Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

esto hoc [*]( 2 agit] ait s. scr. m. 2 qr\' B 5 illi se rebus] illis heredibus B 12 credim; et recipiam; adscr. in fin. 9 (= ns) m. rec. A et saepius ; cfr. ad III 17 13 uineo s. o scr. m. 2 is A 15 sperantęs bo, cumulandos (sic) m. 1 AB (b) 22 cumque natura ipsa et elementa B(b) 24 non creditur-omnibus om. B )

264
ferri possit, sed tamen, etiamsi fertur, ita ferendum est, ut pro qualitate necessitatum atque causarum sufficientia retineantur inmoderata resecentur. habentes enim, inquit apostolus, uictum et uestitum his contenti simus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum diaboli. ergo, ut uidemus, in rebus tantum necessariis salus est in superfluis laqueus, in mediocritate dei gratia in diuitiis diaboli catena. denique quid statim apostolus subdit? quae demergunt, inquit, hominem in interitum et perditionem.

ergo, si diuitiae interitum in se habent, euitemus opulentiam, ne in interitum conruamus. ampla ac locuples facultas perditionem inferre dicitur: refugienda est ampla possessio, ne consequatur profunda perditio. ac per hoc siue sexus siue aetas siue infirmitas necessaria requirant, sufficientibus debent esse contenta ita ut quidquid temporarium excedit usum religiosum absumat officium.

ceterum si tu, quicumque aut quaecumque illa es sanctae professionis, si tu aut conseruandis opibus aut cumulandis facultatibus inhies, superflue de infirmitate causaris. numquid enim infirmior sexus ducere aliter uitam non potest, nisi animi sui curas multa ingentis patrimonii administratione distenderit? numquid puella sacra aut uidua castitate deuota seruare inlaesam sanctae professionis perseuerantiam non ualent, nisi argenti et auri ponderibus incubarint ac tantas intra conscientiam opes possidere se nouerint, quantas usus possidentium non requirit?

aut, quia huic et sexui pariter et pudori quies maxime necessaria est, numquid inpossibile sibi quaepiam forte aestimat inter pauca famulantium ministeria inuiolatam quietem posse seruare, nisi aures eius familiae ingentis strepitus uerberarit et turbarum circumsonantium tumultuosus clamor obtuderit? quae utique sanctae animae [*]( 3 I Tim. 6, 8 9 ibid. u. 9 ) [*]( 1 feratur ed. Baluzius 5 temptationes B 11 corruamUS B 18 si tu om. Baluzius 19 superfluae de inflrmitate A superfluendQ infirmitatis m. 1 B 21 multas B 23 illaesam ex inl. corr. m. 2 B 24 arg.enti d incubauerint B )

265
et quietem ueram desideranti non pati tantum nimis magna inquietudo, sed etiam uidere quodammodo pars est inquietudinis, quasque etiamsi subdere aliquis disciplinae ac silentio uelit, conprimere tamen earum inquietudinem cum sua quiete non possit: adeo etiam ipsa emendatio alienae inquietudinis perturbatio est nostrae quietis.

haec autem, quae de hoc sexu locuti sumus, ad omnes pertinent omnique pariter aetati sexui infirmitatique conueniunt. non est itaque quod conpetere quisquam aut non obesse diuitias religioni putet: inpedimenta haec sunt non adiumenta, onera non subsidia. possessione enim et usu opum non suffulcitur religio sed euertitur secundum illud, quod dominus ipse dicit: sollicitudo saeculi istius et fallacia diuitiarum suffocant dei uerbum et sine fructu efficitur. proprie utique ac satis pulchre fallaces dixit esse diuitias: bona enim et putantur et appellantur ac per hoc fallunt homines nomine praesentium bonorum, cum sint causae malorum aeternorum.

XIIII. Sed licet haec ita sint, ut deus ipse praedixit, adquiescamus tamen miseriis quorundam atque languoribus, qui putant se sine magnis omnino opibus uitam agere non posse. esto tu, quicumque aut quaecumque illa es sancti nominis ac professionis, esto diuitias esto copias tuas usque ad finem uitae istius habeas, dummodo saltim in fine tibi conferas: esto rebus ac facultatibus tuis in uita hac uti uelis, dummodo tui uel moriens non obliuiscaris et ad eius cultum atque honorem referendam tibi substantiam tuam memineris, cuius te munere accepisse cognoscis.

humanum est quod ab omni- . bus nobis, o diuites mundi huius, petitur ac deliciosum. si inpetrari ab unoquoque uestrum non potest, ut esse in hoc [*]( 12 Matth. 13, 22 ) [*]( 3 aubdere] aedare ex sedeate corr. m. 2 B 7 aetati ex aetate corr, m. 2 B item statim impedimenta ex inp. 11 religioset. euertitur (sic) eras. d m. 1 A religiose deuertitur B religio sed subuertitur (cum b) ed. BaUwius 13 faUatia d. s. dm ffiic) B 23 saltem ex saltim corr. m. 2 A (item paulo post) conferas] consulaa smpicatw Hartelim ecml. p. 266, 28 28 deliciosam ex dil. corr. m. 2 B )

