De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

I. Scio infidelissimos quosque et ueritatis diuinae incapaces dicere aduersum haec posse, quae diximus, si tantus sit Christianorum infidelium reatus, ut plus peccent praetermittentes mandata domini quae sciant, quam paganae gentes. quae nesciant, salubriorem his fuisse ignorantiam quam agnitionem, et contra eos esse admodum quod agnouerint ueritatem. quibus hoc respondendum est, non ueritatem his obesse sed uitia, nec legem nocere sed mores. denique da mores bonos, et legis scita pro nobis sunt: tolle uitia, lex prodest. scimus enim, inquit apostolus, quia lex bona est, 81 quis ea legitime utatur. legitime itaque lege utere et legem tibi bonam ipse fecisti. scimus enim, in-. quit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur, Sciens hoc quod iusto lex non est posita.

ac per hoc iustus esse incipe et eris liber a lege, quia non potest uenire lex contra mores, quae iam habetur in moribus. scimus enim, inquit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur, sciens hoc, quod iusto lex non est posita, sed iniustis; et non subditis, sed sceleratis et impiis et peccatoribus et si quod: aliud sanae doctrinae aduers-atur. ac per hoc non tam lex tibi, o homo, quam tu legi aduersaris, nec lex contra te bene praecipiendo, [*]( 11 I Tim. 1, 8 19 T Tim. 1, 9 ,■ \' ) [*]( 4 reatua ex reatu 4 cofr. tn. 3 A denique da jnores PithoeUs: deniq: quadam mores A denique clamores B . 10 bonis eq bonpis Å cort. m. 2 ifem statim uitia ex uicia 12 et\' aiquis ^ hoc loco \'. 15 non est let B 17 immoribus A 18 enim] ergO B, 19 non eat lez B 21 si quid Vulgata 22 tam non B )

102
sed tu contra legem male uiuendo agis.

immo illa pro te est, tu contra illam. illa enim tibi consulit sancta dicendo, tu contra illam uenis praua faciendo, nec contra illam tantum sed etiam contra te; hoc ipso enim, quod contra illam, et contra te, quia in illa salus et uita tua est. ac per hoc dum legem diuinam deseris, salutem propriam derelinquis. non aliter ergo nos de dominica lege querimur, quam queri de optimo medico impatiens aegrotus solet: qui cum ingrauescere sibi morbos uitio suo fecerit, imperitiam medentis accusat. quasi uero curare ullam infirmitatem praecepta possint, si eis non oboedierit infirmus, aut sanare quemquam obseruantia ualeat, quam medicus ei imperat, si eam sibi aegrotus ipse non praestat.

quid iuuant stomachum absinthia, si statim dulcia subsequantur ? quid conferunt frenetico silentia circumstantium, quem suus clamor occidit? aut quid prodesse poterit antidotum, cui superfunditur uenenum? et nobis itaque lex est antidotum sed uitiositas uenenum. sanare nos non potest legis antidotum, quos occidunt uenena uitiorum. sed iam de his et antea satis diximus et, si ita res postulauerit, etiam post haec iuuante domino aliqua dicemus.

II. Interim quia duo superius barbarorum genera uel sectas esse memorauimus, paganorum atque haereticorum, quia de paganis iam, ut arbitror, satis fecimus, de haereticis quoque, ut causa poscit, subiciamus. potest enim quispiam dicere: etiamsi a paganis lex diuina non exigat, ut mandata faciant, quae non sciunt, certe ab haereticis exigit, qui sciunt: eadem enim etiam illos legere, quae nos legimus, eosdem apud illos . prophetas dei, eosdem apostolos, eosdem euangelistas esse, ac per hoc aut non minus ab illis legem neglegi quam a nobis, [*](2 tu A m. 1 8. 1. consulit ex consulet d corr. m. 2 dicendo A 9 morbos ex morbus A corr. m. 1 10 ulla infirmitate B 13 iuuat B absinthia Baluzius : abstinentia AB (reU.) 15 quem] qua d 19 hin ex hi 4 corr. m. 2 res postulauerit] repostulauerit B 20 4fio A: deo ? 21 duo* A 26 ahereticis A super a add. m.2 b 27 nos ex non A corr. m. 2 28 dei B 8. J. apostolos eosdem B .29 illos d super o add. )

103
aut etiam multo magis, quia cum eadem legant scripta quae nostri, multo faciunt deteriora quam nostri. utrumque ergo uideamus. eadem, inquis, legunt illi, quae leguntur a nobis.

