Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Rursum Israelitae ad idola conuersi, diuino destituti praesidio, subiecti Allophylis per XL captiuitatis annos poenas perfidiae pependerunt. ea tempestate Samson natus traditur.

huius mater diu sterilis angelum uidit, dictumque ei est, uino et sicera atque inmundis abstineret: fore uti puerum ederet libertatis uindicem et hostium ultorem. ita mulier enixa puerum Samson nomen ei indidit.

is intonso capite mirae uirtutis fuisse traditur, adeo ut leonem in uia obuium manu discerperet. uxorem ex Allophylis habuit: quae cum absente uiro in alterius matrimonium conuenisset, dolore ereptae coniugis perniciem genti molitus est: fretus Deo et uiribus palam uictores clade afficiebat. ccc siquidem uulpibus captis, ardentes lampades earum illigauit caudis atque eas agris hostium inmisit. ac tum forte maturis messibus facile incendium fuit, uineaeque et oliuarum arbores exustae.

grandi Allophylorum exitio abreptae uxoris iniuriam ultus uidebatur. quo dolore Allophyli permoti mulierem tanti mali causam cum domo et patre incendio consumpserunt. sed Samson parum se uindicatum ratus, urguere omnibus incommodis profanam gentem non desinebat.

tum compulsi Iudaei uinctum eum Allophylis tradiderunt: [*]( 7 Jud. 12. 11 Jud. 13. 17 Jud. 14 21 Jud. 15. ) [*]( 4 foeminea b 5 tamen del. Fabricius, item Vonck, nisi tantum delendum sit 6 rediit Pb: redit edd. recentiores II Domino b 7 \'Εσεβάυ in 8 et b: om. P 9 Allon Pb, Atkwv LXX, Ahialon uulgo 12 allophilis P et sic infra semper allophili 14 dictaque P II sicera P, sed s eadem m. ex c corr. 17 fuisse Pb: om. edd. recentt. pleraeque 21 Domino b \\I uictoris P 23 immisit. At tum b 28 urgere b )

31
sed traditus ruptis uinculis, arrepto osse asini, quod casus telum dederat, mille ex hostibus prostrauit. ingrauescente autem aestu, cum siti affectus esset, inuocato Deo ex osse, quod manu tenebat, aqua fluxit.