De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

ad quos utique tales rectissime propheticum illud referri potest: dixit insipiens in corde suo: non est deus. nam qui nihil a deo aspici adfirmant prope est ut cui aspectum adimunt etiam substantiam tollant, et quem dicunt omnino nil cernere dicant etiam omnino non esse. et quidem licet nullum admodum malum facinus ratione subsistat, quia rationi non possunt scelera coniungi, nullum tamen, est, ut puto, uel inrationabilius uel insanius. quid enim tam furiosum est quam ut aliquis,, cum deum creatorem rerum omnium non neget, gubernatorem neget, et cum factorem esse [*]( 13 Psal. 72, 9 16 Psal.93, 7 18 Psal. 52, 1 ) [*]( 1 esse damnabiles dicit B 8 quia ex qua Å corr. m. 2 . et B s.l. 4 aliquod B 5 familiaribus] facilioribus B item ease contenti nolumus AB 7 non calumnia (sic) non rapioae A non rapinae non calumniae B 8 commessationes B et w et a alf. punct, Å 11 blasphemias sed i m raв. 4 blaaphamia B blasphemiae coni. Ritterschusius 13 caelum B 15 scit B 16 intellegit A intelliget B 17 at B 19 a deo aipici A m, 2 in ras. et B (aspici a deo Baluzius alii) 20 etiagi] et B23 rationt A 25 creatorem B 8. 1. 26 neget .(poet non) Ritterschusius : neget & sed supra & scr. n m. 2 A neget et B ., )

79
fateatur, dicat neglegere quae fecit? quasi uero haec ei faciendorum omnium cura fuerit, ut neglegeret quae fecisset.

ego autem in tantum eum curam creaturarum suarum. habere dico, ut probem, etiam priusquam crearet habuisse : res quippe ipsa hoc euideuter ostendit. nihil enim feoerat, nisi curam faciendi habuisset antequam faceret, praesertim cum etiam in ipsa humano genere nullus sit ferme hominum tam hebes, qui ad hoc aliquid agat atque perficiat, ut perfecta non curet. nam et qui agrum excolit ad hoc colit, ut culta conseruet. et qui uineam. plantat ad hoc plantat, ut plantata custodiat. et qui initia gregum praeparat ad hoc parat, ut curam multiplicandis gregibus impendat. et qui domum aedificat uel fundamentum locat, etsi necdum habitationem paratam habet, iam tamen ipsa, quae adhuc facere molitur, spe futurae habitationis amplectitur.

et quid de bomine hoc loquar, cum etiam minima animalium genera futurarum rerum affectu omnia agant? formicae in subterraneis latibulis ex * uaria frugum genera condentes ad hoc cuncta contrahunt ac reponunt, quia affectu uitae suae diligunt quae recondunt. apes, cum fundamenta fauis ponunt uel cum e floribus natos legunt, qua causa uel [*]( 2 cura] causa Ritter shusius 2 ut neglegeret : quae facisset A: ut quae fedwet neggligeret B 3 suorum B 5 faceret niai B 8 agat quae s. q scr. at et punct. a in quae .4 m. 2 8 perficiat atque perfecta B 10 ut plantatam B .11 initia] initus coni. Uolte in Zeitsehr. f. Oe. 0. 1879 p. 618; \'sed tuetur codd. scripturam_ conl. Ennodii Dict, VII p. 444, 26 Hartelius, ubi haec habes: incrementum ruaticum matris mammas enacuat; haud dissimile m Cobm. VIIII 13 : apes ..... perount nec ullia ianeututia Bnpplementi* frequentatae nouissime reliquae intereunt; cfr. Cic. Tusc. V 24: Inde est indagatio nata initiorum et tamquam\' seminum unde essent omnia orta generata concreta. multiplicantis A . 13 habeat B H adbac ex adboc d corr. m. 2, item quid de homine ex qui homine : lft agant] diligaiit B 17 exuaria dB; lacunam ex inter et uaria signaui; fort. exoidit aruie uel quqde Hartelius cogitauit agris, qui idem ceterwn haud inprobabiliter ex = eiempla e margine in textum in- reperit potuisse monuit 19 deligunt Rittershusius fqndamenta A guod fugit Halmium, qm fundamina habet 20 fauis] mellis B natos ex natas d corr. m. 2 (sucos coni. FX Hirner in program. Freising. a. 1869 p. 15).. )

