Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

quo facto offensus Deus Samuelem alloquitur: paenitere se, quod Saul regem constituerit. dictum sacerdos regi refert.

mox a Deo monitus Dauid regali unguento perlinit, paruum etiamnum puerum sub patre agentem, pastorem ouium, assuetum saepius cithara canere: ob quod postea a Saule assumptus inter ministros regios habebatur.

qua tempestate Allophylis atque Hebraeis bello flagrantibus, cum ex aduerso acies constitissent, Goliath quidam ex Allophylis, uir mirae magnitudinis et roboris, suorum ordines praetergressus, ferocibus uerbis probra in hostes iaciens singularem pugnam ciebat.

tum rex magna praemia et filiae nuptias despondit, si quis prouocantis spolia retulisset: sed nemo ex tanto agmine aggredi audebat.

igitur Dauid etiamnum puer pugnae se obtulit reiectisque armis, quibus infirma aetas grauabatur, uirga tantum et quinque lapidibus sumptis in proelium processit. primoque ictu, misso funda lapide, Allophylum perculit, caput uicti et. spolia abstulit, gladium postea in templum posuit: Allophyli [*]( 8 I Reg. 15. 16 I Reg. 16. 19 I Reg. 17. ) [*]( 1 ordines scruare malebat Vorsttus 2 impedibus P 5 interdicti nesciufl P: interdictionis eius inscius b 6 speculoP || id G. Richter (Spec. obaernatt. crit. Jettae 1713 p. 16): sed Pb (flic praeceptum ex enuntiato sequenti), sed id Drusius, quod Vorstius; cf. II, 13, 4. 21, 3. y Domini b et etatim poet Domino et Domini 14 Dominus et 16 Domino b 15 constitueret P 16 perlinit P corr. 1 m. ex perimit p parum P 18 cythara P 20 golias P, goliat b 29 templo malebat de Prato )

37
autem omnes in fugam uersi uictoriam concessere.

sed e proelio reuersis multuscircaDauid fauor inuidiam regis accenderat. timens autem tam carum omnibus cum inuidia et pernicie necare, sub specie honoris obiectare eum periculis statuit.

ac primum tribus eum fecerat, ut rem bellicam curaret: inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore Dauid flagrare occeperat. igitur nuptiarum eius istiusmodi conditionem proponit: si centum praeputia Dauid ex hostibus retulisset, regiam uirginem matrimonio illius cessuram: sperabat enim iuuenem periculosa audentem facile periturum.

sed longe aliter ac ratus erat euenit: nam, ut proposuerat, impigre Dauid centum praeputia ex Allophylis retulit: atque ita regis filiam in matrimonio accepit.