Epistulae
Ruricius I, Bishop of Limoges
Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Ingrata mihi est frequentior aegritudo uestra, quae mihi etiam uidetur commonitio esse diuina, qua mauult dominus [*]( 3] Luc. 6,37. 4] Matth. 6,14. 12] Matth. 5,48. 15] Matth. 6,12. 18] Eccli. 28, 3. ) [*]( 1 inopium et largientium v 2 iuditio S praesteterimus S 3 et om. S dimittitur S 5 dimittit S 6 nostra S 10 auidus 81 prespexerit S 11 querit S 14 a S suprascr. peccatoribus ex peccatorum S post et uidetur in inserendum 17 inlegamur S 18 qui v ante dicit suppleas deus tenit S 19 ira S querit S medilla S 20 ecclesiae uiscera v in fWtis, ubi etiam ecclesiae uterum uel ecclesiam Userchae conicitur, ecclesiam usercae r in textu adcedo S 26 frequentiosa egritudo S 27 esse commonitio v comotio S diui::r.; 8\', diuina S* qua mauult r, qua uult S )
Gratias ago sincerissimae in Christo domino germanitati uestrae, quod perlato taedio ad uos nostro confestim nos litteris uestris uisitare tanti habuistis, qui, dum infirmitatis nostrae [*]( 5] Psalm. 50, 19. 6] Matth. 23, 12. 8] Psalm. 118, 25. 13] Psalm. 29, 11. 18] Eccli. 5, 8. ) [*]( 2 longeua S conuicit scripsi, conuenit S, conuincit (Kr.) uel correxit v in notis 3 byrru S, byssum v summant S 5 num spernet seribendum ? 6 conledit S 8 adhesit S 12 perduces scripsi, perducis S regnum Kr. 16 preciniisti S 20 uenit v disperdit S 23 prestat S 27 sincerissime S )
Relectis litteris pietatis uestrae gratias deo egi, quod uos prius reualuisse quam infirmatos esse earum relatione cognoui. quod uobis tam frequenter accidere propitio potius deo quam offenso confido, quia, quem diligit dominus, corripit, castigat autem omnem filium, quem recipit. in diuina itaque uos disciplina susceptos sedula admonitio et mitis ostendit, quia paterna clementia mauult per multimoda incommoda neglegentem corrigere filium, quam punire peccantem, [*]( 2] 1 Tim. 1, 5. 4] Eccli. 7,39. 9] Psalm. 79,6. 24] Prou. 8, 12; Hebr. 12, 6. ) [*]( 2 precepti 8 6 itaque suprascr. S gerulis ex regulis 81 suspir dm tationis S 7 offitium S rumo S 9 inmine mensuram S (nte man. alt.), in mensura Kr., in minima mensura v 12 deficeret Kr. 13 uobis v, urbis S męroris S 15 conpacientes S 16 incolomitate S 19 deuictissimo S 21 relictis 8 deo gratias v 23 accedere S 25 remm cepit S diuinam .. disciplinam Luetjohann 27 nult 81 28 corregere S )
Ipse est enim indulgentissimus pater familias, qui animam suam ponit pro ouibus suis. ipse est bonus pastor, qui ouem perditam ad caulas dominicas mauult propriis humeris reportare sollicitus, quam stimulis urgentibus reuocare destrictus. ipse est pater pius, qui male prodigo filio et praeceptae substantiae decoctori ad se uel sero redeunti non solum crimina anteriora non inputat, uerum etiam praemia amissa multiplicat, dum ulnis fouet, osculis permulcet, muneribus ditat, doctrina confirmat non tantum ad eius indignatus abscessum, quantum laetatus ad reditum. ipse enim omnium horum nominum in se effectus affectusque suscepit, ut, sicut dicit apostolus, multifarie multisque modis nos erudiret uerbis, instrueret disciplinis, prouocaret beneficiis, informaret exemplis, reconciliaret prece, redimeret passione, uiuificaret morte, inmortalitate donaret, iustificaret resurrectione, ascensione portaret et reconciliatos per sanguinem suum in eam, a