80
thymum iam nisi studio. et cupiditate mellis uel flosculos quosdam nisi futurae sobolis caritate sectantur?

deus ergo, qui etiam minimis animantibus hunc affectum proprii operis inseruit, se tantummodo solum creaturarum suarum amore priuauit, praesertim cum omnis in nos rerum bonarum amor ex illius bono amore descenderit. ipse est enim fons et origo cunctorum, et quia in ipso, ut scriptum est, et uiuimus et mouemur et sumus, ab ipso utique affectum omnem, quo pignora nostra amamus, accepimus; totus namque mundus et totum humanum genus pignus est creatoris sui. et ideo ex hoc ipso affectu, quo amare nos fecit pignora nostra, intellegere nos uoluit, quantum ipse amaret pignora sua.

sicut enim, ut legimus, inuisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, ita amorem erga nos suum per eum, quem nobis erga nostros dedit amorem, uoluit intellegi. et sicut omnem, ut scriptum est, paternitatem in caelo et in terra a se ipso uoluit nominari, sic a nobis patris in se affectum uoluit agnosci. et quid dicam patris? immo potius plus quam patris. probat quippe hoc uox saluatoris in euangelio dicentis: sic enim dilexit deus hunc mundum,. ut filium suum unicum daret pro mundi uita. sed et apostolus dicit: deus, inquit, filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit?\'

X. Hoc est ergo illud, quod supra dixi, quia plus nos amat deus quam pater filium. euidens quippe res est, quod super affectum filiorum nos deus diligit, qui propter nos filio suo non pepercit. et quid? plus addo, et hoc filio iusto et hoc [*]( 7 Act. 17, 28 13 Rom. 1, 20 16 Eph. 3, 15 20 Ioh. 3, 16 22 Rom. 8, 32 ) [*]( 2 sobolis ex aoboli Å eorr. m. 2, item 5 prioaait ex primaait et 6 deseenderit ex deseenderft 9 accipimns Å 11 ipeo] quoque B amare ex amore A eorr. m. 1 18 eognosci B quidiftam (alt. d lit. s. scr.) de (punctis suppositis) patris d m. 2 20 sic deus dilexit B 21 daret B 8. I. nita] salute B 23 nobis omnia B 26 filium pater B 27 suo om. B 28 Addb ex Ado d eorr. m. » (\'quid plns? addo uulgo interpungitur ; at w. VI 39. 48 VII 60. 88 sq. ad eccl. IIII 21\' Halmius) )

81
filio unigenito et hoc filio deo: quid dici amplius potest? et hoc pro nobis, id est pro malis pro iniquis pro impiissimis.

quis aestimare hunc erga nos dei amorem queat, nisi quod iustitia dei tanta est, ut in eum aliquid iniustum cadere non possit? nam quantum ad rationem humanam pertinet, iniustam rem homo quilibet fecerat, si pro pessimis seruis filium bonum fecisset occidi. sed utique hoc magis inaestimabilis pietas et hoc magis mirabilis dei uirtus est, quod ita intellegi ab homine magnitudo iustitiae suae non potest, ut, quantum ad inbecillitatem humanam pertinet, paene iniustitiae speciem magnitudo iustitiae habere uideatur. et ideo apostolus ad indicandam nobis aliquatenus diuinae misericordiae immensitatem sic ait: ut quid enim Christus, cum adhuc impii essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur.

ostendit profecto nobis una hac sententia pietatem dei. nam si uix ullus pro summa iustitia mortem suscipit, probauit Christus quantum praestiterit pro nostra iniquitate moriendo. sed cur hoc fecerit dominus, statim in subditis docet dicens: commendat autem suam caritatem deus in nobis: nam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis igitur iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. hoc ipso ergo commendat, quia pro impiis mortuus est; maioris enim pretii est beneficium, quod praestatur indignis. idcirco itaque ait: commendat suam caritatem deus in nobis. quomodo commendat ?

