Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- Omnipotens animas pariter conseruet et artus:
- Altera pars etenim caeli sumus, altera terrae.
- Annonam fidei speramus pane diurno,
- Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam [*]( •u 251 ⌇mpora T e a m. 2 Baccidunt A, succedent EL, succedent КL1RZb Spir. Poelm. Fabr. al., succedant(?) 0 quod Ael, qut Z tempus quia nescit Sc 252 continua C ne (si a m. 2) Z dies ∻ A 253 nobile A perpetuae T1 corr. m. 2, perpetue S1 capnd A, caput. K amplectante AR, am- in ras. K2 I coronam AD 254 meles A, milia L1Z1 FIAT VOLVNTAS TVA SICVT nr CAELO ITA ET IN TERRA T cum rell. (pro ita, est in A, om. al.) 255 ho* (c a m. 2) T iugibus hoc Ald. sched. Poelm. precibus Cant. noctu A Reg. 4 diemque T praecemus TZ 256 ipsius cod. Arntz. fiat uoluntas A caeloq; S terraeque Z 257 numquam T corr. m. 2 nocentem] malignum Cant. 258 utquae T exp. m. 2 ut caelo Ald. sit T1 carr. m. 2 homo D, post humo ras. in K ne in ras. K 259 solo T uendicet AC2, indicet Reg. 1, se uendica L corr. m. 2 y drops T1 -us corr. m. 2, hilidrus A, hydros EG, hedrus F, idrus KLZ, ydrus PT, i t idros b 260 sequi E fouens L corr. m. 2 redundans pietate A 262 atq; altera S 263 PANEM NOSTRVM COTIDIANVM DA NOBIS HODIAE T (cottidianum uel cotidianum, hodie reU.) annunam T1 corr. m. 2 speremus C2E2 cod. Arntz. diurno pane A 264 mens ne ad fame T, famen ES* sentift P umqua* T )
- A Christo ieiuna, suo qui corpore et ore
- Nos saturat simul ipse manens uerbumque cibusque.
- Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerent
- Eloquia exuperantque fauos atque omnia mella.
- Debita laxari qui nobis cuncta rogamus,
- Nos quoque laxemus; proprii nam cautio uerbi
- Spondentes manifesta tenet, grauiusque soluti
- Nectimur alterius si soluere uincla negemus:
- Incipietque pius decies millena talenta
- Dimittens Dominus, si nos adfligere propter
- Denarios centum conseruum senserit ullum,
- Tradere confestim tortoribus, inque feroci
- Carcere constricti non permittemur abire,
- Donec cuncta breuem reddamus adusque quadrantem.
- Non quia nos Dominus, lucis uia, semita pacis,
- In laqueos temptantis agat, sed cum mala nostra
62