De Verbi Incarnatione

Sedulius

Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885.

  1. Omnipotens genitor tandem miseratus ab alto
  2. Postquam cuncta dedit caelo constare sereno,
  3. Omnibus in terris diuinum aspirat amorem,
  4. Semper honore pio nomen Natique Patrisque
  5. Ornare et canere paribusque in regna uocari.
  6. Auspiciis, hinc progeniem uirtute futuram
  7. Egregiam, et totum quae legibus occupet orbem.
  8. Ne tamen in terris mortalia pectora turbet
  9. Ignotum numen, Deus aethere missus ab alto
  10. Mortalis uisus potuit, quantusque uideri.
  11. [*]( 12 cf. epist. ad Mac. 2, 7 s. 13 cf. Sedul. I 343 1 Aen. V 727 (alto est) 2 Aen. III 518 (uidet) 3 Aen. VIII 373 4 Aen. VI 116 (Nati R y 2 b) 5 Aen. VII 256 6 Aen. VII 257 (huic progeniem uirtute) 7 Aen. VII 258 (uiribus) 8 Aen. III 56 et IV 412 (m. pectora cogis) 9 Aen. IV 574 10 Aen. IV 277, II 591 (qaalisque uideri) )[*](C = codex Paris. lat. 13047 s. VIIII (olim S. German. 841))[*](12 polliti E contemsit E, contempsit DB\'cfm nomina K 13 tange K triumphus Gl w. 14-16 desunt in C 14 tanga D, tange K numeroq: R\', numeros sacri Beg. 6 premia plerique 15 ergo is E2 c f m Ott. 2, ergo his K Poelm. uaro (o in ras.) m uera suo D, uera sua FK Beg. 2. 3, sua sura. Reg. 1, uera G Pc, uerarua Reg. 6, sua membra nonn. editt. decorantur uera Mab. 16 Stabant DGP1 in D Beg. 1 c hi E2 GHm, bi (?) K, om. F garrula DGHKPB\' Reg. 1, garula E2 Reg. 3. 6 fm, gracili Fabr., parua coni. Riesius, fort. querula ducti E2 cf Bom., dicta Reg. 2 testitudine P\' III. 1 Inscriptionis auctor est Martenius, qui centonem hunc Vergilianum primus edidit in Ampliss. Collectionis t. IX. p. 1-14 6 hinc om. C progeniemque pia C1, prolemque suprascr. m. 2 futura C 8 nec amen C 9 aetherae C )
    311
  12. Virgo matura fuit, iam plenis nubilis annis,
  13. Cui genus a proauis ingens nomenque decusque,
  14. Intemerata toris . talem se laeta ferebat,
  15. Casta pudicitiam miro seruabat amore.
  16. Huic se forma Dei , caelo dimissus ab alto
  17. Spiritus, intus alit et casto corpore miscet.
  18. Ante tamen dubiam dictis solatur amicis:
  19. Alma parens , mundi Dominum paritura potentem
  20. (Nam te digna manent generis cunabula sancti),
  21. Vade, ait, o felix nati pietate , quocumque uocaris,