qua excideramus, patris gratiam reformaret. ipse enim est apud patrem propitiatio nostra sine cessatione suggerens pietati suae: pater, non solum pro his rogo, sed pro his, qui credituri sunt in me per uerbum illorum. pater, uolo, ut, ubi ego sum, et ipsi sint mecum. pater, ignosce illis, nesciunt enim, quid faciunt. ipse nobis cotidie per apostolum suum clamat: nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. qui enim diligit mundum, non est caritas patris in eo, quia omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia uitae humanae, [*]( 5] Luc. 15, 5. 14] Hebr. 1,1. 20] 1 Ioann. 2, 2. 21] loaon. 17, 20. 24; Luc. 23, 34. 25] 1 Ioann. 2, 15. ) [*]( 1 habenis v, habens S pie S 2 quam add. v, om. S 5 pater r 7 destrictus Luetjohann, districtos S 8 male prodigo v, mal:.i» S (o. man. alt.) praeceptae S (p man. alt.), cf. p. 354, 8 10 ueruerū S ammissa S 13 horum omnium v 17 redemeret S1 19 excederamus S 23 ut om. v 26 dilegere S que S 29 et ante concupiscentia om. 17 )
Ipse in euangelio blanditiis inuitat, muneribus prouocat, adhortatione sollicitat dicens: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et reliqua, ut quasi iugo salutaribus subdentes colla praeceptis salutari suo [humilitatis et miseriae] currui subiungamus et ideo auderemus reuocantem sequi, audire clamantem, blandientem modo non spernere, ne sentiamus postmodum iudicantem. quo iudicio, sicut ipse in euangelio praemonere et docere dignatus est, cum in maiestatis suae sede consederit, quando non solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est discussurus et outa, quem hic nunc uiderit salutaria sua praecepta neglegere et admonitiones suas saluberrimas superba mente contemnere, non solum cum stultis a ianua regni caelestis excludet, uerum etiam partem ipsius cum infidelibus deputabit, ut, cum quibus habet in saeculo societatem, cum hisdem in aeternum habeat portionem.
Quamlibet Baccho, symphoniis et diuersis musicis nec non etiam et puellarum choris te deditum esse cognouerim, tamen, quia bonum est ab his, dum perualde feruet adulescentia, [*]( 6] Matth. 11, 28. 12] Matth. 19, 28. ) [*]( 5 adoratione 81, adortatione 82 7 honerati S iugo scripsi, iugum S, nobis suae lenitatis imponat, ut suppl. ex II 32 XI. 8 humilitatis et miseriM om. S in textu, sed in margine mari. alt.: causa humilitatis et miseriM exstat, libertatis et misericordiae v 9 curui S subiungamus scripsi, subiungemus S1, subiungimus 82, subiungamur v, subiuaa gemus Mommsenus, fortasse subiungeremus scribendum deremus S (au man. alt.), deliberemus Mommsenus 11 iuditio S 12 premonere S \' 13 consederit Kr., consederet S, consideret v merito S 15 precepta S 17 excludit S 18 deputauit S 19 hisde S, iisdem v porcionem S 21 constancio 8 22 bacho S simphoniis 8 24 perdede 81(?), perualde SJ )
Aliud mihi deo teste promiseras, quod ipsum deberes colere, non Ianum, cuius criminis etiam me uis esse consortem, ut ego ad hunc errorem colendum delicias subministrem et oleum incendio superfundam. quod neutro nostrum noueris expedire. sed dicis fortasse: pollicitus es. quo ore a me promissa perquires, cum tu sacramenta uiolaueris? unde dabis ueniam meae promissioni, quamdiu te huic seruire cognouero passioni, ne confirmare uideamur factum, cuius reprehendimus pactum, et simus scandalo, cui esse debemus exemplo.
