Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Salomon initio regni urbem muro circumdedit. huic per soporem astare Deus uisus est, petendi quae uellet tribuens [*]( 1 II Reg. 19. 3 II Reg. 20. 5 II Reg. 21-23. 8 II Reg. 24. 22 ID Reg. 1. ) [*]( 1 parricidialea b 3 cum aliud malebat Sigoniug, at cf. tN. Mari. 7, 3 4 Zafci LXX, Sabea Drusins 9 metuendas P 10 ita ioab militiae magistra P, fort. ita per Joab m. magistram 12 petens] efad 1, 1 uisum est mihi.. locaturus II regna sui P 16 deprecatus malebat de Prato 19 unum P et Drusius: uiuum b 22 Domino b 23 bersabeS P (pro bersabeS, ut uidetur; nam terminationes nominum propriorum alienigenarum plerumque in P apices habent) 1\\ uri P: Uriae b 28 Dominus b, item paulo post Domini et a Domino )

42
optionem.

sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parui aestimans. ita somno excitatus, cum ante sacrarium Dei constitisset, indultae sibi a Deo sapientiae documentum dedit.

namque duae mulieres una m domo diuersantes, cum eodem tempore pueros edidissent atque ex his alter post diem tertium nocte obisset, mater defuncti somno alterius insidiata mortuum suum supposuit, uiuentem abstulit. inde inter eas de puero altercatio, postremo res ad regem delata: difficilis iudicii absolutio inter negantis, ubi testis deerat.

tum Salomon diuinae sapientiae munere perimi puerum corpusque eius diuidi inter ambigentes iubet. cumque una earum iudicio adquieuisset, alia uero cedere potius puero quam discerpi eum mallet, Salomon ex affectu feminae hanc uere matrem esse coniectans, puerum illi adiudicauit, non sine circumstantium admiratione, siquidem latentem ueritatem prudentia protulisset.

ita in admirationem ingenii prudentiaeque eius reges uicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere.