Ad Ecclesiam Libri IIII

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

superest enim, inquit apostolus, ut et qui habent uxores ita sint ac si non habeant, et qui flent tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui emunt tamquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur; praeterit enim figura huius mundi. uidete \' quam breuiter missus a deo doctor cuncta moderatus sit et intra unam perfectionem uniuersa concluserit, non inlicita solum interdicendo sed etiam licita coartando, circumcidens scilicet et usum coniugiorum et infidelitatem fletuum et intemperantiam gaudiorum et habendi libidinem et emendi , cupiditatem et ipsam denique mundi huius breuem atque umbratilem uoluptatem. et haec omnia cur?

cur utique nisi, ut ipse dixit, quia praeterit figura huius mundi ? quam longe [*]( 3 II Cor. 5, 17 15 I Cor. 7, 29\' ) [*]( 1 enangelium ed. BvAuzius (cum b) 4 indulgentiae ex indigentiae corr. m. 8 B .6 aMQs A 7 fcnbpetebat B 14 ad nnam add. s. I. m, 2 B . 22 intra unam AB (6): intra quam Cum jedd. etiam Halmius nihil in apparata crit. adnotans 28 atQrdicendo cum Rittershusio Halmius : intoreidenda AB quod fOrt. retinere debebcm propter sequens oircamciddoa cf. Indicem III & u. intercidete . 27 enr altetum erasum ted ita; ut adhuc legi possit.A, om.B ..\'. )

252
ergo sunt a mandato dei, quos cum ipsos iusserit deus ui* uentes opibus renuntiare, illi eas cupiunt etiam in cognatis suis mortui possidere: aut quam longe ab ea deuotione sunt, . . ut exheredent ipsos se propter deum qui exheredare nolunt saltim extraneos propter se? quibus libenter libere dicerem: quae insania est, o miserrimi! ut heredes alios quoscumque faciatis, uos ipsos uestro exheredatis; ut alios relinquatis uel breui diuites, uos ipsos aeterna mendicitate damnatis.

VI. Sed quaerit fortasse aliquis, quid sit istud, quod nunc plus exigat deus a Christianis per euangelium quam a Iudaeis ante per legem. certa istius rei ratio est: ideo enim maiora nunc domino nostro soluimus, quia maiora debemus. Iudaei quippe habebant quondam umbram rerum nos ueritatem: Iudaei fuerunt serui nos adoptiui: Iudaei acceperunt iugum nos libertatem, Iudaei maledicta nos gratiam, Iudaei litteram interficientem nos spiritum uiuificantem: Iudaeis seruus magister missus est nobis filius: Iudaei per mare transierunt ad heremum nos per baptisma introimus in regnum: Iudaei manna manducauere nos Christum, Iudaei carnes auium nos dei corpus, Iudaei pruinam caeli nos deum caeli: qui cum, ut apostolus ait, in forma dei esset, humiliauit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis, non contentus scilicet simplicem pro nobis subire mortem, nisi ipsam uoluntariae necis susceptionem summorum suppliciorum perpessione cumulasset.

pro hoc ergo solo quid soluere homo poterit, cui se per ultimam poenarum acerbitatem Christus inpendit? aut quid pro se dignum domino repensabit qui ipsum a quo redemptus est deum debet? haec ergo causa est, qua [*]( 20 Pliil. 2, 8 ) [*]( 1 sunt ergo ed. Baluzius quos suspectum habeo; fort. scrtb. qui tWfto teq. illi . 4 se ipsos (cum b) ed. Balusius 5 libe∗t∗∗ (n et er eras. sed ita ut adhuc legi possint) A \', dioerem p: dicere Å. diceremus B 6 alios 8. 0 sor. i m. S B (aic) 8 toteraa mendacitate] hoc loco tgregie firmatur Hartdii coniectura ad p. 160, 5; efr. md p. 174,12 10 a om. A 15 maledictam B 18 babtisma A. 19 manna* (eras. m) A 24 nec punct. et 8. scr. m. 2 necis A )