Quia nostri curam semper gerere pro mutua caritate dignamini, indico sollicitae pietati et piae sollicitudini uestrae, nos non paruum quidem, sed deo propitio uoluptuosum a nobis reuersum sumpsisse negotium, quod nobis plurimum prodesse posset, si aut intentionem intellectus aut intellectum sequeretur ingenium. sine causa enim solis ortum caecus expectat. ille quidem uidentibus semper exoritur, non cernentibus uero iubar ipsius quasi nubibus semper operitur. Sollium enim nostrum domnum patremque communem, quem transcribendum sublimitati uestrae dedisse me dixeram, legendum recepi. cuius lectio, sicut mihi antiquum restaurat affectum, ita prae obscuritate dictorum non accendit ingenium, quamlibet ipsum post [*]( 1 respirari S uagare S 2 at Sl(?), ut 82 7 deberis S 8 ianuum S 9 dilicias S 11 dices v perquires scripsi, perquiris S 12 uenia S 13 parsioni v in textu, portioni uel personae v in notis 14 pactum c. r. factum v 15 cui Kr., cuius S, quibus v in notis 19 pia S 20 reuersu:is umsisse S*, reuersu sumsisse 82 22 possit S 23 cecus S 24 iubari S )
Quamlibet per diaconem Iustum non meruerim litteras benigni pectoris et facundi oris accipere, quibus et erudiretur ingenium et desiderium pasceretur, ego tamen, qui malo affectuosus [*]( 8 fletibus v 4 ille 81, illo 82 6 defecit S 7 difinitioni S tribuet ut v 8 percensire S 9 putet 8 10 affecta te S, affecta aetate v 12 praepropere v, praeponere S 14 interpraes S 15 de cordis potest 81 16 uos v, nos S 19 ribus S 21 debit S 24 cerneres v 25 obtauerat S 29 facundioris S 30 mallo S )
Sic (a) pietate uestra discessi, quod a nobis penitus non recessi. in eadem uos parte hominis interioris exhibui, in qua uobis remansi. scio, quia ibidem remansi, unde me nec insidiator antiquus potuit neque recens conciliator excludere. unde etiam sententia illius uos sapientissimi Salomonis admoneo: fili, ne derelinquas amicum antiquum, nouus enim non erit similis illi. uinum nouum amicus nouus, ueterascet et cum suauitate bibes illud. et ideo nos ueterascamus in amicitiis et de die in diem affectibus innouemur. quodsi amicus relinquendus non est, quanto magis pater, qui erudiit, qui nutriuit, qui adiuuante domino ad sacerdotium usque perduxit, cui fortasse etiam iuxta diuinam misericordiam lucis istius debetur usura.
Sed haec ego beatitudini tuae scribo non quasi aliquid inputans aut exprobrans, sed ut filio carissimo, quem sine ullo naeuo cupio in hoc mundo inpietatis incedere et purum atque inmaculatum in illo die iudicii coram deo et angelis eius ac [*]( 16] Eccli. 9, 14. ) [*]( « 1 orbanus S indicari S 2 passus sum v, passum S nolim Luetjohcmn., inolli S, nollem v 3 uidendi uos sed nec scribendi Mommsenus 4 orae S saluę S 5 derimento S utriusque] cum add. Kr. 6 digDamini S 8 ammittitis S 9 in ante corde add. v 11 omacio S 12 a add. v, om. S paenitus S 13 exibui S 15 consiliator S, corr. f 16 solomonis S filii S 18 ueteriscat S 19 bibis S ueteriscamus S 25 ergo S 26 filioll S (s eras.) 27 incidere S )
Miror sanctitatem uestram post tantorum et talium uirorum indicia potius quam rescripta etiam inscitiae meae quaesisse sententiam. quod uos magis pro necessitudine quam necessitate fecisse conicio, ne, cuius tanti habetis praecipuum in animo tenere cultum, uideremini in negotio praetermisisse consensum. unde gratias ago indiuiduae mihi in Christo germanitati uestrae, quod ita de nobis praesumere et iudicare dignamini, ut nihil habeamus aut in caritatis simplicitate subdolum aut in ueritatis puritate fucatum. reddo itaque debitum unanimitatis officium et de causa, qua mihi scribere dignati estis, idem me quod et fratres nostros sentire significo. sed, quid facto opus sit uel quid mihi potissimum fieri debere uideatur, per diaconem uestrum uerbo fideliter intimaui, quae longum fuit litteris indicari. ora pro me.
