Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Res a mundi exordio sacris litteris editas breuiter constringere et cum distinctione temporum usque ad nostram memoriam carptim dicere aggressus sum, multis id a me et studiose efflagitantibus, qui diuina compendiosa lectione cognoscere properabant,

quorum ego uoluntatem secutus non peperci labori meo, quin ea, quae permultis uoluminibus perscripta continebantur, duobus libellis concluderem, ita breuitati studens, ut paene nihil gestis subduxerim.

uisum autem mihi est non absurdum, cum usque ad Christi crucem Apostolorumque actus per sacram historiam cucurrissem, etiam post gesta conectere: excidium Hierosolymae uexationesque populi Christiani et mox pacis tempora, ac rursum ecclesiarum intestinis periculis turbata omnia locuturus.

ceterum illud non pigebit fateri, me, sicubi ratio exegit, ad distinguenda tempora continuandamque seriem usum esse historicis mundialibus atque ex his, quae ad supplementum cognitionis deerant, usurpasse, ut et imperitos docerem et litteratos conuincerem.

uerumtamen ea quae de sacris uoluminibus breuiata digessimus, non ita legentibus auctor accesserim, ut praetermissis his, unde [*]( INCIPIT PHOLOGVS SVLPITII SEVERI IN CHKONICA. QVAE IPSE FECIT AB EXORDIO MVNDI VSQ. AD TEMPVS SVVM P, uerbis usq. ad tempus suum su- per ab exordio mundi scriptis 3 a me studiose b 10 conectere P, ut coniecit Giselinus: conuertere b II hierusolimae P 12 locuturo Hieron. Mercerus; \'magisplaceret, si hoc uerbum penitus deesset\' de Prato; cf. tamen I, 28, 5: erat Allophylis moris .. Samson quasi in pompam publicum producere, capto insultantes et 1, 38, 6 Huius eum facti mox piguit paenituitque, ueniam a Deo petens etc. 14 hystoricis P II mundialibus P, add. sup. lm. manu saec. XVvel XVIothnicis, ut est in b; cf, 2, 14, 6 18 acutor P II praetermissis his unde P: praetermissis illis unde haec b ) [*]( 1* )

4
deriuata sunt, appetantur: nisi cum illa quis familiariter nouerit, hic recognoscat quae ibi legerit:

etenim uniuersa diuinarum rerum mysteria non nisi ex ipsis fontibus hauriri queunt. nunc initium narrandi faciam.