Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Nullus ubi timor est? aut quae confessio tetro
- Lucet in inferno, cum iam demersa securis
- Arboris infandae radicibus, exitialem
- Quae peperit fructum, feralia germina uertat
- Funditus et dignis pereant mala robora flammis ?
- Continuoque trucis correptus mente furoris
- Se quoque morte petit, quamquam tunc sanior esset,
- Cum scelus ulcisci procurreret, ipsaque dirae
- Guttura uocis iter, cuncti quae uendere mundi [*]( 120 cf. Verge Aen. VI 491 126 cf. Iareno. II 47 129 cf. Verg. Aen. VII 534 )[*]( 119 incassum] uersui priori adnectunt MT1, incasum F Reg. 1 facti∗ A praetium MT alii reliqaid MCEK1LZS, relinquit A 120 quidnam enim M1Т1 (et s. I. m. 2) nam] om. Tbl2, namquid enim Fabr. prod.est (e eras.) T, prodeet (st add.) F, prodeat rell timorem T Ott. 2 Ald. 121 autq- MT, atq; L tetro] cum u. sequ. com. in M (thotro) T1 122 lucit M1, lucet T1 in ras. dimersa T2Γ1BC1GLZ(?)ΥVb Cant. Amte., demensa AO1, dimiaea K2 Spir. Poelm., demissa Reg. 1 e 123 arboris in mg. add. M2 P infande M1T1 alii rdicibus M ezicialem MK, exitialem (t a m. 2) T 124 quae peperit] priori uersui adnex. MT (corr. m. 2) peperit∗∗ (et eras.) M fertalia M1T1 gemina O, gramina Parrh. uertit] uer in ras. Z, uertit S a m. 1, uergat D 125 in funditus M, in mg. add. T2, funditur F et] ut ms. Bartkii Lips. 126 crucis M1T1, truci c completus Wopk. com. monte coni. Barth. 127 morte* (m eras.) T. petat MT1 (corr. m. 2) quamquam MT1FG (in mg.) R Reg. 1 Cant., quanquam rA, tamquam] tam in ras. Z, tamqaam rell. cf: Pros. tum] m a m. 2 T sanctior MITI corr. m. 2 cf. Pros. 128 tunc B ulcisci] i corr. in E, ulciece R proennit M1 corr. m. 2, procurrera (era a m. 2) T, pcuret A, pcurreret Γ2, praecurreret BCF2S,procurraret preperaret Gb, o precurreret L, nece curreret Barth. coni., praesumeret Grun. ra ipsaque dire T* in ras. ipasqae (.-. st in mg.) A dire MT1, dirre R1 129 gu.tura (n eros. ut uidetur) M, wguttura (re eras.) T, gutorea d, gutura DE ite* E r a m. 2 cunctisq; L, c cuntiq; Z uindere M uendere mundi T* in ras. )
- Ausa redemptorem, nodatis faucibus angens
- Infelicem animam laqueo suspendit ab alto.
- Lenior ira quidem tanto pro crimine culpae,
- Cunctorum cui nulla foret par poena malorum.
- Exitus hic mortis tamen et sublime cadauer
- Ostendit populis, quanto de culmine lapsus
- Pridem discipulus qui nunc reus, alta relinquens
- Sidera tartareum discenderit usque profundum;
- Tunc uir apostolicus, nunc uilis apostata factus.
- At Dominus patiens cum praesidis ante tribunal
- Staret, ut ad iugulum ductus mitissimus agnus,
124