Qui se reum de officio esse cognoscit, prius supplicare debet, quam audeat salutare, quia, sicut inportune occurritur inputanti, ita oportune remittitur confitenti. et ideo nos nostram in palam producimus noxam, ut facilius peruenire possimus ad ueniam, quia non relinquitur locus inputationi, cum aditus patuerit deploranti secundum illam sententiam: dic tu prior iniquitates tuas, [*]( 27] Esai. 43, 25. ) [*]( 1 saluto v, s; rdiqua MeratM parte abscissa 8 2 pri S 8 oportuni S ual S 6 sanititate S alium S 7 iuditia S etiam om. v 8 necessitudine v, necessitate S 9 conitio S 10 praetermisse S 12 presumere S 14 fugatu S offltiu S 18 quia v longum cf. p. 414,19, .... m S 19 indicare v 21 ... icius S eracliano S 22 iui S offitio S 25 produximus v 26 inputaoioni S, imputanti Kr. )
Unde gratias agentes ipsius caritatis auctori, qui eam in cordibus nostris est dignatus inserere, oremus, ut praecipuum suae largitatis munus in nobis custodire semper et iugiter dignetur augere, quia iuxta apostolum Paulum ipsa est eminentior uia, quae ducit ad uitam. quod superest, specialiter quaeso, ut communi patrono pro nobis cotidie supplicetis, quia, sicut legitis, multum ualet oratio iusti adsidua, et, sicut ipse dominus noster in euangelio dicit de illo, qui tres panes ab amico suo noctis tempore importune quidem, sed salubriter ..., quod inprobitati praestitum fuerit insistentis, quod negabatur amicitiis flagitantis. reliqua per portitorem uerbo mandaui, quae longum fuit litteris indicari, unde, sicut principium epistulae continet, rogo, ut pro tarditate ueniam dare dignemini. uale.
Gratias ago pietati uestrae, quod me consolare de ciuitatis ordinatione dignamini, cum uobis sufficere deo propitio satis abundeque possitis. et ideo, quia, qui uobis et fratribus uestris [*]( 11] 1 Cor. 12, 30. 14] Iac. 5, 16. 15] Luo. 11, 5. ) [*]( 1 preualebit S acusantis S 5 quantum S 6 interiores S 9 nris S, uestris v 10 sua largitatio v in textu, sua largitio v in notis 11 Paulum om. v 13 pro om. v cotidiae S 17 petiit, fieri potest suppl. Mommseum prastitum S insistentes S 19 indicare v 20 tardita S 21 dignimini S 24 consulere v ciuitatis S, antistitis Luet- johann, ciuis talis Mommsenus, inter uerba ciuitatis et ordinatione excidisse electione et uestra suspicatur Kr. 26 abundique S quij quod r )
Relectis litteris sublimitatis uestrae gratias deo egi, quod uos prius reualuisse ordinatione ipsius, quam infirmatos esse cognoui, ut nobis anxietatem tolleret et uobis redderet sospitatem. quam tamen infirmitatem uobis clementer inlatam propitio potius quam irato ipso domino nostro pro solita eius pietate conicio. sic enim legimus, quod corripiat dominus, quem diligit, (castigat) autem omnem filium, quem recipit. quod etiam in nobis, quantum audio, conprobatur, ut ordinatis affectibus uestris suum nobis insinuaret affectum et habitu animoque mutato iugum uobis suae lenitatis inponeret, ut salutari currui suo colla subdentes, dum mandatorum suorum leue onus euehitis, peccatorum grauem sarcinam deponatis.
