De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

itaque eos non sine causa, ut dixi, oderunt, in quibus omnia sibi aemula atque inimica cernebant, illi enim uiuebant iugiter in nequitia isti in, innocentia, illi in libidine isti in castitate, illi in lustris isti in monasteriis, illi prope iugiter cum diabolo isti sine cessatione cum Christo. non sine causa itaque illud fuit, quod intra Africae ciuitates et maxime intrą Carthaginis muros palliatum et pallidum et recisis comarum fluentium iubis usque ad cutem tonsum uidere tam infelix ille populus quam infidelis sine conuicio atque

execratione uix poterat, et si quando aliquis dei seruus aut de Aegyptiorum coenobiis aut de sacris Hierusalem locis aut de sanctis heremi uenerandisque secretis ad urbem illam officio diuini operis accessit, simul ut populo apparuit, contumelias sacrilegia et maledictiones excepit. nec solum hoc, sed improbissimis flagitiosorum hominum cachinnis et detestantibus ridentium sibilis quasi taureis caedebatur: uere ut si quis ea [*]( 8 I Ioh. 3, 15 ) [*]( 17 non et aut uii poteat om. B m. 1 24 palleatum B 25 uideri B 27 poterat, et interpunxi cum Hcvrtelio poterat. Et cum edd. Halmius 28 iorusalem B )

199
inscius rerum fieri uideret, non aliquem homine», ludificari, sed nouum inauditumque monstr.um abigi. atque exterminari arbitraretur.

V. Ecce Afrorum et praecipue Garthaginensium fidem.: tutius quondam apostolis paganas urbes licuit intrare, et primum minus eorum aduentum atque conspectum feri illi ac barbari sacrilegorum coetus detestabantur. sanctum electionis uas, Paulum apostolum, de unius dei cultu ac maiestate dicentem superstitiosissimus licet Atheniensium populus patienter. audiuit, Lycaonii autem in tantum et admirati sunt, ut, cum in apostolis diuinas uirtutes inesse cernerent, esse eos homines non putarent. intra Carthaginem uero apparere in plateis et competis dei seruos sine contumelia atque execratione uix licuit.

persecutionem hoc quidam fuisse non putant, quia non et occisi sunt. latrones quidem hoc prouerbio uti solent, ut quibus non auferunt uitam, dedisse se dicant. sed in urbe illa non tam hominum fuerunt haec beneficia quam legum; , interfici enim indemnatum quemcumque hominem etiam duo- . decim tabularum decreta uetuerunt. ex quo agnoscitur, quod magna illic praerogatiua dominicae religionis fuit, ubi ideo tantum dei seruis licuit euadere, quia a pagano iure defensi sunt, ne Christianorum manibus trucidarentur.

et miramur, si nunc barbaros illi perferunt, cum uideamus quod sancti in illis barbaros pertulerunt. iustus ergo est dominus et iustum iudicium suum; quae enim, ut scriptum est, seminarunt, haec et metunt: ut uere uideatur de improbitate illius gentis dixisse dominus: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia quae fecit facite illi, quia contra dominum erecta. est. minime miremur itaque aut indignemur, quod [*]( 8 Act. 17,17 10 Act. 14 24 Psal. 118,137 25 Gal. 6, 8 27 Hierem. 50, 29 ) [*]( 5 totius B 10 et B (v) : etiam in marg. v Brassicanus; fort. scrib. uel 13 competis (sic) B 19 quod] quam suspicatur Hartelius 27 dominus] deus B 29 minime addidimus, ut VII 85: minime mirum fuerat et loco simiRimo VII 88: minime mirum sit si Rom. reipublica aliquando patitur quod iam diu meretur; ne add. post Bittershusium Halmius; certe mallem non ut V, 12: non ergo miremur quod etc. )

200
aliqua nunc illi ab hominibus mala perferant: multo illa maiora sunt, quae ipsi in deum ante fecerunt, si iuxta personarum diuersitatem aestimentur quae patiantur et quae fecerunt. [*]( 3 patiantur libri; \'immo patinntnr\' Ealmius 4 feeerunt] \'librum aut non integrum aut imperfectum esse facile apparet\' Halmius recte; cfr. Zschimmer l. I. p. 44 Ebert Gesch. d. christl.-lat. Litt. I, 441. )
201