Carmen Paschale
Sedulius
Sedulius. Sedulii Opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 10). Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1885
- In genitore manens, genitor quoque clarus in ipso
- Permanet, et rerum caput est Deus unus ubique.
- Non quia qui summus Pater est, et Filius hic est,
- Sed quia quod summus Pater est, et Filius hoc est.
- Sic ait ipse docens: ego in Patre et Pater in me.
- Rursus: ego atque Pater unum sumus. Arrius unum
- Debet scire sumusque Sabellius esse fatendum.
- Iste fidem ternam, hic non amplectitur unam:
- Ambo errore pares, quamquam diuersa sequentes.
- Qualiter adsueti uarias producere sectas
- Inpugnant sua dicta uiri, qui brachia nudis
- Ostendunt exerta umeris, nil tradere docti
- Sed tantum certare cati, prudentia quorum [*]( 321 cf. loh. 10, 38 322 cf. Ioh. 10, 30 326 cf. Paul. XoL XXI 291 328 cf. Stat. Theb. I 413 )[*]( 315 quod T nam Tl non corr. m. 2 quipe A 316 abetar T 317 maes Z claros T 318 et (8 a m. 2) T 319 post est ras. 2 lift. in C 320 in mg. K quod ex quid A sumus E1O, summis schedae Poelm. et] quia cod. Arntz. 321 et ego Fabr. cum nonnullis editt. me est CDEF2LPS2Υ sed cf. Pros. m et pater T pater sumus unum uel ego pater atque unum sumns coni. Arntz. si arrins T 323 quesabellins K summusque Reg. 4, simulque sched. Poelm. scire debet b 324 trinam Fabr. cum nonnullis editi. atst hic E, ast hic praeter TALlZbcg exhibent omnes ef. Pros. et Leonis obseru. crit. p. 215 non] eras. in C unum] n, in ras. K 325 | bo T1 suppl. m. 2 errorem T quanquam A, quamquam OH (licet s. I.), quamuis Arntz. sequentis T\' a u corr. m. 2, sequentes (corr. uol. m. 2) L cf. Pros., sequantur uel se- quuntur A, sequantnr CDEFGHP b 326 \'T corr. n. 2 assueti CDFGHKPRSΥ327 } ipugnant T corr. m. 2, impugnant CGHT uiri] 8. 1. K2L2Z3 328 } stendunt (o a m. 3) T, ostentant ex ostendunt E1, ostentant Reg. 1 Cant. cum nonn. editt. exerta ex extra F*, extenta f nmeria T darti cati 8 329 terra certare T cauti T A, ca in ras. Ll sa- pieotia g )
- Stulta iacet, quia uana Deo est sapientia mundi.
- Hic loquitur nimis, ille tacet; hic ambulat, hic stat;
- Alter amat fletus, alter crispare cachinnum:
- Diuersisque modis par est uesania cunctis.
- Interea dum rite uiam sermone leuamus
- Spesque fidesque meum comitantur in ardua gressum,
- Blandius ad summam tandem peruenimus arcem.
40