Haec est enim mutatio dexterae excelsi, dum de peccatoribus iustos, de extraneis domesticos, amicos sibi facere dignatur ex seruis. superest, ut nunc conuersionem, quam protulistis . in ueste, probetis in corde et haec commutatio inter indumentum uestrum habeatur et animum, ut, sicut ille sub [*](16] Prou. 8,12. 17] Hebr. 12, 6. 24] Psalm. 76,11. ) [*]( 1 factis S 7 iuditio S 8 presenti S 10 inlustriil S (e eras.) 12 relictis S 14 ut Luetjohann, et S 17 conitio S 18 diligit add. v, castigat add. Kr. ex ep. II 23, om. S recepit S 19 re probatur 11 20 animo quae mutatu S 21 curui S 25 dextraneis S )
Gratias itaque domino nostro super tam inenarrabili eius bonitate in commune referamus, qui mauult seruos suos monere quam perdere, corrigere, quam punire, et pro usura breuis uitae perpetuitatis regna donare. quod superest, saluto plurimum et ancillam uestram uobis peculiari insinuatione commendo, quamlibet hoc salua uestra pietate non egeat, ut, quo eam suscipere tanti habuistis affectu, semper foueatis indultu, quae largitate diuina utrosque nos sibi parauit obnoxios, nos auos faciens sua fecunditate, nos proauos. domnam filiam meam desiderio et honore, quo dignum est, sospito. ob cuius agnitionem, si facultas esset ambulandi, erat uoluntas promptissima uos uisendi, ut, quam interioribus oculis pro adfinitatis [*]( 4] Rom. 6, 13. 8] Matth. 7, 15. 11] 1 Petro 3, 12. ) [*]( 1 nigridinem S 2 candiscat S 4 Pauli apostoli v 7 simns v, scimus S praetendentis S 10 uestituo S 12 bonus speculator S 12 et ante sine om. v 14 discendit S 16 inennarrabili S 17 suos om. v 18 corregere S 19 perpetuitatis Kr., perpetualn tis S, perpetua v primum S 20 peculiare S 21 quo eam r, coeam S 22 indultuque S 25 suspito S 26 agnitionem om. r prumptissima S )
Frater et conpresbyter noster Capillutus dupliciter hac uice nobis gratus apparuit, dum et ipse nobis iam diu desideratus occurrit et quandam uestri praesentiam nobis per uestras lit-. teras repraesentat. quo redeunte has reddere procuraui, quibus debitum beatitudini uestrae rependo caritatis officium. quod uero scribitis, cur ad synodum, sicut conlocutio habuit nostra, non uenerim, fecit hoc infirmitas, non uoluntas. ipsi etenim recolere potestis, quam fessum me Burdigala uideritis et hoc hieme, quando esse soleo fortior solito, qui aestiuis diebus etiam in hospitio meo et locis frigidis ipsam consuetudinariam infirmitatem sustentare uix ualeo, ne dicam, quod illos aestus regionis illius ferre quiuerim, si uenissem. unde magis spero, ut pro me orare dignemini et, (si) ad tempus aliud, quod intimatis, si deus uitam cesserit, uenire uultis, nobis per hominem uestrum maturius indicetis, quia litteras uestras ad me modo tardissime uenisse significo, quibus, etsi non pro dignitate, uel pro aetate non debemus tardius quam alii commoneri, qui fortasse, ut minus prudens dicam, merebamur ambiri, quia, si aliis nomen urbium praestat auctoritas, nobis auctoritatem demere non debet urbis humilitas, siquidem multo melius multoque eminentius est ciuitatem de sacerdote, quam sacerdotem de ciuitate notescere. [*]( 1 etiam om. v exteriobus S 2 obto 8 5 excolendo Kr. coll. II40, colendo add. v, om. S 6 ac S 9 sepraesentat S 10 offitiu S 11 sy- Ie donum S conloquutio S 12 enim 11 13 recore S Burdigalia uel Burdigali v 14 forcior S qui aestiuis Luetjohann, quia stiuis S 16 uix 82 m ras. aestus r, coetus SKr., aeres infra p. 420, 24 18 dignimini S si addidi, om. S si] me, si Mommseum, Kr. post si lacwnae signum. posuit 21 quibus scripsi, quia S, quin Mommsenus 22 non v, ne S 24 prestat S 27 notiscere S, noscere v ) [*]( XXI. Fanrt. ) [*]( 27 )
Dum scribendi uobis, domnis pectoris mei, animus uos sitiens occasionem frequenter inquirit, aliquando diuturna meditatione pertractans repperit idoneum portitorem, per quem et silentia longa disrumperet et sibi spiritales delicias postularet oris uestri cupiens rore respergi. de qua, credo, siti sanctus psalmista dicebat: anima mea sicut terra sine aqua tibi, illa nimirum aqua ariditatem corporis sui restinguere sobria ebrietate desiderans, de qua dominus noster in euangelio clamare dignatur: si quis sitit, ueniat et bibat. flumina enim aquae uiuae de uentre eius fluunt. hanc aquam Samaritanae etiam idem dominus offerebat, hoc est ecclesiae ex gentibus congregandae dicens: aquam, quam ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. hanc aquam si quis fidelis non gustu tantum summo tenus ore libauerit, sed totis animae uisceribus adpetens conuiua sorbuerit, protinus in laudem domini omnipotentis erumpet et hoc incipiet ructare, quod biberit, sicut beatissimus euangelista atque discipulus, qui super pectus domini recumbere meruit, mysteria regni caelestis audiuit et in illam uocem, quam ante nullus audierat, clamauit: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.
Hoc erat illud uerbum, quod sine tempore a patre genitam in tempore creatur ex matre, ut creator fieret, ut esse posset humanitatis quaedam portio diuinitatis totius plenitudo et [*]( 10] Psalm. 142, 6. 13] Ioann. 7, 87. 16] Ioann. 4,14. 24] Ioann. 1, 1.. ) [*]( S preferendo S 5 I;omnis S (d eras.), omnis v 6 ocasione S inon quirit id coni. Mommsenus 7 ideum S 8 longe v dismmperem r dilicias S postolaret S, postulare v 9 site S 11 subria S 16 aqua r KT. 17 salientes S 19 libaberit S sorbueret 81 20 erumpet Kr., prompit S 22 adquem 81 23 auriuit S 27 possit S 28 porcio S )
Salue itaque plurimum dico indiuiduo mihi pectori uestro et rogo, ut pro me incessanter orare dignemini. simulque etiam partem corporis mei, per quam nobis has trado, peculiari insinuatione commendo, ut in illis, quam me diligatis integre, conprobetis. quos uobis eo arbitror fore cariores, quia meam nobis secum deferunt portionem. quibus quicquid dignati fueritis dilectionis inpendere, nobis uos conferre cognoscite, quia, si iuxta sanctum apostolum minus membrum maiori in dolore conpatitur, et maius procul dubio in minoris prosperitate laetatur. et ita demum fit, ut omnibus usquequaque membris in pace et quiete conpositis caput, totius corporis rector utpote et dominator, exultet. in quo capite omnia membra iubentur aspicere dicente propheta: sapientis oculi in capite eius, quos alius propheta euidenter exponit dicens: oculi mei semper ad dominum, quia ipse euellit de laqueo pedes meos, et iterum: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo. [*]( 10] 1 Cor. 13, 7. 19] 1 Cor. 12, 26. 24] Eccl. 2, 14. 26] Psalm. 24,15. 27] Psalm. 122, 1. ) [*]( 1 porcio S redemeret 81 2 sit S possit S 4 obcumbendo S peremeret S repararit S 7 perardiscens S 8 riuuluo S iuscrutabilia S (c in ras.) ptimtans S 10 cumittit S 13 dignimini S i ta 17 porcionem S 18 dilectiones S qua S 19 iux 81 dolori S 20 minov S 22 capud S 23 donator S 24 sapientes S 25 eapitae S quod r, fort. recte 26 puellet Kr. ) [*]( 27* )
Per archiatrum Palladium litteras fecundi cordis et facundi oris accepi, quae nos ad uisionem mutuam uoto pectoris inuitabant. sed quid facimus, quod desideriis animorum nostrorum diuersa membrorum resistit infirmitas, dum uos nimietate robusti, nos tenuitate exesi corporis inpedimur, dum uos alieni et quattuor pedes ferre nequeunt ponderosos, me etiam proprii et duo sustinere prae defectione uix possunt? quo fit, ut implere communia uota nequeamus. ego enim, testis est dominus, quod, si ualuissem, ad synodum condictam omni auiditate uenissem, sed me a dispositi itineris uoluntate necessitas imbecillitatis inhibuit, quia aeres regionis illius praesertim hoc tempore ferre non poteram. quod et uos ita credere confido et prauos ad aliud deriuare non dubito.