253
deuotiores esse nos dominus sibi uelit, quia tam magno deuotionem nostram pretio conparauit. et ideo beatissimus Paulus quia ergo, inquit, nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? non apostolus solam pecuniam nec solas deberi a nobis diuitias deo dicit, sed tribulationem angustiam famem gladium passionem effusionem sanguinis animae exalationem mortem denique omni poenarum genere conditam: unde intellegant omnes religiosi non satis se deo reddere, etiamsi uniuersas dederint facultates, quia licet sua cuncta dispensent, ipsos se tamen debent.

et ideo, sicut supra dicere coeperamus, si uidua: est quaepiam, nequaquam sibi sufficere ad aeternam salutem nomen uiduitatis putet, sed uideat qualem esse in apostolo uiduam deus iubeat dicens: quae uere uidua est, desolata sperat in domino, instat orationibus nocte ac die; nam quae in deliciis agit, uiuens mortua est. uno eodemque praecepto duas apostolus formas uiduitatis expressit, unam uitae alteram mortis: in deliciis mortem posuit. ergo absque dubio diuitem esse non uult quam deliciosam esse non patitur, quia omnis fructus diuitiarum in usu est positus deliciarum; alioqui remoto usu deliciarum causae opum non relinquuntur.

VII. Cum itaque apostolus in deliciis uiduae mortem esse memorauerit, promptum est quod ad uitae aeternae fructum uult uniuersa distribui, qui non uult ad mortis usum aliqua reseruari. et ideo dicit: quae uere uidua est, desolata sperat in domino, docens scilicet parum esse, si non sit [*]( 3 Rom. 8, 35 15 I Tim. 5, 5 ) [*]( 2 praetio d 3 inquid B 5 fames ex famis corr. m. 2 A 6 apoatulo Å. 17 diliciis A dilicitiis B 19 post mortis rBC. fII. add. cQ A deliciii ex diliciis (ut paulo post deliciosam, delieiarum) corr. m.2 A 21 omnes B 22 alioquin ex alioqui corr. tJI. 2 A .. 37 diliciarum AB contra statim deliciis ex diliciis iterum corr. m. 2 A 25 promptum ex prumptum corr. m. 1 ut uid. Å m. 2 B 27 reseruari ex -re corr. m. 2 B \' )

254
uidua deliciosa non diues, nisi fuerit deo adhaerens nisi orationi dedita nisi a cunctis mundi inlecebris desolata et per haec omnia uere uidua.

quod si ita est, quaecumque se uitae cupit esse non mortis nequaquam sufficere sibi aestimet, si et delicias sibi ob deum et diuitias abnegarit, nisi et oratione et labore id promeruerit, ut uidua dei esse uideatur: quia non est dubium, quod quemadmodum quis in hoc saeculo Christo adhaeserit, ita in Christi corpore permanebit, secundum illud: adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera. tua. quo declaratur, quod eam tantum animam, quae deo adhaeserit in hoc saeculo, dextera dei suscipiet in futuro.

haec ergo uiduitatis est regula. nam de coniugibus continentiam professis et spiritu dei plenis dubitare quis debeat, quin sua heredibus mundanis seruire nolint qui se ipsos mundo eliminauerint ? quomodo enim ad se pertinentia aliis addicant qui ipsos se sibi denegant? tam noua enim. uirtute praediti concessasque et, quod maius est, expertas corporum uoluptates admirabilis continentiae austeritate calcantes quemadmodum aliquid rerum suarum non deo uoueant, qui ipsum intra se deum esse fecerunt? ut meo quidem iudicio etiam de tali coniugio rectissime dici possit: laetare sterilis quod non paris, erumpe et exclama quod non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum.

et sterile namque, est quod non parit et desertum quod ab omnibus se mundi inlecebris separauit et sine uiro quod sine uiri usu ita uirum habet, ut non habere uideatur. hos ergo coniuges tales quis dubitet et dum uiuunt, sicut in se ita etiam in suis substantiis deo uiuere, et cum e uita exeunt, cum sua ad deum, cui uixerint, [*]( 9 Isa. 54, 1 21 Matth. 25 ) [*]( ■ 1 delieiosa et statim delicias iterum ex dil. corr. m. 2 A 6 promeruerit ex -ruit corr. m. 2 B,\' 7 quo. (declar.) A eras. d lit. quod B 17 praedicti B 18 continentiae p (et Batuzius): conscientiae AB 22 sterile A et m. 2 B sterilis B m. 1 . 28 sicut se a: scr. m. 2 (uel. l) in A 29 cum uixerint e nita sed uixerint ex parte eras. et punct. A )

