Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Qui patulo Christum licet in praesepe iacentem
- Agnouit tamen esse Deum. plebs omnis adorans
- In solido molles subiecit tramite uestes.
- Dicite, gentiles populi, cui gloria regi
- Talis in orbe fuit? cui palmis compta uel umquam
- Frondibus arboreis laudem caelestibus ymnis
- Obuia turba dedit? Domino nisi cum Patre Christo,
- Qui regit aetherium princeps in principe regnum.
- Cui sanctus semper conregnat Spiritus aeque.