His itaque sufficienter, ut potuimus, indicatis salutatione animi desiderantis inpensa, si dignum ducitis, transmisi uobis [*]( 6] Psalm. 62, 9. ) [*]( 1 cordis nostri v S ut Luetjohann capud S adherere S 4 utilia scripsi, ut illi a S, ut utilia Kr., ut illa v membra] esse add. v 5 in add. Luetjohann, om. S 8 fort. inde scribendum 9 educta] ad uota r 11 Christo om. v 14 arciatrum S 18 tenuetate S 22 sydonum S 23 me a Mommsenus, mea S disposita t\' num uoluptate scribendum? 24 imbicilitatis S aerem coni. v regiones S presertim S 26 diriuare S 27 itaquae S 28 desiderantis Mommsenus, desiderantes S, desideranter v )
Qui occasiones scribendi nobis inuicem pro mutua caritate inquirimus, oblatas praetermittere non debemus, ut conferat nobis quandam praesentiae portionem sermo mediator, qui emittitur nec amittitur, tribuitur et habetur, uidetur discedere nec recedit, a me dirigitur, a te suscipitur, a me scribitur, a te legitur nec tamen diuiditur, cum quasi diuisus integer tamen utriusque corde teneatur, quia uerbi more diuini traditur et non egreditur, confertur indigenti et non aufertur auctori, [*]( 2 placitum S tirma. 8 4 et] ac v 5 heuehendum S 6 caedat S 7 ut v, & S 8 praesuma S 11 amico v Kr., amicum omisso in Mommsenus 12 de amico om. v iuditia S 13 praepediantur v proferant Mommsmus, aeferebant S, proferantur v 14 iocos v, locos S 16 cupiosius 81 19 domno v mihi v 22 qui —p. 422,2 possessorem] cf. ep. II 5 occasionis S 24 porcionem S mediator v, meditator S 25 discendere S 27 integer v, integri S )
. Ideoque ueniente illo dulcissimo meo nepote Parthenio has per ipsum dare non distuli, ut et meam nobis praesentiam litteris exhiberem et ipsum pariter commendarem. cui quicquid dignati fueritis dilectionis inpendere, nobis uos praesentare noueritis. simulque etiam peculiarius rogo, ut pro me ipsisque pignoribus nostris incessanter oretis nec inpediant affectui amorum nostrorum spatia interiecta regionum, quia, qui in domino, qui praesens est ubique, se diligunt, non credendi sunt disparati corpore, cum per et in eo mente iungantur. ora pro me.
Postquam pietas uestra discessit, dimidium esse me sentio, quia maximam mei partem, hoc est interiorem hominem residente corpore uobiscum ambulasse cognosco, ita tamen, quod et uos in pectore meo, quod hic remansit, manere conspicio. saluto itaque dulcedinem uestram et, ut uerborum meorum memores sitis, admoneo, quia certum est uos iuxta Salomonis sententiam posse in bonis deo dirigente proficere, si seniorum consilia et amori habeantur et usui. opto bene agatis.