255
facultate migrare? aliter enim quilibet horum, si res suas saeculo deditis atque ipsi saeculo derelinquit, frustra sibi nomen religionis inscripsit: ei uidetur semper uixisse, cui moritur. de coniugibus itaque ista sufficiunt.

VIII. Transeamus ad sacras uirgines, quibus legem deuotionis saluator ipse praescripsit, exemplo scilicet decem uirginum, ex quibus fatuarum numerum puellarum ideo tantummodo dicit poenis perennibus dandum, quia sit ei opus misericordiae defuturum. quo dicto euidentissime docuit quanti pretii iudicarit largam misericordiam, sine qua. dixit nec integritatem quidem ipsam uirgini profuturam.

sed blandiuntur: sibi fortasse quaedam et sufficere sibi aestimant, si, cum multa in facultatibus habeant, saltim exigua largiantur. nec ego abnuo, ut, si ita ratio est, ita esse credatur. parum detur, si parum dedisse sufficiet: sed ego sufficere parum nescio, immo parum non sufficere certo scio. si aliud ipsae sciunt, apud se ipsas sciant: ego unum scio, quod deus dicit extinctas fatuarum uirginum lampadas, operum bonorum oleum non habentes.

sed tu, quaecumque es, : habere te oleum abunde putas? et illae profecto, de quibus dixi, stultae uirgines sic putabant: nisi enim habere se credidissent, prouiderant ut haberent. nam cum postea, ut ait dominus, mutuari uelint et omni studio atque ambitione perquirant, absque dubio etiam ante quaesissent, nisi eas habendi fiducia decepisset et tu itaque, quaecumque uirgo es, uide ne sic non habeas, licet habere te credas: eiusdem enim nominis cuius illae, eiusdem professionis es. tu uirgo es et illae uirgines.

erant: tu praesumis te esse sapientem et illae. se fatuas non putabant: tu lumen habere lampadam tuam iudicas et. illae profecto lumen praesumptione futuri luminis perdiderunt. nam et ideo scribuntur aptasse lampadas suas, quia inluminandas esse [*]( 5 Matth. 25 ) [*]( 3 post inscripsit add. m. 2 q< (= quia) .4; fort. scrib, ei enim eique ed. Balugim 8 sit] scit ed. Baluzius 18 lampad,es ex lampadas corr. m. 2 A 2i decipissa A 29 lampadem ex lampadam eorr. m. 2 d 31 lampades B )

256
credebant. et quid plura? etiam emicuisse in eis quiddam luminis puto.

cum enim ipsae, ut legimus, extinguendas fore lampadas suas reformidarint, habebant profecto aliquid quod uerebantur extingui. nec falsa opinio metuentium fuit: extinctae siquidem et obcaecatae sunt. nihil enim profuit illi integritati quod in ea lumen uirginitatis apparuit, quia substantia olei non suppeditante defecit. ex quo intellegimus id, quod parum est, quasi nihil esse: quia non satis prodest ilico extinguendum lumen accendi nec iuuat aliquid inlucescere, quod in ipso ortu habeat occasum, et ad hoc tantummodo initium habere uiuentis, ut possit initium habere morientis.

plena itaque lucerna opus est, ut lumen possit esse diuturnum. nam si in lychnis ipsis, quibus ad breue tempus utuntur homines, languescit lumen ac deficit, nisi oleum large fuerit infusum, quanta tibi, quaecumque illa es, quanta tibi olei abundantia opus est, ut lucerna tua luceat in aeternum? nemini itaque ad uitam perennem sat est, si putet se habere quod non habet; stultae enim praesumptiones perditionis causae sunt non salutis: nam qui se, inquit apostolus, existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit.

