Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Pura oculos fouisset aqua. mox ergo gemellae
- Vultibus effulgent acies tandemque merentur
- Ignotum spectare diem. cognoscite cuncti,
- Mystica quid doceant animos miracula nostros.
- Caeca sumus proles miserae de fetibus Euae,
- Portantes longo natas errore tenebras.
- Sed dignante Deo mortalem sumere formam
- Tegminis humani, facta est ex uirgine nobis,
- Terra salutaris, quae fontibus abluta sacris
- Clara renascentis reserat spiramina lucis.
- Bethaniaeque solum repetens intrarat; ibique [*]( 267 cf. Verg. Ecl. VI 36 )[*]( 259 acceptam TL1Z1 siluam M1TZ1, Syloam DHT, Siloe cod. Arntz. ueniset A ad s. l. KL2P2R2 260 consa∗nguinei (g eras.) A, cumsanguinei D totas (corr. m. 2) TPZO, tutas Γ1E1K1 (ut ui- detur) R, tu footas L (f fort. corr.), foetas A, fotuB rell.; fultus c\', lotus coni. Arev. cf. Pros. ueni P2, lini Cam. 261 p∗ura (1 eras.) C lauisset cod. Arntz. aqua* (m eras.) MT, aq; F gemmellae M, gemellis AF1 262 effalget A meretur G, uidentur cod. Arntz. 263 supra spectare uelut glossa uidentur in M expectare rF (1 spectare m. 2 a. Z.), expectare G, spectare L cnncti] s. l. Γ2 264 mistica plerique deceant m quae L1Z1P 265 prol∗es (a eras., s a m. 2) M, prolae T, prolis K1L1, in ras. P1, plebs g misere M et alii, miserere T, missere A, misera P defaetibus M, defitibus T, defoetibus ΑΓΒFHb, defętibus KL, de fletibus Ute. 2, de faecibnB Parrh. euuae MT1, eue A, aeuae plerique 266 pore tantis T liongo tenebras errore A 267 sedignante L dm̃ MT sumire Z1 corr. carnem m 268 tigminis Tl corr. m. 2 de uirgine Fabr. uobis Ott. 2 269 q: M (quae corr. m. 2) T post fontibus, q; eras. in MT(?) fonte-sacro L ex corr. abluta (u a m. 2) M, ablata T, post ablata ras. 1 verbi in r*, oblita Fabr. sachris MT luta sacratis O2 270 a clare K corr. m. 2 clausa renascenti—luci coni. Wopk. reserat spirat A 271 bethanieq; MT al., bethaniae inde Fabr. solo MT repetieniB A intranerat A, intrarat ex corr. F, intrat L1Z1P1, intrabat c ubiq; m )
- Lazarus occidua tumulatus sorte iacebat
- Iam quarto sine luce die claususque sepulchri
- Marmore corruptum tabo exalabat odorem.
- Flebant germanae, flebat populatio praesens,
- Flebat et Omnipotens, sed corpore, non deitate
- Exanimosque artus illa pro parte dolebat,
- Qua moriturus erat; lacrimis impleuit amicum,
- Maiestate Deum. quid credere, Martha, moraris?
- Quidue, Maria, gemis? Christum dubitatis, an unum
110