Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Crescebat in dies in eum regis odium stimulante inuidia, quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et Ionathae filio imperauit, uitae eius ut insidias pararent.

sed Ionathae carus acceptusque iam inde a principio Dauid fuerat: itaque rex increpitus a filio cruentum imperium repressit.

sed non diu mali boni sunt. nam cum spiritu erroris Saul aflligeretur, eique Dauid assisteret, cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, nisi ille letalem ictum propere declinasset.

exinde iam non occulte, sed palam ei necem parabat: nec ultra se Dauid regi credidit. ac primum fugiens ad Samuelem se contulit, inde ad Abimelech, postremo ad regem Moab confugit. mox per Gad prophetam monitus in terram Iudae regressus, uitae periculum adiit.

ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem interemit, cur Dauid recepisset: et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre auderet, Doec Syrus cruentum ministerium executus est.

post id Dauid desertum petiit. illuc quoque eum Saul persecutus est, sed inani opera eius exitium moliebatur, quem Deus protegebat. erat [*]( 1 I Reg. 18. 19 I Reg. 20. 24 I Reg. 22. 29 I Beg. 24. ) [*]( ! 3 pernecie P 7 Mtlxoi LXX, Michal text. hebr. 13 matrimonio P: matrimonium b 21 loetalem P 23 Abimelech, post ad regem Geth, postremo Drusvus 25 in t. Juda coni. de Prato, ut estin LXX d, yñv \'Ιούα 26 cur P: quod b; cf. Ind. IIIs. u. 28 doęc P, Doeg b; cf. LXX dutjx II sirus P 29 peraeqnntns b II sed om. P, fori. \'persecntns, set inani 30 exitum P 1\\ Dominus b )

38
in deserto spelunca, uasto recessu patens. in huius interiora Dauid se coniecerat.

Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat. quod ubi Dauid animaduertit, hortantibus cunctis ut oportunitate uteretur, abstinuit regis exitio, diploidem tamen eius abstulit.

mox egressus tuto eminus loco a tergo allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, ut saepe pro regno eius caput periculis obiectasset, ut postremo praesenti tempore a Deo sibi traditum interimere noluisset. ad haec Saul culpam fateri, ueniam precari, lacrimas fundere, pietatem Dauid extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium appellans.

tantum ex feroci illo animo mutatum: crederes nihil ultra aduersum generum ausurum. sed Dauid, qui pensius ingenium mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus intra eremum se continebat.

Saul uecors animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, filiam suam Melchol Dauid, ut supra retulimus, nuptam Faltim cuidam in matrimonium dedit. Dauid ad Allophylos confugit. - ;