Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Nunc etiam proprii donans fulgore tropaei
- Primatum retinere dedit. hoc luminis ortu
- Virgo parens aliaeque simul cum munere matres
- Messis aromaticae notum uenere gementes
- Ad tumulum uacuumque uident iam corpore factum,
- Sed plenum uirtute locum. nam missus ab astris
- Angelus amoti residebat uertice saxi,
- Flammeus aspectu, niueo praeclarus amictu.
- Qui gemina specie terrorem et gaudia portans
- Cunctaque dispensans, custodibus igne minaci
- Venerat in forma, Christum quaerentibus alba.
- Illae igitur Dominum calcata uiuere morte
- Angelica didicere fide. perterritus autem [*]( 326 cf. Verge Aen. IV 356 )[*]( 320 urbis M1T1 capud MEl diSs R 321 hunc S mi donans (mi a m. 2) r thropei M, tropbei T (ut uid.) CDEKL PR, tropaei B, h trophei H, tropei F1G1LSZ, triumphi m cod. Arev. 322 dedit (i euan.) M 322 ortum T\', hortu K 323 flensq. Maria flenteeque Ml sequitur atque aliae a m. 2, in marg. sup. exstat versua correctus a m. ai. uigo pa∗iens K, uirgo (o in ras.) Z matris V 323 et 324 transpoo. in T 324 aromatacae (corr. m. 2) M1T1 noctu Cant. uenire M1T1L1P1Z1 gementis M, dolentes r (1 gementes s. I. m. 2) CO2P2, gemente Tl 325 ui- dentia T 326 uirtute. (m eras.) MT, tu uirte r 327 a*moti (m eras.) F sidebat (re a m. 2) E, resideba∗t (n eras.) K Înertice B 328 neueo M1T1 praeclarus] uestitus E in ras. Parrh. sched. Poelm. amictum M1T1 329 terrore M1T1E1 portat 1 tans S 330 cuntaque P disponens B, disponsans E n * corr. in. 2, dispensas F igne C eras.) R menacem Tl mi- corr. m. 2, minaci DE2KP2Z2S Reg. 1 (corr. m minacem) T, ✱minace (▔ eras.) R, minace Ald., minacem rell. 331 forma—alba DE2K2L P1Z1Υb2 rec., formam-albam rell. xpm T* in ras., fuit christum querentibus T et alii 332 ille MT alii calcata M mortem TK1L1P1Z1 333 om. M1T1 angelicam-fidem L1P1Z1 fidem T1 didicere ex dedicere FG )
- Miles in ancipiti retinet discrimine uitam,
- Deserta statione fugax testisque timoris
- Vera refert gratis; postquam data munera, fallit
- Discipulumque globum placidi sub tempore somni
- Clam sibi nocturna Christum abstraxisse rapina
- Conpositus simulator ait. fare, inprobe custos,
- Responde, scelerata cohors, si Christus, ut audes
139