Quia oboedientia sacrificiis antefertur, idcirco rusticitatem meam malo prodere quam perdere caritatem. scientia enim [*]( 20] Prou. 12, 15. 26] 1 Cor. 8, 1. ) [*]( 1 dictans S 3 nepote meo dulcissimo v parthenio Kr., parthemio S 4 praesentiam uobis v exhiberim S 5 comendare S 6 presentare S, praestare coni. Luetjohann 8 incensanter S affectum v amorum ex qmorum 81 9 spacia S 11 cum] jjj) S (cu suppZ. 81) 1)& 8, pari Luetjohatm, pariter v 13 parthemio S 16 resedente S 17 cognosco ex cognosce S 18 uos ante manere denuo add. S 19 dulcidinem S 22 apto v agates S 24 petro episcopo] pet..... S 25 sacrifitiis S 26 mallo S )
Quam grauis mihi orbitatis uestrae sit luctus, testis est pectoris mei conscius deus, quod uerbis subtilitati uestrae indicare non possum. nam ita animum meum doloris uestri passio sauciauit, acsi unum de propriis affectibus perdidissem, quia me nobis proximum et quodam modo consanguineum bene mecum agendo fecistis. atque ideo, quia labores et angustias nostras frequenter in uobis pro uestra dignatione suscipitis, iustum est et nos uestris, cum acciderint, participare maeroribus. si enim iuxta apostoli sententiam unius corporis membra sibi inuicem conpatiuntur et condolent, decet nos quoque eorum incommoda ** saepe percipimus. dolemus itaque casui uestro et planctibus uestris interesse nos credimus. sed quid facimus, domni filii, quod uoluntati diuinae resistere nec possumus nec debemus [*]( 22] 1 Cor. 12, 26. ) [*]( 3 cerciores S meo e corr. 81 4 alloquio v, alloqui S 5 quid S r 1a. deo add. v, om. S porciorem S (f man. ati.), fotiorem v eu S (h man. alt.) 6 planum 1S1, et add. v deo sed plane Mommsenus 8 incolomitatem S reddistis S 9 ac v, a S a medella Mommaenus medillam S 12 melantiae S 15 subtilitati scripsi, subtilitatis SKr., sublimitati v 17 affinibus v 18 quadammodo S consanguine am 81 corr. 20 uoft S, uos Luetjohann 21 accederint S maroribus S 23 conpaciuntur S eorum] miserere quorum add. Luetjohann, persentire, quos a nobis indiuiduos esse post incommoda auppl. Mommsenus 24 percipiamus v, percepimus Luetjohann 25 sed-p.424,22 adswnptum] cf. ep. II3 26 qd S, equidem v )
Frater et conpresbyter noster Capillutus, licet apices uestros nobis non detulerit in charta relegendos, tamen potius exhibuit [*]( 8] Iob 1, 21. 13] Iob 1, 22. ) [*]( 2 quidem vKr. 6 omnis S 7 consolator S 8 dicendi S 11 decim S 13 accederunt S, accidebant v 14 ego] et add. v 17 moderare reuere S, corr. v, moderarer uere Kr. 19 ipsum om. v 20 dignatus est v qual (iii regnu docuit S1 in ras.) S, qualium r. docet r 21 ex] & S 22 obto S 25 mihique om. » 26 uicturino S 28 capices S 29 cartha S potius coni. v, totius S, totos Luetjoham )
Nec mirum est hoc tamen in uestra uirtute miraculum, ut diligatis uenerantes uos, qui odientes amare consuestis, siquidem et ad augendam circa nos caritatem uestram duo lumina nostra detinetis, Aurelianum dico atque Leontium. pro quorum spe et consummatione rogo, ut indesinenter diuinae misericordiae, sicut uos confido facere, supplicetis et cum illis iterum pro nobis semper oretis, quia fiducialiter credo, quod profectioni uestrae et illorum incipientiae pro ipsa adhuc teneritudine a nutritore domino nil negetur. salutem itaque uberem dico pietati uestrae, quantum potest promere oris affatus, non quantum cordis poscit affectus, et rogo, ut praefatos dulcissimos stimulos pectoris mei nostro nomine sospitetis nosque, quotiescumque se oportunitas porrexerit portitoris, benedictionis uestrae imbribus inrigetis. ora pro me.