quomodo eadem, quae ab auctoribus quondam malis et male sunt interpolata et male tradita ? ac per hoc iam non eadem, quia non possunt penitus dici ipsa, quae sunt in aliqua sui parte uitiata. incolumitatem enim non habent quae plenitudinem perdiderunt, nec statum suum omnino seruant quae sacramentorum uirtute priuata sunt. nos ergo tantum scripturas sacras plenas inuiolatas integras habemus, qui eas uel in fonte suo bibimus uel certe de purissimo fonte haustas per ministerium purae translationis haurimus: nos tantummodo s bene legimus.

atque utinam quam bene legimus, tam bene adimpleremus. sed uereor, quod qui non bene obseruamus nec bene lectitamus, quia minor reatus est sancta non legere quam lecta uiolare. ceterae quippe nationes aut non habent legem dei aut debilem et conuulneratam habent, ac per hoc, ut diximus, non habent quae sic habent. nam et si qui gentium barbarorum sunt, qui in libris suis minus uideantur scripturam sacram interpolatam habere uel dilaceratam, habent tamen ueterum magistrorum traditione corruptam ac per hoc traditionem potius quam scripturam habent, quia non hoc retinent, quod legis ueritas suadet, sed quod prauitas malae traditionis inseruit.

barbari quippe homines, Romanae immo potius humanae eruditionis expertes, qui nihil omnino sciunt nisi quod a doctoribus suis audiunt, quod audiunt, hoc sequuntur, ac sic necesse est eos, qui totius litteraturae ac scientiae . ignari sacramentum diuinae legis doctrina magis _\\ [*]( 1 legunt d super u add. m. 1 a 2 multa B ; 7 incolomitatem d o tertiae syll. punct. et 8. scr. m. 2 u \' 8 statiin d super i add. m. 2 u 12 tantomodo d 17 et] aut B ac—non habent om. B m. 1 suppletum in marg. 19 barbarortLm A (et v m. 1) quod Halmium fugit: barbajrarum B nt uidetur cfr. adn. crit. ad UII 67 .20 laceram B 2i ueterem A super e postrem. add. m. 2 u traditione ut est in AB (non traditionem) diuitimrit Bitterahusius 23 ueritas legis B 28 ignare A tuper e addi m. 2 i doctrina d sed lineola ercua \' )

104
quam Lectione cognoscunt, dectrinam potius retinere quam legem. itaque eis traditio magistrerum suorum et doctrina inueterata quasi lex est, quia hoc scinut tautummodo quod docentur.

haerdiioi ergo sunt sed nwi scientes. denique apud nos sunt haeretici, Apud se non sunt; nam in tantum se catholicos esse iudicant\', ut nos ipsos titulo haereticae appel- lationis infament. quod ergo illi uobis sunt, hoc nos illis. nos eos iniuriam diuinae generationi facere certi sumus, quod minorem patre filium dicant; illi nos iniuriosos patri existimant, quia aequles esse credamus. ueritas apud nos est, sed illi apud se esse praesumunt. honor dei apud nos est, sed illi hoc arbitrantur honorem diuinitatis esse, quod credunt.

inofficiosi sunt, sed illis hoc est summum religionis officium: impii sunt, sed hoc putant ueram esse pietatem. errant ergo, sed bono animo errant, non edie sed affectu dei, honorare se dominum atque amare credentes -quamuis non habeant rectam fidem, illi tamen hoc perfectam dei aestimant caritatem. qualiter pro hoc ipso falsae opinionis errore in die iudicii puniendi sint, nullus potest scire nisi iudex.

interim idcirco eis, ut reor, patientiam deus commodat, quia uidet eos etsi non recte credere, affectu tamen piae opinionis errare, maxime cam sciat eos ea facere, quae nesciunt, nostres autem neglegere quod credunt, 26 per hoc illos magistrorum peccare uitio nostros suo, illos ignorantes nostros scientes, illos id facere, quod putent rectum, nostros quod sciant esse peruersum. et ideo iusto iudicio illos patientia dei sustinet nos animaduersione castigat, quia ignosci aliquatenus ignorantiae potest, contemptus ueniam non meretur. sic enim scriptum est : seruus, qui nescit uoluntatem domini sui, et non facit [*](28 Luc. 12, 47 sq. - ... ) [*]( 2 traditio eis B. 6 ipso* (eras, t Ut.) A 1 et hoe nos B 8 generationi ea) generatione Å corr. m. 8: generationis B 16 v maase B 18 errore ex errare A corr. m. J9: errorem B in tbe — errare d om. m. 1 sed m. aequali add. fn marg. inferiore 24 illos (post suo). A -8. Z. m. 2 id B add. m. 2 26 pacientia (ex pacientia ut uidetur) dei sustiMre Å \' )

105
eam, uapulabit paucis: qui autem scit et non facit eam, uapulabit multis.

