Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Sed pridie quam Aegypto populus egressus est, mandatis Dei instruitur rudis adhuc temporum, mensem illum, qui tunc erat, primum omnium mensium esse cognosceret: sacrificium autem diei illius in sollemnitatem consequentium saeculorum ita esse celebrandum, ut quarta decima die mensis agnus inmaculatus, anniculus, uictima caederetur, eiusdem sanguine postes illinirentur: camem penitus exedendam, os autem non conterendum: septem diebus fermento abstinerent, azymis uterentur, ritumque hunc posteris traderent.

ita populus egressus diues et suis copiis et Aegypti spoliis cumulatior: cuius numerus ex quinque et septuaginta Hebraeis, qui primi in Aegyptum descenderant, ad milia uirorum sescenta peruenerat... ab eo autem, quo primum Abraham terram Chananaeorum accesserat, anno trigesimo et quadringentesimo, a diluuio autem mille quingentis quinque et septuaginta.

igitur propere egressis columna nubis interdiu, noctu columna ignis praeferebatur. sed cum ob interfectum sinum rubri maris praeter terram Phylistiim uia duceret, ne postea Hebraeis eremum aspernantibus redeundi in Aegyptum continentibus terris noto itinere facultas panderetur, nutu Dei auersi in rubrum mare illati sunt castraque ibi cunctantes constituerunt.

quod ubi regi [*]( 4 Exod. 9-11 7 Exod. 12 sq. 19 Exod. 12. 23 Exod. 14. ) [*]( 1 fatentibus b: facientibus P 2 moysen P 3 populii P 5 israhelitas P 8 pridic de Prato: pridem P, prius b II est egressus b 9 Domini b 11 solennitatem b 16 dives et P: et om. b II et] ex P 18 primi in scripsi: primum Pb 19 sexceijta b 1\\ peruenerat Pb: perucnevant edd. priores pleraeque \\I ab eo autem] nisi malis Vorstium secutus ab co tempore scribere, utrum de Prato uidisse existimandus est, qui hic enuntiatum intercidisse statuit, quod sic explere conatus est: peruenerat [id factum post annos ccv ab eo tempore quo Jacob in Aegyptum peruenerat:] ab eo autem etc. 24 Philistiim de Prato tsecundum Graecum Φλιστιε(μ), phylistim P, Philistim b 1\\ heremum P )

17
nuntiatum est, Hebraeum populum uiae errore in obiectum mare deuenisse, nullum ei esse exitum obsistente elemento, furensanimi, quoniam angebatur, tothominiim milia regno suo et potestati decedere, exercitum propere educit.

iamque eminus arma signaque et protentae patentibus late campis acies uisebantur, cum Hebraeis metu trepidis et caelum aspectantibus Moyses a Deo monitus percussum uirga mare discidit.

ita populo, cedentibus in latera aquis, uelut in continenti iter peruium fuit. nec cunctatus rex Aegyptius cedentes insequi mare, qua patebat, ingressus: mox coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est.