Epistulae

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

EPISTOLA II.

Eucherio Episcopo Saluianus.

Vrsicinus alumnus tuus salutationem tuam proxime ad me detulit: si non iussus, laudo sapientiam, licet non probem falsitatem, si iussus, miror quod mandare amoris officium quam scribere maluisti, hoc est, per seruum potius quam per te dare. arguo itaque hoc et emendari uolo, si tamen neglegentiae est non superbiae. pedissequa enim plerumque noui honoris est adrogantia, licet in te nec generalis uitii opinio admittenda sit, quia prope singularis est mens ac benignitas tua. unde responderi a te antiquae existimationi meae etiam nunc iugiter cupio, ne, si in quibusdam officiorum tuorum mos discreparit, aliquid in te nouis honoribus licuisse uideatur.