Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Quis opibus confisus templum Deo inmensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii anno primum fundamentum iecit, a profectione Hebraeorum ex Aegypto anno fere octauo et octogesimo et quingentesimo, licet libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur, quod nequaquam conuenit, siquidem per seriem superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum quam amplius annotarim.

sed non dubito librariorum potius neglegentia, praesertim tot iam saeculis intercedentibus, ueritatem fuisse corruptam, quam ut propheta errauerit. sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta, uitientur. igitur Salomon coeptum templi opus uigesimo anno explicuit.

celebrato deinde ibidem sacrificio dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Deus ad eum locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Deum reliquissent, [*]( 1 III Reg. 3. 15 III Reg. 4 18 III Reg. 6 30 III Reg. 8. ) [*]( 8 indici perperam malebat de Prato 9 negantes P corr. et b 18 Queis b /I Domino immensi b 29 uitentnr P 31 Dominus b, item 32 Dominum. )

43
templum illud solo aequandum. quod iam pridem impletum uidemus, et mox conexum rerum ordinem exponemus.

interea Salomon florens opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et uitia delap- . sus, cum aduersum interdictum Dei ex alienigenis coniugia sumpsisset et iam septingentas uxores et trecentas concubinas haberet, idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit.

quis rebus auersus Deus grauiter increpito poenam denuntiauit, fore ut regnum ex parte maiore ademptum filio seruo illius traderetur. idque ita accidit.