De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

alibi est impudicitia alibi lasciuia, alibi intemperantia alibi insania, ubique daemon, immo per singula ludicrorum loca uniuersa daemonum monstra; praesident enim sedibus suo cultui dedicatis. ac per hoc in spectaculis istiusmodi non sola -est inlecebra nec sola uitiositas. admisceri enim huic Christianum hominem superstitioni genus est sacrilegii, quia eorum cultibus communicat, quorum festiuitatibus delectatur.

quod quidem licet semper admodum graue sit, tunc tamen magis intelerabile, cum praeter consuetudinarium uitae usum hoc uel aduersa nostra. faciunt criminosius uel secunda, quia et [*]( 2 Prou. 10, 23 ) [*]( 1 ludimus] ludibus super b scr. m. 2 m A 5 ad hoc B S parua] proba (\'edd. recentiores miro errore\' Halmius) debetur iterum -Brassicano qui sic mutauit cod. n script. parua 10 diuini s. i fin. iscr. a m. 2 A 11 non est enim A. sed adiecta eunt m. 1 transpositionis signa 12 consecrate A \'fort. consecrati\' Halmius • 13 deus Neptanus A harenis ex harenus A corr. m. 1 \' 14 au- -ctorum punct. u prioris syU. m. 2 A 17 immoderationis ex -nes A corr. m. 2 immoderacionia est B 18 impudititia A 25 ammodum A grauescit sed c punct. A )

143
magis placandus est in aduersis deus et minus laedendus in prosperis: placari quippe debet, cum irascitur, laedi non debet, cum propitiatur; aduersa enim nobis per iracundiam dei ueniunt secunda per gratiam. nos autem e diuerso omnia agimus.

dicis, quomodo? accipe. ac primum, si quando exoratus sua ipsa misericordia deus (neque enim umquam nos ita uiuimus, ut exorare mereamur), sed si quando, ut dixi, a se ipso exoratus pacificos nobis dies prouentus uberes, diuitem bonis omnibus tranquillitatem et abundantiam dederit super uoto crescentem, tanta secundarum rerum prosperitate corrumpimur, tanta morum insolescentium prauitate uitiamur, ut et dei penitus obliuiscamur et nostri.

et cum omnem fructum datae a deo pacis in hoc consistere apostolus dicat, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate, ad hoc tantum data a deo quiete utimur, ut in ebrietate ut in luxuria, ut in flagitiis ut in rapinis, ut in omni scelere atque improbitate uiuamus. quasi uero beneficium datae pacis uacatio sit probrositatis et ad hoc inducias tranquillitatis deo donante capiamus, ut licentius securiusque peccemus.

indigni itaque caelestibus donis sumus qui beneficiis dei non bene utimur et facimus rem operum bonorum materiam tantum esse uitiorum: quo fit ut ipsa pax contra nos sit, quae sic agitur a nobis, nec expediat rem accipere, qua deteriores sumus. quis hoc credere queat? mutamus naturam rerum iniquitatibus nostris, et quae deus bona fecit munere pietatis suae, ea nos nobis facimus mala esse moribus malis.

XII. Sed uidelicet qui corrumpimur rebus prosperis corrigimur aduersis, et quos intemperantes pax longa fecit [*]( 13 I Tim. 2, 2. ) [*]( 3 propiciatur A placatur B sed cum rasura ante plac ueniant A . 6 neque B corr. ex nequi . 7 exorari B . 8 pacificos ex pacificua A corr. m. 1 9 habondantiam A item infra §. 66 12 obliniscamur ex -antur A corr. m. 1 cum om. B 14 agamUI ex agimas A corr. m. 1 19 atque securius B 26 naturam B g. I. quae ex qua A corr. m. 1 26 munerae sed a punct. -A 28 corrumpitur B.. )

144
turbatio fecit esse moderatos. numquid populi ciuitatum, qui impudici rebus prosperis fuerant, asperis casti esse coeperunt ? numquid ebrietas, quae in tranquillitate et abundantia creuerat, hostili saltim depopulatione cessauit?

uastata eat Italia tot iam cladibus: ergo Italorum uitia destiterunt? obsessa est urbs Roma et expugnata: ergo desierunt blasphemi ac furiosi esse Romani? inundarunt Gallias gentes barbarae: ergo, quantum ad mores perditos spectat, non eadem sunt Gallorum crimina quae fuerunt? transcenderunt in Hispaniae terras populi Wandalorum: mutata quidem est sors Hispanorum sed non mutata uitiositas.

