caesam hostiam missus caelo ignis absumeret, rata esset religio quae uirtutem edidisset. ita sacerdotes occiso uitulo Bahal idolum inuocare coeperunt, frustraque consumptis inuocationibus imbecillitatem dei sui taciti fatebantur. tum Elias irridens eos (ne forte\' inquit (dormiat, clamate uehementius, ut somno quo tenetur euigilet\'. enimuero miseri trepidantes mussare, et tamen, quidnam Elias facturus esset, expectare.

at ille caesum uitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset, inuocatoque Domino spectantibus cunctis ignis caelo delapsus aquam cum hostia absumpsit. tum uero populus solo stratus Deum fateri, idola execrari: postremo Eliae iussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem necati sunt.

redeuntem inde regem propheta prosecutus est: sed cum ei Iezabel regis uxor uitae periculum pararet, ad remotiora secessit. ibi eum Deus allocutus est, vii milia uirorum adhuc esse pronuntians, qui se idolis non dedissent. mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat.