De Gubernatione Dei

Salvian, of Marseilles

Salvian of Marseilles. Salviani presbyteri Massiliensis opera omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 8). Vienna: Gerold, 1883.

sed post ista, quae diximus, quid secutum est? Israhel dimittitur, pascha celebrato Aegyptios spoliat, diues abscedit. Pharaonem paenitet, exercitum contrahit, ad fugientes peruenit, castris iungitur, tenebris separatur, siccatur pelagus, Israhel graditur, officiosa undarum patientia liberatur. Pharao sequitur, mare super eum reuoluitur, fluctu operiente deletur. puto iam non obscurum in his quae acta sunt dei esse iudicium, et quidem non iudicium tantum sed etiam moderationem atque patientiam: patientiae enim fuit quod Aegyptii rebellantes saepe percussi sunt, iudicii quod contumaciae pertinaces morte damnati.

igitur post hunc rerum gestarum ordinem ingreditur heremum uictrix sine bello gens Hebraeorum. agit iter sine itinere, uiatrix sine uia, praeuio deo, diuino commilitio honorabilis, ductu caelesti potens, sequens mobilem columnam, nubilam die, igneam nocte, congruas colorum diuersitates pro temporum diuersitate sumentem, scilicet ut et diei lucem lutea obscuritate distingueret et caliginem noctis flammeo splepdore claritate radiaret. [*]( 1 rub.um A 2 accepit A 3 contempnitur AB fere ubi- .que 9 enim deleuit Bittershusius: fort. recte, praesertim cum facillime repeti posset ex statim seq. quotiens cumque enim; cf. supra ad §. 38 10 quotienscnmque et totiens A (non quotiescumque ėt toties ut Halmius refert) et B 12 sequutum A Israhel A fere ubique, alias isrf ut B pasca celebrat B 16 uoluitur B 20 percussit iudicii (om. sunt) B 22 hunc nos: habc AB Halmius (om. Ttv) 23 hebreorum AB 24 com.litio (sic) A cmilicio B )

21

adde huc fontes repente natos, adde medicatas aquas uel datas uel immutatas, speciem seruantes naturam relinquentes, adde -aperta erumpentibus riuis montium capita, adde scaturrientia nouis puluerulenta arua torrentibus, adde inlatos itinerantium castris alitum greges, deum pietate indulgentissima non usibus tantum hominum sed etiam inlecebris seruientem, datum per quadraginta annos astris cotidie famulantibus -cibum, rorantes iugiter escis dulcibus polos, non ad uictum tantum sed etiam ad delicias profluentes : adde homines in nullis membrorum suorum partibus accessus et decessus humanorum corporum sentientes, ungues non auctos, dentes non imminutos, capillos semper aequales, non adtritos pedes, non scissas uestes, calciamenta non rupta, , redundantem hominum honorem usque ad induuiarum uilium dignitatem: adde huc erudiendae gentis officio descendentem ad terras deum, adcommodantem se terrenis uisibus deum filium, innumerae multitudinis plebem in consortium diuinae familiaritatis admissam, sacrae amicitiae honore pollentem: adde huc tonitrua, adde fulgura, terribiles bucinarum caelestium sonos, tremendum undique totius aeris fragorem, polos sacris clangoribus mugientes, ignes caligines nebulas deo plenas, loquentem comminus dominum, legem diuino ore resonantem, incisas digito dei litteras apices paginas, saxeum uolumen, discentem populum et docentem deum ac mixtis paene hominibus atque angelis unam caeli ac terrae scholam.

sic enim scriptum est, quod cum retulisset [*]( 1 fontes ex fonte eorr. A m. 1 3 aperte d addescatur rientia A m. 1 adde scaturiencia B 7 XL d quadraginta B cottidie B 11 sentientes Halm : nescientes AB auctos Tv: actos AB 12 adsicissas A quod iterbum fort. ad exemplum praecedentis adtritoe a Saluiano noucUum est 13 honoremusq: adinduuiarum d (m mg. add. m. rec. inlu.iarum) 15 accommodantem B 16 usibus Rittershusius dei filium B innumere .A m. 1 B (in munereT) 18 fulgi∗∗ A (fuisse uidetur fulgora) 21 eoffiinus d comut- B (communius Tv quod Brassicanus mutauit in cum mose) 22 reaonante A apices Hartelius: rupices AB Halmius; similiter tria substant. posuit paulo ante ignes caligines nebulas 24 ac B 8.1 m. 1 \'25 scolam B, euanuit in d (item in seqq. usque ad uniuersis pauca) post retuiisaet in B est dfis sed punct. )

22

Moysee uerba populi ad dominum, dixerit ei dominus : iam nunc ueniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te. et paulo post: ecce, inquit, coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem. et iterum: descenditque dominus super montem Sina in ipso montis uertice. ac deinceps: loquebaturque cum Moyse uidentibus uniuersis, quod columna nubis ad ostium staret tabernaculi, stabantque et ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum loquebatur dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. quae cum ita sint, uideturne habere hominis curam deus, haec tanta tribuens, haec tanta praestans, participem sermonis sui uilem homunculum faciens et quasi in consortium sacrae sodalitatis admittens, aperiens ei plenas diuitiis immortalibus palmas suas, alens eos nectaris poculo, pascens caelesti cibo? quam, rogo, maiorem eis gubernaculi sui praestare curam, quam maiorem praestare potuit affectum, quam ut cum praesentis saeculi uitam agerent, speciem iam futurae beatitudinis possiderent ?

X. Sed respondeatur forte hoc loco, habuisse quondam hanc hominum curam deum, ceterum nunc penitus non habere. unde hoc ita credimus? forsitan quia, ut illi, tunc, manna cotidie non comedimus, cum agros triticeis plenos messibus demetamus? quia coturnices humanis se manibus ingerentes non adprehendimus, cum omnia auium pecudum bestiarum genera deuoremus?quod saliences rupibus aquas apertis oribus non excipimus, cum uinarias, domos uinearum fructibus iuri-. [*]( 1 Exod. 19, 9 3 Exod. 19, 16 5 Exod. 19, 20 7 Exod. 33, 9 scyj. ) [*]( 4 apdip ex audire A corr. m. 1 falgora in A fuisse uidetur ; cuanuerunt exparte litt.Q Syna B 9 ad hostium ataret 4 starot a4 hostium B 13, hominishabere B 14 homunculum nilem B.16 inmortalibus B 22 quondam ex quandam A. carr. <?. rpc. 23, paenitus A ut ex ait B corr. m. 1 U mannã cottidie B 25 triticeos B 26 dimittamus d 29 accipimus B dom\' (sic) B )

23
gemus?

addo ego amplius aliquid, quod nos ipsi, qui illos tnnc deo curae fuisse et nos a deo neglegi dicimus, si accipere pro praesentibus bonis praeterita possemus, respueremus penitus condicionis istius optionem. nollemus enim haec quae nunc habemus amittere, ut possemus ea quibus tunc illi, usi sunt possidere, non quod nos meliora nunc habeamus, quam gens illa tunc habuit, sed quia et illi, qui cotidiano tunc caeli ac dei ministerio pascebantur, antiquam uentris ingluuiem bonis praesentibus praeferebant, turpissima scilicet ciborum carnalium recordatione maesti et foetidissimo caeparum atque alliorum amore aegrescentes, non quod potiora. essent quibus antea usi erant, sed quia quod nunc a nobis fit, hoc tunc ab illis. illi horrebant quae erant et quae non erant desiderabant: nos magis laudamus illa quae tunc fuerunt, quam ista quae nunc sunt, non quia, si eligendi facultas esset, semper habere illa mallemus, sed quia usitatum hoc humanae mentis est uitium,

illa magis semper uelle quae desunt, et quia, ut illeait, aliena nobis, nostra plus aliis placent. accedit quoque illud, quod generale ferme est omni homini, ut deo semper . ingratus sit, insitoque hoc at quasi natiuo malo se cuncti inuicem uinciunt, ut beneficiis dei detrahant, ne debitores se esse cognoscant. sed haec hactenus. nunc ad negotii dudum coepti ordinem reuertamur, quamuis, ut reor, non mediocriter iam probauerinpms quae proposuimus: sed addamus tamen. adhuc, si placet, quippiam. quia melius est plus probare aliquid quam necesse est, quam minus forsitan quam negotio debeatur.

XI. Liberatus quondam de Pharaonis iugo populus [*]( 17 Syrus v. 28 ed. Bibb,,. ) [*]( 2 negglegi B 6 nunc meliont B 7 cottidiano B -10 cęparum B aliorum AB 12 sed quia-quae erant om. A (et v) sed A in mg. inferiore m. 2 eaque admodim antigua add. 13 qąę horrebant B adiectis m, 2 transpostionis signis 17 deaunt Et quia-placent, accidit etc. sic uulgo interpungitur; mutauimusinterpunctionem et accedit ex B recepimul. auctore Hartelio 18 ĄOcidit 4 19 homini omni B 21 nincont B nitiant suspicatus, est Hartelius; sed uincire, puto, est nostrum cwie durch einen Zauber baBnen\'; cf. Sulp. Seu. dialIIg. I (II) 9, 6 et Owid. fast. 11581 22 actenus A 27 hebreorum AB )

24
Hebraeorum ad Sina montem praeuaricatus est et statim a domino pro errore percussus. sic enim scriptum est: percussit ergo dominus populum pro errore uituli quem fecerat Aaron. quod potuit maius et euidentius de peccatoribus deus ferre iudicium, quam ut statim consequeretur poena peccantes? et tamen cum omnis populus reus fuerit, cur non est in omnes missa damnatio ? quia pius scilicet dominus partem percussit sententiae suae gladio, ut partem corrigeret exemplo probiretque omnibus simul et coercendo censuram et indulgendo pietatem. censura enim fuit, quod castigauit, pietas quod pepercit, quamuis utrumque impari modo : plus siquidem tunc pietati datum est quam seueritati. ideo utique, quia cum indulgentissimus dominus propensiorem se semper miserationi praestet quam ultioni, licet in coercenda tunc Iudaici exercitus parte iudicio ac seueritati censura diuina aliquid adtribuerit, maiorem sibi tamen populi portionem pietas uindicauit, specialiter quidem hoc et peculiari tunc innumerae plebis misericordia, ne omnes scilicet quos reatus complectebatur poena consumeret.

ceterum erga personas quasdam, ut legimus, ac familias censura dei inexorabilis est, sicut illud, ubi otiante sabbatis populo is, qui colligere ligna usurparat, occiditur: quamuis enim opus ipsum hominis uideretur innoxium, faciebat tamen eum diei obseruatio criminosum: uel cum duobus lite certantibus unus quia blasphemarat morte multatur. sic enim scriptum est: ecce autem filius mulieris Israhelitis, quem pepererat de uiro Aegyptio inter filios Israhel, iurgatus est in castris cum uiro Israhelite: cumque blasphemasset dominum et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. et paulo post: miserunt, [*]( 2 Eiod. 32, 85 .19 Nam. 15 25 Leuit. 24, 10 29 Leuit. 24, 12 ) [*](1 Syna B 3 fec (= fecit) B 4 quid B 5 ut om. A 8 probaretque B: praeberetque A 11 in pari B 12 quia B om. m. 1 15 seueritate B 16 tamen sibi B ∗∗aliter ∗∗ et pecaliari d 17 innumeri AB 18 conplectebatur B 19 quasdam personas B 20 dei B 8. 1. add. m. 1 est om. A 21 his qui A - occidi iubetur B 25 Israhelitis et paulo post Israhel et Israhelitae A isrHtis etc. B 28 dominum] nomen B 29 est om. B )

25
inquit, eum in carcerem, donec uiderent, quid iuberet dominus, qui locutus est ad Moysen dicens: educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus super caput eius et lapidet eum populus uniuersus.

numquid non praesens dei est manifestumque iudicium -et prolata quasi iuxta humani examinis formam caelesti disceptatione sententia? primum qui peccauerat comprehensus est, secundo quasi ad tribunal adductus, tertio accusatus, deinde in carcerem missus, postremo caelestis iudicii auctoritate punitus: porro autem non punitus tantum sed punitus sub testimonio, ut damnare scilicet uideretur reum iustitia non potestas, exemplo scilicet ad cunctorum emendationem proficiente, ut ne qui postea admitteret, quod omnis in uno populus uindicasset. hac igitur ratione atque iudicio omnia deus et nunc agit et semper egit, scilicet ut correctioni omnium proficeret quicquid singuli pertulissent.

sicut etiam illud fuit, cum Abiu et Nadab, sacerdotalis sanguinis uiri, caelesti igne consumpti sunt: in quibus utique non iudicium tantum sed praesens ostendere deus uoluit imsependensque iudicium. sic enim scriptum est, quod, cum egressus ignis a domino deuorasset holocaustum, arreptis Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat, egressusque ignis a domino deuorauit eos, et mortui sunt coram domino. quid enim aliud quam extentam super nos dexteram suam et imminentem iugiter gladium uoluit ostendere, [*]( 21 Leuit. 10, 1 sq. ) [*]( 5 est om. B m.1 9 accusatur B missus B m. 2 a. I. 10 pu** A a. scr. m. rec. nitas 12 ad cunctorum] adiunctorum B 13 proficiente ex proficiscente v corr. (Brassicanus ?): pr∗f∗∗∗scente A proficiscentem, B ne quis B 15 semper. egit scilicet B 16 ∗∗ctioni omnium A 17 fuit ∗∗∗sanguinis A 18 utique a tantum ∗∗∗∗ere deus uoluit A 19 deus ostendere uoluit B inpendensque B 20 scriptum est ∗∗∗ locaustum A 21 areptis A 22 Aaron ∗∗∗offerentes A 24 alienum ∗∗∗que ignis A 26 domino. •M per ∗ dexteram A 27 ostendere om. B m. 1 )

26
qui errorem supradictorum statim in ipso opere puniuit, nec prius paene est peractum facinus peccantium quam ulcisceretur poena peccatum. quamuis non id tantum in hac re

actum sit sed etiam multa alia- cum enim in illis tunc non mens impia sed facilitas nimium inconsulta punita sit, declarauit profecto dominus; quo supplicio digni essent qui contemptu diuinitatis aliquid admitterent, quando etiam illi percussi a deo essent, qui sola mentis inconsideratione peccassent, aut quam rei essent qui contra iussionem domini sui facerent, cum etiam illi taliter plecterentur, qui iniussa fecissent. porro autem etiam ex hoc consulere deus uoluit nostrae correctioni per censuram salubris exempli, ut omnes laici intellegerent, quantum iram dei timere deberent, cum a praesenti poena filios sacerdotis nec meritum parentis eriperet nec ministerii sacri priuilegium uindicaret.

sed quid ego de his dico, quorum inconsiderantia quodammodo deum tetigit et ad caelestem iniuriam redundauit? Maria contra Moysen loquitur et punitur, nec punitur tantum sed punitur more iudicii. primum enim ad iudicium uocatur, deinde arguitur, tertio uerberatur. in obiurgatione enim excipit uim sententiae, in lepra autem patitur piaculum criminosae: quamuis coercitio istiusmodi non Mariam tantum sed etiam Aaronem humiliauerit, quia, etsi deformari lepra summum antistitem non oportuit, et ipsum tamen domini castigatio flagellauit, nec solum hoc, sed in poena, quam Maria patitur, Aaron etiam quasi culpae particeps coercetur; Maria enim supplicio adficitur, ut Aaron confusione multetur.

porro autem, ut inexorabilem in quibusdam agnosceremus formam diuini esse iudicii, ne illius quidem intercessu qui laesus fuerat indulsit. sic enim legimus ad Aaronem et Mariam dixisse dominum: quare igitur non timuistis detrahere [*]( ,30 Num. 12, 8 sqq.\'\'\' ) [*]( 2 nec prius paene est ∗∗∗tium quam A: nec peractum prius pene est f. p. B 3 tantum ∗∗∗ iam multa A 12 laici om. B m. 1 \' 18 more iudicii punitur B 20 excepit A 21 cohercitio B maria A 23 antistitem ex antestitem A corr. m. rec. 25 cohercetur B 27 forma B. )

27
seruo meo Moysi? iratusque abiit. et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix, oU.mauitque Moyses ad dominum dicens: obaecro, domine, sana earn. cui respondit dominus; si pater eius spuisset in faciem illius., non debuerat saltem decem dierum rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea reuocabitur. sufficiant igitur de hoc genere diuisionis et de hac parte sermonis ista quae diximus; infinitum enim est de omnibus disputare, quae nimis longum est etiam sine disputatione numerare. sed adhuc tamen aliquid addamus..

XII. Paenitet gentem Hebraeorum 4e Aegypto recessisse, percutitur; dolet deinde fatigari ae labore itineris, adfligitur: carnes desiderat, uerberatur. et quia cotidie manna edens explere inlecebris cupit uentris ingluuiem, optata quidem cupiditate saturatu sed in ipsa tamen saturitate torquetur. adhuc enim, inquit scriptura, escaerat in ore ipsorum et ira dei ascendit in eos et occidit plurimos eorum et electos Israhel impediuit.

Qg contra Mpysen rebellat, extinguitur: Core conuiciatur, obruitur: Dathan et Abiron murmurant, deuorantur. aperta est enim,.inquit, terra, et degluttiuit Dathan et operuit synagogam Abiron. ducenti quoque et quinquaginta, ut sacer sermo testatur, principes uiri, qui tempore conoilii per nomina uocabantur, surrexerunt contra Moysen. cumque stetissent contra Moysen et Aaron, dixerunt: sufficiat uobis, quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est [*]( 16 Psal. 77, 30 21 Paal. 105, 17 25 Num. 16, 8 ) [*]( 3 . ad dominum Moyses B 4 dominus reapondet B 6 rubore om, B m. 1 7 aufficiant B (inde apoatremo huius libri capite cod. B uarias scripturas ex editione Halmiana sumpsi; undecim libri primi , cwpita QKetler denuo metm in ustm contvlit) 12 poenitet Å hebrerum de egypto A 14 mannam B 19 inpediait B HON. Contra A Hon contra B 20 Core] corde B (et T) Datan B m. lbis 22 deglatiuit B opporuit B sinagogam d 25 cta (sed punct.) contra B )

28
dominus: cur eleuamini super populum domini? et quid post haec ? ignis, inquit, egressus adomino interfecit CCL uiros, qui offerebant incensum.

sed cum haec tanta fierent, caelestis cura non profuit. adhibita est saepissime coercitio, sed emendatio non secuta. sicut enim nos, cum flagellamur assidue, non corrigimur, ita et illi, cum caederentur saepissime, non emendabantur. quid enim scriptum est? murmurauit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: uos interfecistis populum domini. et quid postea? percussa sunt statim et diuino igne consumpta quattuordecim milia hominum et septingenti.

cum omnis ergo tunc populi multitudo peccauerit, cur non est in omnibus uindicatum? praesertim cum ex illa quam supra dixi seditione Core nullus euaserit. cur ibi cunctum peccantium coetum interfici deus uoluit, hic tantummodo portionem? scilicet quia plenus et iustitia et misericordia dominus et pietati suae multa donat per indulgentiam et seueritati per disciplinam. et ideo ibi praestitit disciplinae, ut proficeret cunctorum emendationi poena omnium noxiorum: hic autem misericordiae suae tribuit, ne uniuersus populus deperiret.

et tamen cum tam misericorditer egerit, quia in parte plebis castigatio totiens repetita non profuit, ad ultimum omnes morte damnauit: quae res et timori et emendationi nostrae simul proficere deberet, scilicet ne qui illorum exemplo penitus non corrigimur, illorum fortasse exitu puniamur. non nim dubium est, quid actum de [*]( 1 Num. 16, 35 7 Num. 16, 41 ) [*]( 3 CCL A (et Ttv): dncentos quinquaginta B ut quidem uidetwr 5 est secuta B 6 fl. assiduae A (sed a wt. syll. puncta ut paulo ante et paulo post saepissimae) assidue flagellamur B 17 iustitiae et misericordiae A cf. quae de adiectiui plenus apud Saluiantm usu disputauimus in Sitz.-Benchte p. 11; exemplis ibi congestis iam addas uelim IHI 7 (6 32): totum iniquitatibus plenum est; Epist. IIII 4: pleni estis solactts ... pignortfas ... benedicftone; denique Ad Eccles. III16 (§ 72): pius scilicet ac misericordta plenus, qui locus nostro prorsus conuenit pietati. V : pietatis AB 18 seneritati Ttv: seuertati B seueritate A add. s. I. m. rec. pnnit 25 poenitns A= )

29
eis fuerit. nam cum uniuersa gens Hebraeorum ad hoc de Aegypto exierit, ut terram repromissionis intraret, praeter duos tantum sanctos nullus intrauit. sic enim scriptum est: locutus est dominus ad Moysen et Aaron, dicens: usque quo multitudo haec pessima murmurat contra me? uiuo ego, ait dominus; sicut locuti estis hodie ante me, sic faciam uobis: in solitudine hac iacebunt cadauera uestra. et quid postea? paruulos, inquit, uestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut uideant terram, quae uobis displicuit: uestra cadauera iacebunt in solitudine. et quid deinde? omnes, inquit, mortui sunt atque percussi in conspectu domini.

quid est, quod in his omnibus non sit? uis uidere rectorem? ecce et praesentia corrigit et futura disponit: uis uidere seuerum iudicem? ecce noxios punit: uis uidere iustum et pium? ecce innocentibus parcit: uis uidere in omnibus iudicem? ecce ubique iudicium est. nam et ut iudex arguit et ut iudex regit: iudex promit sententiam, iudex noxios perimit, iudex innoxios muneratur. [*]( 3 Num. 14, 26 sq. 8 Num. 14, 31 12 Num. 14, 37 ) [*]( 1 hebrQorum ex hebreorum A corr. m. 2 6 ante me hodie B 14 praesentia] praeecientia A 15 seuerum B: iustum et seuerum, et pium et seuerum A sed duabuis uocibw posterioribus punctatis 18 promit A: promisit B 19 muneratur. EXPLICIT LIBER PRIMUS CU FELICITATE. INCIPIT LIBEE SECUNDUS IN UIBTUTE DI A, EXPLICIT LIBER I. INCIPIT II. B )

30