Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Inde progressus populus, cum aquae penuria temptaretur, aegre ab exitio ducis temperabat. tum Moyses mandante Domino apud locum, cui Choreb nomen est, uirga petram percutiens large aquae copiam fecit.

sed ubi Raphidin peruentum, Amalecitae populum incursionibus uastabant. Moyses suis in proelium eductis, cum Iesum bellantibus praefecisset, assumpto Aaron et Vr spectator pugnae futurus, simul precandi Dominum gratia, montem conscendit. sed cum dubio euentu acies concurrissent, Moysi precibus uictor Iesus hostes m noctem cecidit.

per idem tempus lothor, Moysi socer, cum filia Sepphora, quae Moysi nupta, proficiscente in Aegyptum uiro, domi resederat, liberisque eius, cognitis rebus quae per Moysen gerebantur, ad eum uenit.

huius consilioMoyses ordines populi distribuit: tribunos centurionesque et decuriones praeficiens necessarium disciplinae ritum posteris tradidit: Iothor I in patriam regressus. exin ad Sinam montem peruentum.

ibi Moyses a Domino monetur, populus ut sanctificaretur, auditurus Dei uoces: idque sollicite curatum. sed ubi Deus monti institit, ualidis tubarum clangoribus aer quatiebatur, crassaeque nubes crebris cum fulminibus aduoluebantur.

sed Moyses et Aaron in [*]( 11 Exod. 17. 19 Exod. 18. 25 Exod. 19. ) [*]( 1 pro numero domesticorunf (vel familiae) malebat de Prato 5 fetore P 7 cibo sunt osi b II cuius b: cil P (pro cui\', ut cuius semper scriptum est) 8 tradit P 9 diuini b: diluuii P 12 teperabat P 13 Choreb Exod. 17, 6: chreph P, Oreb b 14 amalechitae Ph 15 uexabant mdlebat Sigonius 16 Ὤρ LXX 19 hiesus P 19 et 24 Jethro b 23 distribuit et malebat de Prato (ad 1, 25 pag. 41) 25 synam P 26 sanctificaret P 29 fluminibus P )

19
montis cacumine Dominum propter, populus circa ima montis constitit. ita lex lata multiplex et copiosa Dei uerbis, et saepe repetita: cuius si quis erit curiosior, fontem ipsum adeat, nos eam breuiter perstringimus.

Non erunt, inquit, tibi dii alieni praeter me: non facies tibi idolum: non sumes nomen Dei tui in uanum: sabbato nullum opus facies: honorifica patrem tuum et matrem tuam: non occides: non moechaberis: non furtum facies: non falsum testimonium dices aduersus proximum tuum: non concupisces quicquam proximi tui.