scilicet quia non [*]( 13 Rom. 5, 6 19 Bom. 5, 8 ) [*]( 1 et quid B 3 existimare B erga ex ergo d corr. m. 1 quaeat d 5 Nam sed priore N lit. parte erasa ut restare uideatur Iam A humanam B 8. l. 7 fecisset om. B occidis ; (s punct.) sad (colon et d lit. m. 2) d occidisset B 8 mirabilis ex. miraculis A corr. m. 2 12 immensitatem B 8. I. 13 quid ex quit d corr. m. 2 .14 sec*dam s. ras. scr. u A 16 ullas aix A 22 magis add. 8. l. post igitur m. rec. A, om. B .. ) [*]( VIII. ) [*]( 6 )

82
merentibus praestat. si enim sanctis et bene meritis praestitisset, non uidebatur quae non debuerat praestitisse sed quae debuerat reddidisse. quid ergo nos pro his omnibus retribuimus uel potius quid retribuere debemus? primum scilicet illud, quod beatissimus propheta et debere se et redditurum esse testatur dicens: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo.

prima ergo haec retributio est, ut mortem morte reddamus ac pro eo, qui mortuus est pro nobis, nos moriamur omnes, tametsi minoris multo pretii mors nostra est quam sua. quo fit ut, etiamsi mortem suscipiamus, debitum tamen non exsoluamus. sed tamen quia maius referre non possumus, totum reddere uidemur, si totum quod possumus reddere reddamus.

itaque prima, ut dixi, haec redhibitio est. secunda autem ut, si debitum morte non soluimus, uel amore soluamus. nam ipse saluator ideo, ut ait apostolus, moriendo pro nobis commendare omnibus uoluit caritatem suam, ut nos ad reddendam pietati tantae uicissitudinem pietatis suae traheret exemplo. et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalibem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est summa et clarissima regnorum caelestium gemma, hoc scilicet uoluit ut, dum se licet durissimis nobis descendens de caelo propius adiungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoueret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia in-as [*]( 6 Psal. 115, 12 ) [*]( 1 me-bus praestat A 5 propheta ei debere B 9 morte morti ex morts morte d corr. m. 2 qui] quod B 13 redibere (post possumus) B 14 reddamus] quod in edd. ante Halmium apparet curamus Brassicano debetur qui sic scripsit in ras. uocis reddamna in v redibitio ex redebitio A corr. m. 2 redibitio B 17 noluit omnibus B 18 pietati tantae nicissitndinem Halmius: pietatem tantę niciesitndinis ex pietatem tante uicissitndinem d corr. m. 2 pietatem tanta nicissitndine B (\'cf. VI 27 praeclaram passioni eius nicisaitndinem reddimns\' Halmius) 19 exemplo. et om. B admirabiles ex -bilis d corr. m. 2 ammirabiles B 20 admotae ex admod$A corr. m. 2 22 caelestium flamma gemma B 24 afectui aU. f s. scr. m. 2 A affectu B sui d 8.I. m. 1 )

83
tellegeremus, quid nos pro domino tam bono facere conueniret, cum ille pro malis seruis tanta fecisset, et compleretur hoc, quod apostolus dicit, ut mortificaremur caritate illius tota die, et neque tribulatio neque angustia neque persecutio neque fames neque nuditas neque gladius posset nos separare a caritate dei, quae est in Christo leau domino nostro.

