Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

In huius locum Abiud filius eius regnum Hierosolymae sex annos tenuit, quamuis in Chronicis triennio regnasse referatur.

huic Asab filius successit, a Dauid quintus fere, quippe abnepos eius. fuit religiosus Dei cultor: namque deletis aris lucisque idolorum uestigia paternae perfidiae sustulit. foedus cum rege Syriae firmauit: eius auxilio Jeroboae regnum, quod tum a filio tenebatur, multa clade affecit, ac saepe uictis hostibus praedam ex uictoria retulit. post unum et quadragesimum annum aeger pedibus decessit. huic triplex peccatum ascribitur:

unum quod societate regis Syriae nimie confisus sit, alterum quod prophetam Dei hoc ipsum increpantem in uincula coniecerit, tertium quia in pedum dolore remedium non a Deo, sed a medicis sperauerit.

sed initio regni huius Jeroboam rex decem tribuum defunctus est, regnum Nabath filio reliquit. is malis operibus et tam suis quam paternis meritis inuisus Deo non ultra biennium regno potitus est, priuataque imperio indigna progenies.

Baasam Achiae filium successorem habuit, aeque a Deo alienissimum. isque sexto et uigesimo imperii anno defunctus est: regnum ad Elam filium deuolutum nec ultra biennium retentum. namque eum Zambri, princeps equitum, epulantem interfecit regnumque occupauit, uir perinde in Deum atque homines impius. ab hoc pars populi secessit: Thamni cuidam regium nomen delatum.

[*]( 3 III Reg. 13. 7 IU Reg. 14. 15 II ParaL 16. 19 III Reg. 15. 25 IU Reg. 16. )[*]( 1 superstitionS P 4 postnlatio P: expostulatio b 7 Abiu Dru- sius ex lectione LXXHfhoi in III Beg. 15, 1, sed ibi alii \'Αβlα (Abiam Vulg.) 9 Asa Drusim call. III Reg. 15, 9 10 et 16 Domini b II 16 nimię P, nimium b 17 coniecit Pb, em. O. Richter 18 et 21 Domino b 19 Hieroboam Pb II regnuP 1\\ Nabath de Prato (ex leetioneLXX in IIIBeg. 15,25 Ναβάτ): nabaech P, Nadab b 20 patemis P, ut coni. Sigonim: maternis b 22 Baasam Achiae Drusius exIII Beg. 15, 33: banachiae Pb, Ban Achiae Sigonim 23 Domino et 26 Dominum b 23 xxnn. Sigonius coll. III Reg. 15, 33 24 Elam Drmim: bęlam P, Helam b )

45
sed Zambri ante hunc septem annos, et cum eodem duodecim regnauit.

at in parte tribus Iudae Asab mortuo Iosaphat filius eius regnare coepit, uir religiosisnirtutibusmerito clarus. is cum Zambri pacem habuit. defunctus est autem, cum regnasset annos v et xx.