postremo, ne qua pars Mundi exitialibus malis esset immunis, nauigare per fluctus bella coeperunt: quae uastatis urbibus mari clausis et euersis Sardinia ae Sicilia, id est fiscalibus horreis, atque abcisis uelut uitalibus uenis, . Africam ipsam id est quasi animam captiuauere reipublicae. et quid? ingressis terram illam gentibus barbaris forsitan uel metu uitia cessarunt? aut, sicut corrigi ad praesens etiam nequissimi quique seruorum solent, modestiam saltim ac disciplinam terror extorsit?

quia aestimare hoc malum possit?acircumsonabant armis muros Cirtae atque Carthaginis populi barbarorum, et ecclesia Carthaginensis insaniebat in circis luxuriabat in theatris. alii foris iugulabantur alii intus, fornicabantur: pars plebis erat foris captiua hostium pars intus captiua uitiorum.

cuius sors peior fuerit incertum est. illi quidem erant extrinsecus carne, sed isti intus mente captiui, et ex duobus letalibus malis leuius, ut reor, est captiuitatem corporis Christianum quam captiuitatem animae sustinere, secundum illud, quod docet saluator ipse in euangelio, grauius multo animarum mortem esse quam corporum. [*]( 28 Luc. 9, 24 ) [*]( 1 moderatos ex -atuB Å corr. m. 2 2 esse easti A sed adiecta sunt m. 1 transpositionis tigna 10 Hispaoiae A 13 qaaenastatis scd auper quae ser. de m. 2 Å; fort., quae deoastatis 14 abcdsis ted. super c sor. s m. 2 A 16 barbaris gentibus terram illam B 18 quique] quiquam B 21 carthaginis A cartaginensis B 25 quidam B 26 loaalibus A . )

145
an credimus forte, quod captiuus animis populus ille non fuerit, qui laetus tunc in suorum «sptiaitatibus fuit? captiuus corde et sensu non erat qui inter suorum suppicia ridebat., qui iugulari se in suorum iugulis non intellegebat, qui mori se in suorum mortibus non putabat?

fragor, ut ita dixerim, extra muros et infra muros proliorum et proeliorum, confundebatur uox morientium uoxque bacchantium, ac uix discerni forsitan poterat plebis heiulatio, quae cadebat in bello, et sonus populi, qui clamabat in circo. et cum haec omnia fierent, quid aliud talis populus agebat, nisi ut cum eum deus perdere adhuc fortasse nollet, tamen ipse exigeret ut\' periret ? ;

XIII. Sed quid ego loquor de longe positis et quasi in alio orbe submotis, cum sciam etiam in solo patrio atque in calamitatibus Gallicanis omnes ferme praecelsiores uiros calamitati- ? bus suis factos fuisse peiores. uidi siquidem ego [Treueros] ipse homines domi nobiles dignitate sublimes, licet iam spoliatos atque uastatos, minus euersos tamen rebus fuisse quam moribus: quamuis enim depopulatis iam atque nudatis. aliquid supererat de substantia, nihil autem de disciplina. adeo grauiores in semet hostes externis hostibus erant, ut licet a barbaris iam euersi essent, a se tamen magis euerterentur.

lugubre est referre quae uidimus, senes honoratos, decrepitos Christianos, imminente admodum iam excidio ciui- I [*]( 1 saluator captinaa B sed saluator expunct. animus B wt. 1 ) [*]( 8 eiulatio B 15 omnea B s. l. 16 siquidem ego treueros ipse (ipsi A) AB ego siquidem treueros ipse Tt ego ipse (m marg.) siquidem treueros (eras. ipse) in v Brassicanus); \'fort. siquidem ego, Treuir ipse, homines Hdlmivs; (idem Sitz.-Berichte d. k. b. Akad. d. Wiss. 1876 p. 405 proposuerat: Treuerus ipse, probante E. Ludtoigio in Jenaer Lit. Zeit. 1878 p. 614); Treueros uncinis inclusimus auctore Hartelio, qui rectissime monuit nomen urbis ud incolarum hic aegtte interpolatum esse atque p. 146, 12 Treuer; Saluianum nomen tacuisee satis apparere ea: uerbisp. 146,12: promptum est de qua dicam (ceterum in T marg. adscr. sunt m. rec. haec: Hic Siluianus (sic) Gallicus treaerensis fuit) 17 dominabiles A 21 erat T (sic) d (qui T addidit ucauit scribere Ñ •= nt) 22 iam a barbaris (iam iterum m. 2) B 23 lugabrae punct. a A ) [*]( VIne ) [*]( 10 )