XI. Cum ergo haec a nobis deberi domino satis certum sit, uideamus quid pro his cunctis reddimus, quae debemus. quid scilicet nisi totum illud, quod supra diximus, quicquid indecens quicquid indignum quicquid ad iniuriam dei pertinens, actus improbos mores flagitiosos ebrias comessationes, cruentas manus faetidas libidines rabidas cupiditates, et quicquid illud plus potest conscientia habere quam sermo? quae enim, inquit apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere. nec solum hoc; nam hoc uetus est et tam praesentium temporum quam praeteritorum.

illud grauius et lugubrius, quod peccatis ueteribus noua addimus, nec solum noua sed quaedam paganica ac prodigiosa et in ecclesiis dei ante non uisa, iactantes scilicet profanas in deum uoces et contumelias blasphemantes, dicentes deum incuriosum deum non intendentem deum neglegentem, [*]( 8 Bom. 8, 36 14 Ephes. 5, 12 ) [*]( 2 complerentur sed n ptinct. A 6 dei] Christi B 7 a om. A debere d; \'fort. haec nos debere\' Haimius; non probo; immo a apertum = cc post haec facQe excidit et permutatione e et i litt. in A nU frequentius; cf. Sitz.-Ber. p. 15 8 reddimoa ex reddemus à corr. m. 2 quae damus (t. e. quae oae demus transpositione ortum ex quae deoaemus pro debemus) A quae debemus B; \'malis: pro his cunctis quae debemos reddimus, cf. tamen similem relatiui collocationem VI: Scio infidelissimos .... dicere aduersus haec posse quae dizimus\' Halmius 11: improbos ex improbus A corr. m. 2 ebrias 8. scr. m. rec. & et te (= ebrietates) d commessationes B et priore m ptmCt. A 12 faetidas libidines scripn (conl. Prud. πεϱὶ ϭτεϕ. II 245: istum libido foetida...luto et cloacis inquinat): faeditas (8. tas add. te) libidinis (em -nea) A m. 2 foeditatea libidinis B foedas libidines Halmius rabidas Halmius : rapidae d 8. das scr. N (sic) etB 13 illud B et rec. m. add. est quod A 16 etiàm] enim .A (ortum ex antecedenti enim) hoc solum B 16 praesentium ex praesertim d corr. m. 2: praesentis B 20 contumeliose ex contumelias d m. rec. ) [*]( 6* )

84
deum non gubernantem ac per hoc et inmisericordem et ia* praestabilem, inhumanum asperum durum, nam. qui non respiciens et incuriosus et neglegens esse dicitur quid superest nisi ut asper et durus et inhumanus esse dicatur ? o caecam impudentiam! o sacrilegam temeritatem! non sufficit enim nobis quod peccatis innumerabilibus inuoluti rei in omnibus deo sumus, nisi etiam accusatores dei simus. et quae, rogo, homini spes erit, qui ipsum accusat iudicem iudicandus?

XII. Si ergo, inquiunt, respicit res humanas deus, si curat si diligit si gubernat, cur nos infirmiores omnibus gentibus et miseriores esse permittit? cur uinci a barbaris patitur ? cur iuri hostium subiugari ? breuissime, ut iam ante dixi, ideo nos perferre haec mala patitur, quia meremur ut ista patiamur. respiciamus enim ad turpitudines ad flagitia ad scelera illa Romanae plebis, quae supra diximus, et intellegemus; si protectionem mereri possumus, cum in tanta impuritate uiuamus;

itaque quia hoc argumento plurimi non respici res humanas a deo dicunt, quod miseri quod inbecilles simus, quid meremur? si enim in tantis uitiis in tanta improbitate uiuentes fortissimos, florentissimos beatissimosque esse pateretur, suspicio fortasse aliqua esse poterat, quod\' non respiceret scelera [*]( , 1 inprestabilem AB (?) inpręfca.bilem sic sed pwnet. t T (quod Halmius non enotauit, qui in indice III: Ct. e.\', inquit, \'qui rogatus nihil praestat et concedit, fere idem quod inerorabilis IIII 53\') ; uox iapraeetabiMs alias quod seiam non reperitur nisi Firm. math. VIII29: longaeui et iHpraestabiles; addere placet consimilem locum Irenaei IIII 45 a Duccmg. s. u. inpraestans adlatum : ne quia eum (sc. deum) putet; inuidiosum et inpraestantem ; sed haud scio an ut alia sic hoc looo Saluianus nouauerit inprecabilem, quo cod. T. uestigia duoient 3 quid superest-dicatur om. A 4 ut et asper \\B \' 8 iddicandia B 11 uinci a barb. ex uicia barb. A corr. m. 2 :12 subiugari ex subiongare A corr. me 2 \'13 meremur «c meremus A eorr. m. 2 15 intellegemus ex intelligimus A corr. m. 2 —18 a: om. jB sumus quod ex B adn. Halmius etiam omnes reiiqui codd. eschibent (quod Halmius \'fort.\', inquit, \'imbecilli simus, ut alias semper noster cf. III 28. 31 IIII 20 Ep. VII 4. 6 VIIII 15\' necessarium non. esee uiãetwr) quod meremur A 19 piobitate B 20 beatissimos quae psct. a fin. A ,: )

