Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Donec rursus eo pariter residente ueniret
- Qui numquam subtractus erat. Tunc limine clauso
- Constitit in medio, non indignatus apertum
- Discipulo monstrare latus tactuque probari
- Vulneris et mentem patienter ferre labantis:
- Agnitus hinc potius, quod sit dubitantis amicus.
- Quisquis enim artifices caeca sub imagine fraudes
- Instruit et uanas cupit exercere figuras,
- Non uult agnosci, non uult sua facta requiri,,
- Vt lateat sub nube doli, nebulaque recludens [*]( 378 cf. Verg. Aen. XII 258 )[*]( 378 add. in marg. inf. K expandens Γ2CDFS (ostendens su- pra) b, expediens ex corr. HO, ostendena e atque cod. Arnte. ubi Hl 379 dydimo T, y 1 didymo Γ1, didimos M, m’didi L, deno P1 didimp corr. m. 2, didimus in ras. scrips. Z*, didimus plerique cog nomen P unam MTl 380 dubioque Ald. 381 eo pariter in ras. L2 eo in ras. Z2, et P (ut uid.) B residente r 382 nusquam C erit cod. Arntz.* lumine MTg1, limite af 883 et 384 transpositi sunt in K et b constit.it (n eras.) K in medium T indignatus М1ΤΓ1L1P1Z1, non indignus (ne dedignatos u s. I. m. 2) K, dedignatus rell. 384 discipulis Ald. latos K praebere c probari] sereno B 385 mente М1TF patientis (corr. m. 2) М1T1 fere (r s.l.am. 2) KLPZ labaentis E, labentis Fl cum gl. cadentis, labentis H, labentis HO1RSΥ Reg. 1 Arntz., labentis P 386 hic L1P1Z1 amicus ex amicum E, amicus (s a m. 2) K 387 artificis M1T1G (fort. a m. 2) K1LZO1, artifice (f artificus s. I. m. 2) r, artifex ed. Spir. fraudis MT1DZ1, fraudes (es corr.) LP artifici caecas sub imagine fraudes Wopk. coni. at cf. Pros. 388 uana MT1, s uana F, uarias g Ald. a figuris T 389 uul T1 utroque loco cognosci b Cant. 390 lateat M1ΤΓ1, latunt K corr. m. 2, at late P, nt latea L, n lateat c, lateant rell., ut lateant in ras. Z1 u nobe P ia nebulaque (ia a m. al.) M ludens MT1 (rec s. I. m. 2), cludens (re am. 2) LPZ, reclaudens T, redundens Urb., recondens Cell. coni., refundens Arev. coni. )
- Omnia sollicitos odit simulator amicos.
- Gnarus item Dominus Petro piscante per aequor
- Cum sociis captum esse nihil dimittere lina
- In dextras hortatur aquas. mox gurgite clauso
- Pendula fluctiuagam traxerunt retia praedam,
- Per typicam noscenda uiam: nam retia dignis
- Lucida sunt praecepta Dei, quibus omnis in illa
- Dextra parte manens concluditur ac simul ulnis
- Fertur apostolicis Domini ad uestigia Christi.
- Nec piscis prunaeque uacant et panis in uno
143