146
tatis, gulae ac lasciuiae seruientes. quid primum hic accusandum est ? quod hoorati an quod senes an quod Christiani an quod periclitantes? quia enim hoc fieri posse credat uel in securitate a senibus uel in discrimine a pueris uel umquam a Christianis ? .

iacebant: in conuiuiis obliti honoris obliti aetatis obliti professionis obliti nominis sui, principes ciuitatis cibo conferti uinolentia dissoluti, clamoribus rabidi bacchatione furiosi, nihil minus quam sensus sui, immo, quia prope iugiter tales, nihil magis quam sensus sui. sed cum haec ita essent, plus multo est quod dicturus sum: finem per ditiom huic nec ciuitatum excidia fecerunt. denique expugnata est quater urbs Gallorum opulentissima.

promptum est de qua dicam. sufficere utique debuerat emendationi prima captiuitas, ut instauratio peccatorum non instaurasset excidium.

sed quid plura? incredibile est quod loquor. adsiduitas illic calamitatum augmentum illic criminum fuit. sicut enim anguinum illud monstrum, ut fabulae ferunt, quod multiplicabat occisio, ita etiam in Gallorum excellentissima urbe his ipsis quibus coercebantur plagis scelera crescebant, ut putares poenam ipsorum criminum quasi matrem esse uitiorum. et quid plura? ad hoc malorum cotidie pullulantium multiplicatione peruentum est, ut facilius esset urbem illam sine habitatore quam ullum paene habitatorum esse sine crimine. igitur hoc in illa.

quid in alia non longe sed prope eiusdem magnificentiae ciuitate P nonne eadem et rerum ruina pariter et morum? nam praeter cetera, cum duobus illic praecipuis et genei-alibus malis auaritia et ebrietate omnia concidissent, ad hoc postremo rabida uini auiditate peruentum est, ut principes urbis ipsius ne tunc quidem de conuiuiis surgerent, cum iam [*]( 7 rapidi B 10 perditioni ex perdictioni Å corr. m. 1 12 post Gallorum adiecta est in Å gUma treuer in B et reU. treuir. (treuiris in b Brassicanus) 13 qua] quo B 17 . quod om. ed. Baiuz. est leuc anacoluthon in orationis compositone\' Halmius 18 his quibus ipsis B 19 cohercebantnr putICt. h A - 22 sine habita∗∗∗ quam Å 23 pene ex poena Å, corr. m. 2 25 ciuitate] in A marg. m. rec. add. mogontia 26 cetaera A et Å in ras. )

147
urbem hostis intraret. adeo etiam, deus: ipsis euidenter, ut credo, manifestare uoluit cur perirent, cum, per quam rem ad perditionem ultimam uenerant, eam ipsam agerent eam perirent.

uidi ego illic res lacrima biles, nihil seilicet inter pueres differre et senes. una erat scurrilitas una leuitas; simul: omniå, luxus potationes perditiones; cuncta omnes. pariter agebant, ludebant ebriabantur moechabantur: lasciuiebant in conuiuiis uetuli et honorati, ad uiuendum prope iam inbecilli ad uinum praeualidissimi, infirmi ad ambulandum, robusti ad bendum, ad gressum nutabundi ad saltandum expediti.

et quid plura? in hoc per cuncta illa, quae diximus, deuoluti sunt, ut compleretur in eis dictum illud sermonis sacri: uinum et mulieres apostatare faciunt a deo. nam dum bibunt ludunt moechatur insaniunt, Christum. negare coeperunt., et miramur post ista omnia, si ruinam rerum suarum passi sunt, qui tanto ante mentibus conruerunt. nemo itaque urbem illam in excidio suo tantum perisse credat: ubi enim talia acta sunt, prius iam perierant quam ; perirent.

- XIIIL Dixi de urbibus praeclarissimis. quid, reliquae in diuersis Galliarum partibus ciuitates ? numquid non. consimilibus habitatorum suorum uitiis conciderunt? nam ita cunctos crimina sua possederant, ut nec metuerent periculum suum : praenoscebatur captiuitas nec formidabatur. ablatus quippe , erat a peccatoribus timor ne posset esse cautela. itaque bar. baris paene in conspectu omnium sitis nullus erat metus hominum, nen custodia ciuitatum. tanta animorum uel tanta potius peccatorum caecitas fuit, ut cum absque dubio nullus perire uellet, nullus tamen id ageret ne periret.