85
Romanorum deus, qui tam nudos tam perditos beatos esse pateretur. cum uero tam uitiosos tam improbos infimos et miserrimos esse iubeat, euidentissime patet et aspici nos a deo et iudicari, quia hoc patimur, quod meremur.

sed mereri nos absque dubio non putamus, et hinc est, quod magis rei et criminosi sumus, quia non agnoscimus quod meremur. maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae adrogantia. inter multos siquidem eorundem criminum reos nullus est criminosior, quam qui se non putat criminosum. itaque et nos hoc solum malis nostris addere possumus, ut nos innoxios iudicemus.

sed esto, inquit aliquis, peccatores et mali simus, certe, quod negari non potest, meliores barbaris sumus, et hoc ipso utique manifestum est, quod non respicit res humanas deus, quia, cum meliores simus, deterioribus subiugamur. an meliores simus barbaris iam uidebimus: certe, quod non dubium est, meliores esse debemus. et hoc ipso utique deteriores sumus, si meliores non sumus, qui meliores esse debemus; criminosior enim culpa est, ubi honestior status. ei honoratior est persona peccantis, peccati quoque maior inuidia.

furtum in omni quidem est homine malum facinus, sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona. cunctis fornicatio interdicitur, sed grauius multo est, si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. ita et nos, qui Christiani et catholici esse [*]( 2 infimos eac AB recipere non thbitaui; \'haud acio an reote quamquam supra (6 54) legimw: infirmiores omnibus gentibus et miseriores etc.\' Halmius: infirmos edd. omnes 4 iudicare Å. quia B corr. ex quod . 7 mazime A 9 reos ex reus et Å et B corr. m. 8 putat non B 11 esto Rittershusius : est omnes codd. 12 peccatores .. simus Mommsen: peccdtor eat et malissimus A peccator et malignissimus B 13 et ex ex B corr. 14 sumus B 15 sumus B , 19 est (ante persona) om. B 20 quidem est in omni B 21 dubio, si senator B quod recepit Halmius ; at cfr. paulo post: foedius inebriatur pobrietatem fronte praetendens 22 infima persona Å m. reo. in marg.; om. B 24 et (ante catholici) om. B )

86
dicimur, si simile aliquid barbarorum impuritatibus facimus, grauius erramus; atrocius enim sub sancti nominis professione peccamus. ubi sublimior est praerogatiua, maior est culpa; ipsa enim errores nostros religio, quam profitemur, accusat. criminosior est eius impudicitia, qui promiserit castitatem, foedius inebriatur sobrietatem fronte praetendens.

nihil est philosopho turpius uitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem, quam uitia in se habent, sapientiae nomine plus notatur. et nos igitur in omni humano genere philosophiam Christianam professi sumus, ac per hoc deteriores nos cunctis gentibus credi atque haberi necesse est, quia sub tam\' magnae professionis nomine uiuimus et positi in religione peccamus.

XIII. Sed soio plurimis intolerabile uideri, si barbaris deteriores esse dicamur. et quid facimus, quod causae nostrae hoc nihil proficit, si intolerabile id nobis esse uideatur? immo causam nostram hoc magis adgrauat, si deteriores sumus et meliores nos esse credamus. qui enim, inquit apostolus, existimat se aliquid esse, cum nihil, sit se ipsum seducit; opus autem suum probet homo. operi ergo nostro debemus credere non opinioni rationi non libidini ueritati non uoluntati.