Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

EPISTOLA VIII.

Domino et dulci suo Eucherio episcopo Saluianus.

Legi libros, quos transmisisti, stilo breues doctrina uberes, lectione expeditos instructione perfectos, menti tuae et pietati pares. nec miror, quod tam utile ac pulchrum opus ad institutionem potissimum sanctorum ac beatorum pignorum condi-.

disti. cum enim eximium in eis templum deo aedificaueris, doctrina nouae eruditionis quasi summum aedificii tui culmen ornasti, et ut indoles sanctae aeque doctrina ac uita inlustrarentur, quos morali institutione formaueras spiritali instructione decorasti. superest ut dominus deus noster, cuius dono admirandissimi iuuenes tales sunt, pares eos faciat libris tuis, id est, ut quicquid illi continent in mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu. et quia iam dispensatione diuina atque iudicio etiam magistri ecclesiarum esse coeperunt, donet hoc benignissimi dei pietas, ut doctrina illorum fructus sit ecclesiarum et tuus profectuque excellentissimo tam illum ornent, a quo sunt geniti, quam eos quos ipsi sua institutione generauerint. mihique hoc, etsi non inter omnia, certe uel post omnia misericors deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam mei, sint nunc cotidie oratores mei. uale, mi domine et dulcis meus. [*](1 uariis lectionibus trium codd. Paris. apud Halmium in hac episL adiecimus lectiones quarti cod. Paris. n. 2182 (D), quinti uero n. 1791 ut infimae notae et uitiis scatentis omisimus in D inscr. est: In- cipit epistola beati Saluiani ad sanctum Eucherium Lugdunensem episcopum 2 Domino eras. i lit. A dulci suo AD: dulcissimo BO; cfr. postremas epistolae uoces Saluianus AD: siluanus presbyter BC (Veranus Paris. 1791) 3 obiter moneo in cod. Sessoriano teste A Beifferscheid: (Bibl. patrum lat. I p. 141) post libros additum esse tuos, et eundem habere u. 7 Siluanus presbyter 6 beatissimorum B ac beatorum pignorum om. C 7 exsimium BC 9 indoles sciaeque A 10 institutione D m. 2 s. l. 12 dono AJJ: dona BC 15 ecclesiq D 16 benignissima BD 17 profectu quQ C prouectu B 20 fuerint BC 21 quotidie A )

217