III. Noti ergo miremur, quod multis caedimur, quia non inscientia sed rebellione peccamus. scientes enim bona non bene agimus et discretionem recti ac praui intellegentes praua sectamur : legem legimus et legitima calcamus et ad hoc tantum praeceptorum sacrorum scita cognoscimus, ut grauius post inter dicta peccemus: deum colere nos dioimus et diabolo obtemperamus.

et poet haec uolumus ut bona a deo aceipiamus, cum malis mala semper addamus: fieri uoluntatem nostram a deo cupimus, cum dei nos facere nolimus quasi superiores nos deo agimus. uolumus ut uoluntati nostrae deus iugiter pereat, cum omnes nos uoluntati eius iugiter repugnemus. sed ille iustus est, licet nos simus iniusti; castigat enim quos castigandos putat, patitur quos putat esse patiendos. utrumque ad unam rem uult proficere, ut et castigatio in catholicis peccandi refrenet libidinem, et quandoque haereticos patientia dei faciat plenam fidei noscere ueritatem, maxime cum sciat eos forsitan catholica non indignos fide, quos uideat catholicis tutae comparatione praestare.

omnes autem isti, de quibus loquimur, aut Wandali sunt aut Gothi; nam de Romanis haereticis, quorum innumera multitudo est, nihil dicimus, neque aut Romanis eos aut barbaris comparamus, quia et infidelitate Romanis sunt deteriores et foeditate uitae barbaris turpiores. sed hoc nos BOU solum non iuuat sed etiam supra id, quod a nobis ipsis grauamur, grauat, quia et ii, quos tales causamur esse, Romani sunt. unde intellegere possumus, quid mereatur omnis Romana respublica, cum pars [*]( 1 uapulauit A item paulo post soit eam B qui idem statim om. eam 8 quia sed a in ras. A 6 vecte ac praue A. 6 et (ante ad hoc) Å corr. ex at uel nt . 11 nolimus ex nolumas v corr. m. 2 (Brassicuni ?)\': nolumua AB 12 nos soperiores B aolustati nosbrae ex uoluntate n. A corr. m. 11 13 pugnemus sed re a. p scr. m. 2 d 15 paciendos A lW hercticos ex hereticus Å oerr. ID. 2 18 plena d ied lincola super a eras. uidetur 21 nuandaii A ubique 25 turpiores - svpra id quod B in marg. habet 27 hii AB 28 quod B. )

106
Romanorum offendat deum uita, pars et infidelitate pariter et uita, saluo eo, quod etiam ipsae quondam haereses barbarorum de Romani magisterii prauitate fluxerunt, ac perinde etiam hoc nostrum crimen est, quod populi barbarorum haeretici esse coeperunt. ,

IIII. Porro autem quantum ad conuersationem Gothorum aut Wandalorum pertinet, quid est in quo eis aut praeponere nos aut etiam comparare possimus? ac primum ut de affectu et caritate dicam, quam praecipuam dominus docet esse uirtutem et quam non solum per omnes scripturas sacras, sed etiam per se ipse commendat dicens: in hoc scietur, quod discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis: omnes se fere barbari, qui modo sunt unius gentis et regis, mutuo amant, omnes paene Romani se mutuo persequuntur.

