Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

At Hebraei multiplicato seruitutis malo pressi, querelis in caelum conuersis, spem auxilii a Deo expectabant. tum Moysi pascenti oues repente rubus ardere uisa, flammis tamen, quod erat mirabilius, innoxiis.

qua nouitate obstupefactus rubo propius accessit, statimque ad eum istius modi fere uerbis Deus locutus est: Dominum se esse Abraham, Isaac et Iacob, quorum progeniem, Aegyptiorum dominatione depressam, ereptam malis cupiat: iret ergo ad regem Aegypti ducemque se populi in libertatem restituendi praestaret. cunctantem potestate confirmat, uirtutem ei signorum faciendorum impertiens.

ita Moyses in Aegyptum profectus, signis prius apud suos editis, assumpto fratre Aaron regem adiit: missum se a Deo prodit uerbisque se Dei dicere, populum Hebraeum uti dimitteret. at ille negans se Dominum nosse parere imperio abnuebat.

cumque Moyses in testimonium mandatorum Dei ex uirga draconem fecisset, mox aquas omnes in sanguinem conuertisset totamque terram ranis opplesset, facientibus similia Chaldaeis, magicas esse artes, quaecumque per Moysen fierent, potius quam Dei uirtutem pronuntiabat, donec superductis [*]( 14 Exod. 3. 21 Exod. 4. 24 Exod. 5. 25 Exod. 6-8. ) [*]( 2 Madiam de Prato cum LXX \\I iothor P, ut uoluit Drusius: Iethor b 4 Gersam de Prato: gersan P, Gersom b [I Elieser b 5 lege P, ut coni. Voncfc: legem b 9 prae doloris b: predoris P 14 conuersis Vonck: conuersi Pb 18 Deum Drusius coll. Exod. 3, 6 19 dominationS P || iret ergo P: iter ergo susciperet b 21 potestatS P 30 scyniphibus (ex Graeco axvty) P, cyniphibus b, ciniphibos wwIgo )

16
sciniphibus terra oppleta est, Chaldaeis fatentibus maiestate diuina ista fieri.

tum rex malo coactus, aduocato ad se Moyse et Aaron, dat populo discedendi potestatem, modo ut superductam cladem auerterent.

sed ubi clades exempta est, impotens sui animus, in se reuersus, exire, ut conuenerat, Israelitas non patiebatur. ad extremum decem plagis corporis et regni sui contusus et euictus est.