266
saeculo pauper uelit, praestet sibi saltim ne ra aeternitate mendicet. qui praesentem inopiam tantum fugitis cur in perpetuum non reformidatis? in breuibus meticulosi longa et interminabilia uitate. quid tantopere in uita ista paupertatem horretis, quid expauescitis ? minus multo est quod hic timetis.

si tenuitatem temporariam grauem ducitis, qualis, quaeso, illa erit quae numquam desinet? quasi uestri apud uos animi rem agimus uestrique uoti. si usu uestrarum rerum penitus carere non uultis, id agite ne aliquando careatis. deliciosam a uobis rem et uoluptariam poscimus. qui sine diuitiis omnino esse non adquiescitis, id agite ut diuites semper esse possitis secundum illud: si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuo regnetis.

alioqui qui error aut quae insania est quemquam hominum esse posse, qui acta in amplis opibus, quod solum sufficit ad reatum, usque ad diem ultimum uita ne in supremo quidem exitu large ac salubriter sui memor sit, nec in ipsa iam de suo sibimet aegra extremitate succurrat (praesertim cum in diuitiis per se dominum accusantibus secundum illud uae ae uobis diuites, etiam alia ipsi domino peccatorum genera non desint, quae in ipso diuitiarum sinu atque matrice quasi in naturali quodam fomite pullularint), et non uel in ultimis suis id agat id elaboret id omni rerum suarum ambitu promereatur, ne reus exeat ne reus uadat ne cruciandum postea corpus crucianda etiam ad praesens anima derelinqua.t?

quis ergo est aut tam infidelis aut tam insanus, qui haec non cogitet haec non timeat, qui de substantia sua aliis magis quam sibi consulat, et [*]( 12 Sap. 6, 22 ) [*]( 6 tenuitatem ex tenuitates corr. m. 2 B 7 illa erit A (quod fugit Halmium): erit illa B 8 pęni-tus B post penitus eras. fi in A et punct. non in B 14 perpetuo ex perpetuum eorr. m. 2 B alioqui add. m fin. n m. 2 AB 16 quod ex quo corr. m. 2 B item statim sufficit ex suffecit 17 ne A ne s. scr. c m. 2 B nec ed. Balnzius 18 aegro JRittershusius 19 accussantibua B 23 pro et p habet: uel quae insania est, ut 25 crueianda-anima A et m. 1 B (et b): (corpus) cruciandam - animam m. 2 BHaimius )

267
cuncta penitus spe uitae huius cunctis subsidiis destitutus, unam tantummodo tabulam, cui inhaerere adhuc quasi in medio mari naufragus possit, amittat nec amittat tantummodo, sed abiciat atque a se penitus expellat, omnibus modis id elaborans, ne quid sibi omnino reliquum esse faciat, quo periturus euadat?

XV. Quae cum ita sint, dicite mihi, quaeso, omnes Christum amantes, si esse ulli omnino homines tam saeui ac tam crudeles aduersum inimicos suos possunt quam sunt isti aduersum se? nulli quippe sunt tam feri tam inhumani, qui non uel desperatos iam atque morientes aduersarios suos persequi desinant: isti se ipsos etiam in morte positi persequuntur.

annon est hoc persecutio aut esse alia maior potest, exheredari hominem a se ipso, extorrem bonorum omnium fieri et quasi in exilium a se ipso agi? atque hoc non communi more aut usitato sed nouo et crudelissimo, scilicet ubi in exilium anima ipsa mittitur ubi e facultatibus suis spiritus abdicatur. o quanto leuiores sunt extranei et carnales inimici! illi enim corporum tantum hostes sunt, uos et animarum.

leue est itaque in conparatione facinorum uestrorum illorum odium. facile est enim quidquid in praesenti saeculo nocet: illud graue illud perniciosum est, quod in aeternitate iugulabit. et ideo saluator ipse: nolite, inquit, eos timere, qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt. facile est ergo odium, quod corpus laedit non laedit animam, quia laeso corpore anima extra damnum est et passionibus carnium beatitudo spirituum non interpolatur. illud [*]( 23 Mattb. 10, 28 ) [*]( 1 diatitutus A et m. 1 B 3 naufragus possita mittat eras. s et a lift. uocis possita et add. a ante mittat A 7 quae cum ex quaecumq: corr. m. 2 A 14 exheredare B 16 post crudelissimo add. p. et edd. ante Halmium: omnes enim exules, etsi corporibus ablegantur, animis non eliminentur: et si carne captiui sunt, cordibus tamen si nolunt liberi perseuerant. Hoc autem unde nunc loquimur, nouum exilii genus atque tormentum est. Ceterum de additamentis in p obuiis cfr. Sitz.-Ber. p. 33 ubi ras. mut. in ibi A 23 inquid B 25 lędit non ledit A 27 sprh a. scr. u B )

268
itaque, illud inexpiabile malum est, illud aestimari omnino non potest, quod totum omnino hominem sine fine damnabit. et ideo leuiores uobis inimici uestri sunt quam uos ipsi. omnis siquidem inimicitia morte dissoluitur: uos contra uos ita agitis, ut inimicitias uestras nec post mortem euadatis. [*]( 5 post euadatis habent AB: EXPLICIT LIBEB SECUKDCS INCIPIT LEBEB. TERTIUS (III B)\' )