quis enim cinis non inuidet ciui? quis plenam uicino exhibet caritatem? omnes quippe a se, etsi loco non absunt, affectu absunt, etsi habitatione iunguntur, mente disiuncti sunt. atque utinam hoc, licet sit pessimum malum, utinam ciues tantum atque uicini: illud est grauius, quod nec propinqui quidem propinquitatis iura conseruant. quis enim se proximis suis proximum reddit? quis soluit caritati quod se agnoscit debere uel nomini? quis est hoc animo, quod uocatur P quis tam propinquus corde quam sanguine, in quo non luridus maliuolentiae zelus ardet, cuius non sensum liuor inuasit, cui non prosperitas aliena supplicium est P quis non bonum alterius malum suum credit? cui ita sufficit felicitas sua, ut etiam [*]( 11 Ioh. 13, 35\' ) [*]( 1 pariter uita B 2 ipse (sed s. e scr. a) quondam heresis A 3 fhixef (sed - ex parte eras. et add. m. 2 it A proinde Rittershusius 13 ferre alt. r punct. A qui] qao* (eras. ut uid. d) d rigięf in fin. e m. rec. add. A 14 se A m. 2 s. U persecuntar B quia enim pienam B 21 caritate d 22 uel in A eras. sed ita ut adhuc legi posait nomine A fort. recte hoc est B quia] qaas d s. scr. i m. 2 23 laridas ut AB ha- bent diuinauit Rittershusius (liuidas rell.) 24 cui) cuius A (ortum ex anteced. cuius) 26 ut] aut punct. a d )

107
alium uelit esse felicem ? Bonum et inaestimabile nunc in plurimis malum est: parum alicui est si ipse sit felix, nisi alter fuerit infelix.

iam uero illud quale, quam saeuum quam ex hac ipsa impietate descendens, quam alienum a barbaris quam familiare Romanis, quod se inuicem exactione proscribunt: immo non inuicem: nam hoc tolerabilius ferme esset, si pateretur quisque quod fecerat: illud est grauius, quod plurimi proscribuntur a paucis, quibus exactio publica peculiaris est praeda, qui fiscalis debiti titulos faciunt quaestus esse priuatos, et hoc non summi tantum, sed paene infimi, non iudices solum, sed etiam iudicibus obsequentes.

quae enim sunt non modo urbes sed etiam municipia atque uici, ubi non quot curiales fuerint, tot tyranni sunt ? quamquam forte hoc nomine gratulentur, quia potens et honoratum esse uideatur. nam et latrones ferme omnes gaudent et gloriantur, si atrociores admodum quam sunt esse dicantur. quis ergo, ut dixi, locus est, ubi non a principalibus ciuitatum uiduarum et pupillorum. uiscera deuorentur et cum his ferme sanctorum omnium? nam et hos quasi uiduas ac pupillos habent, quia tueri se aut pro studio professionis suae nolunt aut pro innocentia atque humilitate non possunt. nemo itaque horum tutus est neque ulli admodum praeter summos uastatione latrocinii populantis immunes, nisi qui ipsis latronibus pares. in hanc condicionem immo in hoc scelus res deuoluta est, ut nisi quis malus fuerit, saluus esse non possit.

.V. Sed uidelicet cum tot sint, qui bonos uastant, sunt for- : [*]( 1 implarimis d 4 hac om. B 8 scribuntur A s. scr. m. 2 pro 12 quot ex quod d corr. m. 2 .18 e.int d quanquam hoc loco d 14 honoratũ A: honoratus B Halmius uidetar B 19 mens ea ut 1 d m. (sic) 22 uastatione d quoA Hal- mium fugit: a uastatione B latrocinii ex latroeinio d corr. m. 2 23 immunis B post qui A add: m. rec. fuerint pares] partes B (\'parea in hac condicione. immo uulgo interpungitur* Halmius) \'fort. in hanc condicionem\' Halmius, quod recipere non dubitaui, quia aW. ferri non posse uidetur; (ceterum eundem errorem habes infra §. -44: in hac necessitate) in hac condicione AB )

108
tasse aliqui, qui in hac uastatione saeeurrant, qui, ut scriptum est, eripiant egenum et pauperem de manu peceatoris. non ; est, qui faciat bonum, non est paene usque ad unum. ideo dixit paene usque ad unum'>, quia tanta est raritas bonorum, ut paene unus esse uideatur. quis enim uexatis ac laborantibus opem tribuat, cum improborum hominum uiolentiae etiam sacerdotes demini non resistant ?

nam aut tacent plurimi eorum aut similes sunt tacentibus, etiamsi loquantur, et hoc multi non inconstantia sed consilio, ut putant, atque ratione. exertam enim ueritatem proferre nolunt, quia. eam aures improborum hominum sustinere non possunt, nec solum refugiunt sed etiam oderunt et execrantur, et non modo auditam non reuerentur aut metuunt sed maiore etiam superbientis peruicaciae perduellione contemnunt. et ideo tacent etiam qui loqui possunt, dum ipsis interdum malis u parcunt, ; nec uolunt eis uim apertae promere ueritatis, ne faciant eos ingesta acrius ueritate peiores.