nisi forte tibi, quaecumque illa es, renelatus a deo modus sit largitatis et praescriptos a spiritu sancto donandi. terminos habeas, quos excedi piaculum putes, ac transgressionis quodammodo genus iudices, si religiosior fueris quam a deo esse iubearis. si ita est, non prohibeo quin utaris scientia a diuinitate concessa. quodsi tam falsum est hoc quam friuulum, quae insania est, ut non quanta potes omnino facias per cautam et timidam prouisionem, cum ignores penitus quid tibi conpetat ad salutem? [*]( 19 Gal. 6, 3 ) [*]( 5 illi ex ille corr. m. 2 B 6 substantia B 7 sabpeditante B (in A m. 2 suppedit. ante defecit mutavit in suffecit sed ante defecit) 8 illico A 9 inlucessere B 10 occa.sum A 11 poBsint AB \' 13 lyghnis AB 14 defecit AB 17 se ex esse corr. m. 2 B 24 iudices bp: iudices ex iudicis corr. m. 2 B iudicas ex iudicis corr. m. 2 A 26 friuolum ex friuulum corr. m. 2 AB )

257

VIllI. Superest de ministris et sacerdotibus quiddam dicere, licet superflue forte aliqua dicantur. quidquid enim de aliis omnibus dictum est, magis absque dubio ad eos pertinet, qui exemplo esse omnibus debent et quos utique tanto antistare ceteris oportet deuotione quanto antistant omnibus dignitate. quid est enim aliud principatus sine meritorum sublimitate nisi honoris titulus sine nomine, aut quid est dignitas in indigno nisi ornamentum in luto? et ideo cunctos, qui sacri altaris suggestu eminent, tantum excellere oportet merito quantum gradu.

si enim uiris in plebe positis et mulierculis ipso sexu infirmioribus talem ac tam perfectam deus uiuendi regulam dedit, quanto utique esse illos perfectiores iubet, a quibus omnes docendi sunt, ut possint esse perfecti, et quos tam magni esse exempli in omnibus deus uoluit, ut eos ad singularem uiuendi normam non nouae tantum sed etiam antiquae legis seueritate constringeret? nam licet decretum uetus largam cunctis ampliandarum opum dederit facultatem, omnes tamen leuitas et sacerdotes intra certum habendi limitem coartauit, quos scilicet neque segetem neque uineam neque ullum omnino fundum habere permisit.

ex quo intellegi potest, an ea nunc deus noster uelit in euangelio uiuentes clericos suos mundanis post se heredibus derelinquere, quae adhuc in lege positos ne ipsos quidem uoluit possidere. unde est quod eis saluator ipse in euangelio non ut ceteris uoluntarium sed imperatiuum officium perfectionis indicit. quid enim eum laico illi adulescenti dixisse legimus? si uis esse perfectus, uende quae habes etda pauperibus: quid autem ministris suis ? nolite, inquit, possidere a urum neque argentum neque pecuniam in zonis [*]( 26 Matth. 19, 21 28 Matth. 10, 9 ) [*]( 4 ante stare AB sed statim antistant d antestant ex antistant corr. m. 2 B 5 post dignitate add. p et edd. ante Halrrvium: nihil eet enim tnrpiua quam excellentem esse quemlibet culmine et despicabilem uilitate 7 nomine scripsi cum Hartelio: homine ABHaimifus 11 ipso sexu] ipsa faece (cum b) ed. Baluzius 21 noster p : non A non eocpunctum B (Offlmno deest in b) 26 aduliscenti A. 27 habes ex habis corr. m. 2 A 28 inquid B ) [*]( VIII. ) [*]( 17 )

258
uestris: non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam.

uidete quanta sit inutroque hoc dei sermone diuersitas. laico dixit si uis, uende quae possides, ministro autem nolo possideas. sed et hoc parum existimauit, ut possessionem ei substantiae amplioris auferret, nisi etiam peram ipsam acturo iter longum apostolo sustulisset et unius eum tunicae singularitate multasset. et quid postea? nec hoc satis est. nudis quoque insuper seruos suos lustrare pedibus orbem terrarum iubet et calciamenta plantis gelu rigentibus tulit.