De Verbi Incarnatione

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

  1. Auspiciis manifesta nouis ! hic uertitur ordo,,
  2. Huius in aduentu fides et fama perennis.
  3. Dixerat: illa pauens oculos suffusa nitentis,
  4. Suspirans imoque trahens a pectore uocem
  5. Virgo refert: haut equidem tali me dignor honore
  6. Non opis est nostrae) nec fas , nec coniugis umquam
  7. Praetendi taedas aut haec in foedera ueni.
  8. Sed post iussa Deum nihil est, quod dicta recusem.
  9. Accipio agnoscoque libens : sequor omina tanta
  10. Promissisque Patris exsequar caelestia dona,
  11. Admiranda Dei tantarum munera laudum.
  12. Panditur interea domus omnipotentis Olympi
  13. [*]( 11 Aen. VII 63 (matara uiro) 12 Aen. XII 225 (cui MRybc), II 92 13 Aen. III 178 (intemerata focis), I 503 14 Ge. II 524, Aen. VII 57 (miro properabat amore) 15 Aen. IV 556, Ecl. IV 7 (c. demittitur alto [dimittitur R]) 16 Aen. VI 726, 727 (et magno corpore m.) 17 Aen. V 770 18 Aen. II 591, cf. Aen. VI 621 19 cf. Aen. YI 71, III105 20 Aen. III 480, Ecl. III 49 21 Aen. DI 375 (manifesta fides), 376 (is) 22 Aen. IX 79 (set M, sed P yac) 23 cf. Aen. II 705 al., I 228 24 Aen. I 371 25 Aen. I 335 (haut M) 26 Aen. I 601, IV 338 27 Aen. IV 339 28 Aen. VI 461 (sed me) 29 Aen. VIII 155, IX 21 30 Aen. V 863, Ge. IV 1 caelestia dona I Exsequar 31 cf. Ge. IV 3 et Aen. VIII 273 32 Aen. X 1 )[*]( 11 Datura C 13 fort. tori 16 et om. vulgo casto se C 26 haud tali equidem coni. Arev. 27 praetendit aetas C 28 et post coni. Arev. 30 patriis C sequar haec coni. Arev. 31 ammiranda C )
    312
  14. Sideream in sedem, terras unde arduus omnis
  15. Aspicit, et natum uerbis conpellat amicis:
  16. Nate, meae uires, mea magna potentia solus,
  17. Nate, mihi quem nulla dies ab origine rerum ,
  18. Dissimilem arguerit , comitem complector in omnis.
  19. Te sine nil altum mens inchoat: omnia mecum
  20. Aeternis regis imperiis; et quidquid ubique est,
  21. Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus: