Epistulae

Ruricius I, Bishop of Limoges

Ruricius I, Bishop of Limoges. Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 21). Engelbrecht, August, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

I. DOMNIS SUBLIMIBUS ET IN CHRIBTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO BT CERAUNIAE RURICIUS.

Antiqui sapientes amicos duos unam animam habere dixerunt, quod ualde uerum esse ego praedico proboque. nam postquam a uestra germanitate discessi, diuisum esse me sentio partemque meam uobiscum resedisse cognosco nec absentibus uobis integer esse mihi uideor. et cum me in me non inueniam, apud uos me ad uos reuersus inquiro atque ibidem, quantum mei uobis reliquisse, tantum uestri mecum abstulisse conspicio. et ita, priusquam fiat annuente domino pignorum nostrorum uotiua coniunctio, animorum inter nos facta iam diuisio, quae diuisio amplectenda magis est diligentibus, quam uitanda, per quam fit in cordibus eorum caritatis integrae sincera transfusio, cuius ego uinculis conligatum a uobis esse me gaudeo et talibus catenis uinctus exulto obstringique me earum nexibus magis cupio, quam resolui, quibus et uos constrictos esse confido. redeuntibus itaque uobis salue largissimum dico et ex omnibus gratias agens derelinquo, quae ad praeconium uestrum pertinent. idcirco me siluisse significo, quia in [*]( 4 sublimis omisso et S, sublimissimis v 5 namacio S 6 antiquiconspicio et] cf. Buric. II 10 7 ego om. v 9 residisse S absensibus r S1 corr. 10 integrum infra II10 mihi v, me SKr. 11 euersus S 12 mei uobis scripsi, me iubes S, me uobis Kr. ex epist. II10 abstullisse S 13 conspitio S 15 diuisio v in notis, diuino S 18 eorum SKr. 19 constrictus S 20 uobis scripsi, uestris S 22 úññ S, nostram r )

373
propriis laudibus, sicut dicitur, est odiosa iactatio. uestra enim laus mea facta est et ideo, ut dixi, de magnanimitate uestra tacere melius duxi, quia, quicquid de nobis dixero, mihi uideor contulisse.

II. DOMINIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS.

Inter reliquas grates, quae a me nobis iure referendae sunt, praesentia ac uisitatione patroni communis domni Postumini ingentes gratias ago, quod hospitiolum nostrum fecistis ipsius orationibus inlustrari, quia, dum nobis exhibet fidem, nobis tribuit benedictionem. et licet fuerit uigilantissimus inspector, inportunissimus exactor, districtissimus exsecutor, lenia tamen haec omnia gratia uestra et sanctitatis suae ponderatione pensauimus, quia, sicut scriptum est, caritas omnia sustinet, caritas numquam excidit, praesertim cum hoc, quod uisus (est) exigere, nobis eum credimus dei beneficio contulisse. itaque eo propitia diuinitate remeante non, quia necessariae essent, sed, quia ipse uoluit, dedi, quibus indiuiduae germanitati uestrae salue largissimum desiderans dico et iter meum uestrumque conspectum mente praeuenio atque omnia, sicut iussistis et dignum ac debitum fuit, inspecta, tradita, firmata significo. nec uereor, quod debeat animos uestros uel aliquantisper offendere, quod unum uocabulum de libello dotis uidetur esse subtractum, cum hoc, quod deest numero, non solum conpensatum, sed etiam auctum agnoscatis in merito. [*]( 15] 1 Cor. 13, 7. ) [*]( 1 iactantia v 6 sublimis S, sublimissimis v deuictissimis S 7 namacio S 8 gratis S corr. 9 presentia S ante praesentia Luetjohann pro suppleuit, Kr. lacunam indicauit uisitatione Luetjohcmn, usi,lil one S (tati eras. ?) patrono 81 10 hospiciolum S nostrum Luetjohann, uestrum S 14 sanctitatis v, scitas S 16 presertim S 17 est addidi, om. S 18 propitia diuinitate Luetjohann coll. II63, propria diuinitate 81 (ciuitate S2), propria ciuitate v 19 ipse om. v indiuidue S n 20 et om. v 23 aliquatisper S 24 uident v 26 agnoscatis scripsi, agnoscitis S marito Kr. )

374

III. DOMNIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS.

Quam grauiter sim de luctu uestro nuntii atrocitate perculsus, facilius uos pro mutuo potestis amore conicere, quam ego possim litteris intimare, quia animus nimio maerore confectus, quod horret recolere, renuit expedire. doleo, fratres deuinctissimi, tam acerbo casui uestro (et) ex toto corde conpatior. nam etsi ad praesens a nobis disparatus sum corpore, tamen semper mente coniungor et, dum a nobis animo non recedo, planctibus uestris interesse me credo, quia secundum diuinam sententiam, quod patitur unum membrum, omnia membra conpatiuntur in corpore. nos enim non solum fide concorporamur in Christo, sed etiam filiorum coniunctione conectimur. unde etiam, si aurarum tanta intemperies permisisset, ad solandos uos pro epistulis ipse uenissem.

Sed quid facimus, fratres optimi, quod diuinae resistere iussioni, sicut uirtute non possumus,. ita nec uoluntate debemus et omni aduigilantia praecauere, ne, dum dulcia nobis pignora nimio dolore deflemus, blasphemi aut quodam modo iniuriosi inueniamur in domino et grauius animam nostram auctor ipsius mortis inuenta occasione confodiat, quam carorum amissione percussit? ideo in omni amaritudine uel dolore ad illum nobis refugiendum est et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi, qui sanat uulneratos, qui releuat maestos, qui consolatur adflictos, et illa sancti Iob sententia omnino dicenda est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino [*]( 11] 1 Cor. 12, 26. 27] Iob 1, 21. ) [*]( 2 diuinctissimis S 3 namacio S cerunię S 4 nunti S 7 rennuit S 8 diuinctissimi S aceruo S et ex scripsi, ex S, et v Ie 9 presens S disparatus S (se man. alt.) cf. II36, separatus v 18 conua paciuntur S 14 concorporam S 15 curarum v 17 sed quid - p. 375,9 assumptum cf. II 39 obtimi S diuine S 19 precauere S 21 ui- O deamur v 22 mortis cf. II 39, meritis S 24 tot S refendi S, corr. v 26 sententia sancti lob v )

375
placuit, ita et factum est, sit nomen domini benedictum. haec ergo, domini pectoris mei, scribere uobis idcirco praesumpsi, ut dolorem communem, quem sciebam, quod uerbis meis mitigare non poteram, uel diuinis eloquiis utcumque moderarer. et uere non minimum potestis capere de Christi uoluntate solatium, quod, quatenus ipsum inmaturus manebat interitus, talem eum est dignatus assumere, qualium regnum dixit esse caelorum, ut et patronum haberetis ex filio et minus doleretis amissum, quem a domino uidebatis assumptum.

IIII. DOMINIS SUBLIMIBUS ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMIS FRATRIBUS NAMATIO ET CERAUNIAE RURICIUS.

Saepius, carissimi fratres, per communis luctus acerbissimum casum uobis scribere aut ad uos uenire disposui, sed semper me et ab itineris procinctu infirmitas corporis et ab epistulari officio nimius dolor cordis retraxit. nam si quando ad scribendum animum sum conatus intendere, statim sensus horruit, mens refugit et ita mihi pro sermonibus semper fletus occurrit, ut prius paginam lacrimarum imbre perfunderem, quam stilo pingerem, sicut dixit ille paternam indicans de filii amissione pietatem:

Bis conatus erat casus effingere in auro, Bis patriae cecidere manus, uel quod potius a me dicitur, quoniam negabat consolari anima mea. haud iniuria. perdidi enim filiam, quam et me suscepisse et uos genuisse gratulabar, perdidi uitae solatium, posteritatis spem, decus familiae, cordis gaudium, lumen oculorum. nec simplici sum orbitate perculsus. nam cum filia [*]( 8] Matth. 19,14. 23] Uerg. Aen. 6, 32 sq. 25] Psalm. 76, 4. ) [*]( 3 presumpsi S quo S 5 moderarer et uere] moderare uere Sl, moderarem & uere S2, moderarer uere Kr. 6 ouatenus S 7 tale meum S assummere S 12 diuinctissimis S 13 namacio S 14 p S, propter v aceruissimum S 17 offitio S 18 conatus sum v 21 fili S 26 aut 8 29 filii S )

376
et fratres amisi, quorum me solabar affectu, quorum me coniunctione iactabam. disrumptum est, fratres carissimi, uinculum germanitatis nostrae, ablatum uobis est pignus mutuae caritatis. hei mihi, fratres optimi, dum depositum uestrum, cuius me traditione ceperatis, amitto, una uos perdidi et ideo in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum solatia sublata suspiro.

Solam tamen patriam, quae mihi per ipsam adquisita fuerat, non amittam, qui hanc mihi potissimum terram, quam illa corpore suo occupauit, patriam iudicabo. sed quo inmemor officii, memor gratiae dolore inpellente progredior et tempore aliquatenus uulnus obductum rediuiua recordatione tamquam noua sectione rescindo et, qui consolari uos potius per diuina promissa cupiebam, consolationem ipse non capio? causas tamen uobis recidiui huius doloris exponam. utcumque enim animus maerore confectus recipere consolationem apostolica exhortatione iam coeperat, qua ait: nolo uos ignorare, fratres, de dormientibus, ne contristemini, sicut ceteri, qui spem non habent, sed, ubi infelix noster communis aduenit et eum sine ea, qua prius splendebat, gemma conspexi, per quam mihi et acceptior esse solebat et gratior, et quasi ornamento proprio spoliatus mihi et indecorus apparuit. nouit ille, fratres carissimi, qui cordium occulta rimatur, quod ita mihi dolor repente geminatus est et ita mihi per singulos dies de tanta indole illius et istius desolatione affectus duplicatur et luctus, ut nec hunc aspicere (nec) illius meminisse sine lacrimis queam et propheticum illud saepius dicam: quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? sed ille populi sui peccata deflebat, ego uero propria, quae et me et uos pondere suo et numerositate presserunt, ego ut illius mortem et meam uitam, illam defunctam et me superstitem plangam. [*]( 17] 1 Thess. 4, 12. 27] Ier. 9, 1. ) [*]( 1 solebar S 2 disrumtu 8 4 obtimi S 5 pdedi 8 10 offitii S 14 capio v, cupio SKr. 15 uobis v, uos S 17 quae v fratres ignorare v 18 nec S contristimini S 21 acceptiores se solebant S, corr. v 25 duplicatus est v 26 nec add. v, om. S 27 illu S, illum Kr. 29 que 8 31 ut ante illam inserit Mommsenus )

377

Longe aliud tibi, uenerabilis soror, quasi de nostris meritis praesumebas, cum tantum tibi nimia caritate decepta de nostris orationibus me refellente promitteres, ut et domum tuam nostra intercessione saluandam et filiam per me, ut ita dicam, fore crederes inmortalem. sed cito apparuerunt merita mea, quae et me inremediabili uulnere sauciarent et te secus, quam oportuerat, de peccatore credentem tanti pignoris orbitate percuterent. uel nunc certe, in Christo domino uenerabilis soror, et te falsa credidisse et me uera dixisse cognosces. sed nimium diu inmemores praeceptorum caelestium humano dolori praebemus adsensum. ad diuina nobis praecepta redeundum est, ne ita plangamus corpore mortuam, ut ipsi corde moriamur. discedentes ergo paululum de praesentibus rursum futura cogitemus, ut, quos infirmant praesentia, futura corroborent. nos debemus, fratres carissimi, illam ferre condicionem humanae fragilitatis, quam et prophetae et apostoli et sancti iustique omnes uel, quod maius est, omnium dominus noster suscipere dignatus est. deplorare, sed magis deo gratias agere et gaudere nos conuenit, quod filiam, qualem uoluimus, quamdiu is, qui dederat, permisit, habuimus et, qualem uoluimus, non perdidimus, sed ad Christum ipso iubente praemisimus. habere enim filios generalis est beneficii, bonos uero habere specialis est praemii, sicut uiuere commune est omnium, bene uero uiuere et bene discedere de hac uita paucorum est, non tamen naturae conditione, sed culpae, nec diuina praescriptione, sed propria uoluntate.

Et ideo non turbetur cor nostrum nec filiam pro amissione, sed pro desiderio defleamus, ne aut promissis dominicis increduli aut praeceptis obnisi esse uideamur. fleant liberos suos, qui spem resurrectionis habere non possunt, quam eis perfidia [*](2 presumebus S 3 promitteris S et om. v tuum S 5 crederis S 11 prebemus S precepta S 13 discendentis ergo S presentibus S 14 corroborarent S, corr. v 19 nos Luetjohann, non S qualem] quidem add. v uoluemus S quam diuis S 20 pmisit S, promisit v qualem uoluimus] quidem mutauimus v 22 beneficu S bonus S 23 premii S uere S 24 discendere S 25 prescriptione 8 28 nec ut v dominicis promissis v 29 praeceptis obnisi Mommsenus, preceptis obtimi S, praecepti obliti v )

378
sua ademit, non diuina sententia. fleant mortui mortuos suos, quos in perpetuum aestimant interisse, illi nullam maeroris sui habeant requiem, qui non credunt esse requiem mortuorum. nobis uero, quibus et spes et portio Christus est, spes in terra morientum, portio in regione uiuorum, quibus mors ista non naturae, sed uitae praesentis est finis, quia eam in melius credimus esse reparandam iuxta apostoli sententiam: cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, cum propheta dicendum est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino uisum est, ita factum, sit nomen domini benedictum, quia tenenda est in temptatione paenitentia, ne cogat aut ore aut corde delinquere.

Fletus itaque nostros fides prompta detergat, quia credimus caros nostros uitam non tam perdere quam mutare, relinquere saeculum aerumnis et luctibus plenum et ad regionem beatitudinis festinare, exire de peregrinatione laboriosa et ad quietis patriam peruenire, unde et propheta dicit: educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo.

Credite mihi, fratres carissimi, quia illa iam de sua quiete secura de nostra est salute sollicita. quae si nobiscum posset miscere conloquia, hoc diceret: nolite, pii parentes, nolite me flere nec ingrati tam benigno domino planctibus nimiae dilectionis existere. esto, habuerit tempore meae arcessitionis hoc pietas, iam debet dolorem uestrum fides cum tempore temperae, quia, etsi nobis mortua sum, deo uiuo. aut numquid uos magis potestis amare quam dominus, qui me fecit, quomodo uoluit, redemit, quia uoluit, et, quando uoluit, pro sua pietate suscepit? aut quod magis doloris uestri potestis habere solatium, quam quod dominus noster unicum filium suum pro [*]( 1] Luc. 9, 60. 7] 1 Cor. 15,54 (53). 9] Iob 1,21. 17] Psalm. 141,8. ) [*]( 1 adimit v 2 quos Luetjohann coil. II46, quod S interrisse S nulla S 5 morientium ex morientum S porcio S 6 presentis S eam ex enim ? S 12 aut ore v, auctore S 13 nostro S, uestros o prumta S 14 pdedere S 15 aerumnis] cernimus v 20 possit S 21 dicere S 23 habueret S arcisitionis S 26 quomodo uoluit redemit Mommsenus, quo modo noui \',tremit redimit S, qui me donauit uita, emit, redemit v )

379
nobis est tradere dignatus ad mortem? et cum filius dei secundum carnem mori uouerit, homo tam acerbe debet conditionem humanae sortis excipere? quam ob rem, piissimi parentes, uestra potius peccata deflete et de satisfactione uestrorum criminum cogitate, ut, si me in Christo diligitis, quia me uere diligere non potestis, nisi in domino diligatis, in sinum patriarchae uenire mereamini, ubi dominus pro innocentiae me meae puritate et pro sua pietate constituit, quia misericordia eius melior est super uita, ut ibidem non falsis, sed ueris, non temporalibus, sed aeternis gaudiis pariter exultare possimus.

Talibus oportet, ut nos, optimi fratres, et his similibus praeceptis ac sponsibus dominicis consolemur, quia, sicut apud dominum futura iam facta sunt, ita fidelis catholicus promissa caelestia, quae tempore suo implenda confidit, debet iam quodam modo habere praesentia, spe praecipere, possidere fide, operibus obtinere. haec enim sunt, quae nobis exhibent in maeroribus solatium, in contrariis fiduciam, in prosperis moderationem, ne aut extollamur secundis aut cedamus aduersis aut tristibus consumamur.

Haec ergo, fratres carissimi, transmittenda uobis ad communem quandam consolationem haud sine magno animi dolore dictaui. nec me paulo latius protrahere sermonem affluentia uerborum conpulit, sed aestus animorum, ut desiderium, quod recordatio accenderat, commemoratio diutina crebra leniret. et in hoc etiam parem gratiam erga communem filiam conprobemus et, sicut nos eius uita deuinxerat, ita eius memoria in eadem dilectione custodiat. [*]( 8] Psalm. 62, 4. ) [*]( 2 acerue S 3 humane S 4 uestra|| S deflere S1 6 sinu|| S (s erasum) 7 me add. Momniseniis, om. S 10 temporalibus S (rali in ras.) 11 uos v 12 sponsionibus v consolemus S, fort. recte 13 promissae S 14 etiam v 15 precipere S 16 noti rexhibent S 18 aut aut cedamus S 21 haud Luetjohann, ut S, non v 22 ne S 23 ut v, et S 24 commemoratio diutina cebra S, aoerba commemoratio diutina Mommsenus et delet Mommsenus 25 ergo S 26 num ut pro et scribendum ? deuixerat S 27 dilectionem S )

380

V. DOMINO SUBLIMI ET IN CHRISTO DOMINO DEUINCTISSIMO FRATRI NAMATIO RURICIUS.

Qui occasionem scribendi pro necessitudinis iure perquirimus, oblatam praetermittere non debemus, ut reddat nobis quandam praesentiae portionem sermo mediator, qui emittitur et non amittitur, tribuitur et habetur, uidetur discedere nec recedit, a me dirigitur, a te suscipitur, a me scribitur, a te legitur nec tamen diuiditur, cum quasi diuisus integer utriusque corde teneatur, quia uerbi more diuini traditur et non egreditur, confertur indigenti et non aufertur auctori accipientis lucrum sine dispendio largientis, ditans inopem nec attenuans possessorem.

VI. DOMNO SUO ET PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO CHRONOPIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

In ordinando grege dominico uel regendo inter speculatores atque praepositos non praesumptio debet esse, sed ratio, et de custodia sollicitudo, non de peruasione contentio, ne mercennariorum subeant notam, dum pastorum non tenent disciplinam, et inueniantur, sicut apostolus dicit, non Christi gloriam affectare, sed propriam, dum malunt ab hominibus percipere laudem, quam a domino expectare mercedem praesentis appetitores lucri et praemii contemptores aeterni. unde, sicut idem apostolus docet, si pacifica ad opus sanctum congregatione concordes, si sine simulatione diligentes, si cum sollicitudine ministrantes, si unius capitis membra sumus, corporis [*]( 20] Ioann. 7,18; 1 Thess. 2, 6. 24] Rom. 12, 9. 8. 4. ) [*]( 2 dno S diuinctissimo S 3 namacio 8 4 tota epistula prior epist. II36 pars est 5 pretermittere S 6 porcionem S mediator] cf. ep. II36, meditatur S, meditatus v 7 admittitur S tribuetur S discendere S 12 dictans S nec attenuans v, negat tenuans S 14 cronopio S 17 prepositos S 18 ne] n S 19 notam dum v, notandu dum S 20 inueniatur S 21 mallunt S 22 praesentias apetitores S )

381
unanimiter debemus esse rectores, quia caulae gregis dominici possunt esse numerositate multae, non fidei uarietate diuersae, ut, sicut ipse dominus praenuntiare dignatus est, non nobis per inuidiam dissidentibus et per dissensionem gregem dominicum diuidentibus multiplex per nos schisma procedat, sed magis per unitatem doctrinae simplicis oues dominicas congregantibus fiat in nobis unus grex et unus pastor, qui, sicut est rex regum et dominus dominantium, sacerdos sacerdotum et pontifex pontificum, ita intellegatur et pastor esse pastorum. quam ob rem studio caritatis, non cupiditatis has ad sanctitatem uestram (per) presbyterum meum pro dioecesi Gemiliacensi, unde iam pridem nobis scripseram, destinaui, ne, si tacuissem, neglegentiae deputaretur, non concordiae, rationi inrationabili uiderer cessisse, non paci, ut, si agnoscitis uera esse, quae dico, aut iusta, quae repeto, nec me iniuriam diutius nec uos inquietudinem sustinere patiamini.

VII. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI ELAPHIO RURICIUS EPISCOPUS.

Ita propitio deo operum tuorum fama percrebuit, ut omnes in laboribus constituti commendari se germanitati uestrae omni precum ambitione deposcant, quia fatigationem suam apud uos effectum habere non dubitant. unde etiam portitor harum, nomine Ulfila, quem mihi Pharetrius presbyter suis litteris commendauit, ad uos commendaticias postulauit, quas ei et pro iussione diuina et pro iussione mutua libenter indulsi. [*]( 7] Ioann. 10,16. ) [*]( 1 caule S 3 prenuntiare S 6 simplicis Luetjohann, simplices S 7 unius S 10 has] cum his v in notis 11 per add. Luetjohann, om. S diocisi S 12 distinaui S 13 concordiae rationi inrationabili uiderer cessisse, non paci scripsi, idem scribendum, sed ante rationi inserendum esse cum censet Luetjohann cum Krvschio, concordiae rationi inracionabilis uider eeseisse non pauci S, c. r. irrationabili. Suadent cessisse non pauci Mommsenus 15 iuria S diutius ante sustinere denuo add. v 18 sublimis S fratre elafio S 24 Pharetrius Kr., fraretrius S 25 commendacitias S 26 pro uisione mutua malit Kr. )

382
quibus indiuiduae caritati uestrae salue plurimum dico et praefatum pro affectione germana, non pro pontificali auctoritate commendare praesumpsi, quia in peccatore amittit dignitas dignitatem, cui honor indebitus oneri est potius quam honori. quod licet uobis placere pro nostra deuinctione confidam, tamen, si quid nobis ueri uel uicarii amoris inpenditis, spero condoleatis potius quam gaudeatis, quia indignum me et penitus non merentem non adtollit res tanta, sed deprimit.

VIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO AC MIHI PRAE CETERIS IN CHRISTO DOMINO CULTU AFFECTUQVE PECULIARIUS EXCOLENDO PATRONO ET PAPAE AEONIO RURICIUS EPISCOPUS.

Quotienscumque [quicumque] sanctos aut apostolicos uiros, quos misericordiae opera, operum merita, meritorum uita commendat atque omnium uirtutum fama disseminat, aerumnarum mole depressi coguntur expetere, dum litterarum solacium quaerunt labori suo, beneficium conferunt desiderio nostro et, cum sit illorum labor noster dolor, fit tamen per officii conlationem eorum necessitas quodam modo caritas nostra, quia, dum ipsorum adquiescimus petitioni, nostrae satisfacimus uoluntati, et ita fit, ut egestas petentis sit largientis utilitas. fratri itaque et conpresbytero nostro, Possessori nomine, quod peius est, potius quam facultate, quia, quod habuit, pro fratris redemptione profudit, factus est possessor paradisi, dum proprietatis saeculi desinit esse possessor, ad apostolatum uestrum commendaticias postulanti libenter indulsi. cuius necessitatem si dignatur plenius sanctitas uestra cognoscere, epistulam, quam ad humilitatem meam frater noster Eumerius episcopus per ipsum direxit, tanti habeat recensere et illic agnoscet, [*]( 1 prefatu S 3 presumpsi S 5 diuinctione S 6 meari S spero] ut add. Kr. 7 paenitus S 12 Aeonio Basnagius, aenio S 18 quotiensoumque v, quotiensque S Kr. quicumque uncis indmi 17 benefitium 8 18 offitii S 19 qua v 20 peticioni S 21 sit e, est S cuprsbro S quod peius] quo pius v 23 fratres S 24 profudit c, profuit S paradysi S cPpietates S 29 illico v agnoscet v, agnoscit S )

383
qualiter ipsi debeat et pro consuetudine consulere et pro caritate mutua condolere. qui ut fratrem ab hostibus redderet liberum, se creditorum maluit esse captiuum et, ut ille crudelissima morte non priuaretur uita, ipse extorris est factus e patria.

.....................

VIIII. ....

Sancti apostoli Pauli sententiam contuentes, qua Romanis scribens ait: nolo uos ignorare, fratres, quia saepe proposui uenire ad uos, sed prohibitus sum usque adhuc, et nos dicere pudore instigante conpellimur: crebrius uoluimus ad sincerissimam pietatem uestram scripta dirigere, sed prohibiti sumus usque nunc prohibente nimirum illo, qui bonae uoluntati consueuit semper obsistere inuidens scilicet profectui nostro et affectui uestro, affectui nostro et profectui uestro. profectui nostro et affectui uestro, quia doctrina uestra eruditio nostra est et epistola nostra conlatio desiderii uestri est, et rursus profectui uestro et affectui nostro, quia eruditio nostra merces uestra est et temporaria conlatio desiderii uestri nostri est sermonis affectus. ita enim paucis diebus, quos mihi uere et paucos et breuissimos uester fecit affectus, dum contemplatione uestra non solum satiari noster nequit, uerum etiam uidendo magis exardescit intuitus, cum uos et desideraremus praesentes et adhuc coram positos quaereremus, sensus nostros fonte purissimo benigni pectoris inrigastis, ut, quamlibet nulla deinceps sancti oris munera pretiosa perciperem, praesentiam tamen uestram intra mentis meae arcana possideam et effigiem uestram [*]( 8] Rom. 1,13. ) [*]( 3 malluit S crudelis sim S 4 patria] lactmam indicauit Kr.; post patria reliqua uersus pars in S uacat, qua laeuna etiam sequentis epistulae u praescrvptionem haustam esse constat 8 contuentes 81 11 nos] n S uolumus S 12 dirigera S 13 bone S 17 consolatio v 18 mercis S 19 temporaria scripsi, tempora S, opera et Mommaeraue, semper coni. v consolatio coni. v nostri Kr., uestri S 22 nequid S 23 nos v 24 adhuc Kr., ad hoc S cura positus S quereremus S 25 deinde v 26 preciosa S presentiam S 27 possedeam S )

384
in speculo mei cordis intuear, quam illic tam caritas perfectam depinxit, ut nullius aetatis possit obliuione deleri, quia iugi recordatione momentis singulis innouatur.

Illic enim uobiscum ex consuetudine pietatis uestrae secretius conloquor, illic etiam de uitae melioris institutione pertracto, illic uos labiis mentis exosculor et manibus cordis amplector. quo fit, ut uera dilectio, quae in uisceribus meis uiua uultus uestri figuratione nutritur et igniculo caritatis accenditur, amoris uestri mihi uicissitudinem repromittat et animus meus mihi animi uestri fideiussor adsistat, dum, quantum mihi de uobis praesumere debeam, conscium mutuae dilectionis pectus interrogo. unde scribendi mihi aditu orationibus uestris tandem aliquando reserato his salutationem defero et intercessionem peccatorum requiro illud speciali prece deposcens, ut ita misericordiam dei nostri adsiduis petitionibus flagitetis, ut omnibus deletis ** meis atque omnibus opitulantibus uobis consuetudinaria clementia et copiosa bonitate delictis, etsi non ad idem praemium, saltim ad eundem nos portum quietis iubeat peruenire, ut, quatenus hic propter spatia interiecta terrarum oculis corporis saepius nos uidere non possumus, uel ibidem de mutua praesentia gaudeamus, ut, quando uobis a iusto iudice retribuetur corona meritorum, mihi a piissimo redemptore et aduocato perfectissimo commissorum uenia non negetur.

Ipse ante iudicium peccatoris agere dignetur causam, ne in iudicio puniat culpam, quia nouit quippe omnipotens nec in bonitate clementiae iudicii perdere ueritatem nec in iudicii seueritate clementiae amittere bonitatem. et ideo per ineffabilem misericordiae ac uirtutis operationem uobis praestare dignetur, [*]( 1 illa v ta S, tua v perfectam scripsi, perfecta v 2 nullus S obliuione possit v 3 singuli S 7 quod S 9 amortis S nicissitudine S uicissitudinem mihi v 11 presumere S constium S 13 hanc v 15 ut ita scripsi, id a S Kr., ut v misericordia S, misericordia Kr. 16 ut om. v deletis Kr., delictis S lacuttam indicamU et commissis suppleri iwsit Kr. 18 idem] eundem S, fortassc nde 20 nos v, non S 21 presentia S 22 retribuatur v corona S 23 auocato S ommissoru S 25 iuditium S 26 puniat ex ponat 82 27 iuditii S ne tf1 in om. r iuditii S )

385
ut, quos hic ueritate coniunxit, illic habitatione non separet. promissionem uestram recolens peculiarius rogo, ut fratrem Pomerium sanctitas uestra non solum non retineat, uerum etiam ad nos uenire conpellat partemque suam nobis indiuiduam per utriusque transmittat. nec eum a uobis discedere, si ad me accesserit, iudicetis, quia et uos hic inueniet in me et cum eo uos residente corpore, ut confidimus, corde uenietis. sed et inde non paruum fructum habere poteritis, si rusticitas nostra doctrina ipsius aliquid in dei timore profecerit.

X. DOMINO ANIMAE SUAE ET IN CHRISTO DOMINO UISCERIBUS EXCOLENDO POMERIO ABBATI RURICIUS EPISCOPUS.

Sapientes saeculi amicos duos unam animam habere dixerunt, quod ego etiam ecclesiastico testimonio uerum esse confirmo, quo ait: credentium autem erat anima et cor unum, unum utique caritate, non numero, et fidei simplicitate, non singularitate personae. hoc ergo praedico proboque. nam ex quo a uestra unanimitate discessi, diuisum esse me sentio partemque meam uobiscum resedisse cognosco nec absentibus uobis integrum esse me credo et, cum me in me non inueniam, apud uos me ad uos regressus inquiro atque ibidem quantum mei uobis reliquisse, tantum uestri mecum abstulisse conspicio. et omnipotenti deo gratias super tam admirabili facto eius refero, quod ita generali tribuere dispensatione dignatus est, ut inter eos, quos locorum interualla discriminant, liber ac nullis conclusus absentiae legibus animus commearet nihilque esset tam inpenetrabile, quod mentis aspectibus non [*]( 15] Act. 4, 82. ) [*]( S uerum] uestru S 4 indiuiduu S, in diuiduum v per] p S, om. v, redintegrationem mppl. Mommsenus 5 transmitat S 9 jtficerit S 11 sue S 12 aftbt rur eps S 18 unanima S, corr. v 15 quod v. 17 persone S 18 discensi S sencio S 22 mei v, me S Kr. relinquisse S 23 deo-consistit] cf. Fausti ep. X p. 215,19 sqq. et RtW. II 52 25 discrimant S 26 conclusabsentie S ) [*]( XXI. ftost. ) [*]( 26 )

386
pateret, sed per cordis intuitum inde se inuicem cari gratia intercurrente conspicerent, ubi caritas ipsa consistit.

Et ideo salutem plenissimae erga me, quantum propria mente conicio, pietati uestrae deferens omni precum ambitione deposco, si nobis parem repensatis affectum, si simili nos caritate diligitis, si aliquid in uisceribus uestris amor noster operatur, si usque ad medullas cordis uestri dilectio nostra peruenit, si ita uos pro me, quam me pro uobis dulcedine potestatis edomuit, ut imperio ipsius nec possitis resistere nec uelitis, ad desiderantem fratrem [si] desiderans quantocius uenire festinato beneficio et promissum soluturus debitum et mutuum mitigaturus affectum, quia coram positi aequalem nobis gratiam de nostra contemplatione et conlocutione praestabimus tantumque, si, ut diligeris, diligis, a me retribuetur caritati tuae, quantum tu meae ipse detuleris. nec sane in ueniendo fatigationem poteris formidare, quia, ut ille dixit, uicit iter durum pietas, et iuxta apostolum nostrum caritas omnia sustinet, quae nec quaerit, quae sua sunt, nec umquam nouit excidere. oportune etiam desideranti uiatori autumnalis temporis congruit cum caritate temperies, si eam tamen praeteritae aestatis feruor accendat, non aduenientis hiemis algor extinguat

XI. ITEM EPISTULA DOMNI RURICII.

Relectis litteris meis fortasse miraberis, quod uenerationi tuae fratri scripserim, cum hoc nec aetati nostrae conueniat nec honori, quia, sicut me maior es natu, ita minor es gradu. et ideo, si ad tuam deo propitio longaeuitatem aut ad nostram respexissemus administrationem, aut patri scribere debueramus [*]( 16] Uerg. Aen. VI 688. 17] 1 Cor. 13, 7. 5. 8. ) [*]( 3 plenissime S 4 deferent S 5 caritate nos v caritatem S 6 amore SKr. 8 si ita v, sic a S, si tam Kr. dulcidine S 9 uellitis S 10 si uncis inclusi, om. v desideras Kr. festinato scripsi, festinabo S, festina Kr. 12 ęqualem Snob S 15 inueniendo S 18 que nec S 19 excidere ecripsi, excedere S, cf. p. 388, 6 oportunae S 21 aestatis in raa. 82 23 rurici S 24 relictis S\' 27 longeuitatem S )

387
aut filio. sed quia et sanctus Iohannes apostolus in epistola sua unis eisdemque et patribus et iuuenibus scribit et pueris dicens: scribo uobis, patres, quia cognouistis eum, qui ab initio est. scribo uobis, iuuenes, quia uicistis malignum. scribo uobis, pueri, quia cognouistis patrem, qua discretione uerborum non aetatem exterioris hominis, sed qualitatem interioris adsignat, in quantum enim in dei cognitione ac dilectione proficimus, patres sine dubio nuncupamur, in quantum uero contra aduersarium, qui tamquam leo circuit quaerens, quem deuoret, uiriliter dimicamus, iuuenes esse cognoscimur, in quantum uero socordiae desidiaeque committimur et ad incedendam mandatorum uiam fidei infirmitate deficimus atque ad contuenda ac peragenda praecepta diuina a saecularium actuum intentione quasi e somno segniores adsurgimus, rectissime puerorum leuitate censemur.

Unde et apostolus Paulus ita commonet neglegentem: surge, qui dormis, et exsurge a mortuis et continges Christum siue inluminabit te Christus. nam et dominus in euangelio, cum ei a circumstantibus diceretur: ecce mater tua et fratres tui quaerunt te olentes uidere te, ita respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? et ostendens apostolos sequentes se: nonne, qui faciunt uoluntatem patris mei? mater enim Christi dici possumus, quando Christum corde gestamus. nam et sancta Maria, quae et uirgo concepit, uirgo peperit, uirgo permansit, dominum nostrum non conplexu uirili, sed fide maritante concepit. fratres uero ipsius efficimur, quando ita uitam nostram omni uirtutum genere disponimus, fulcimus, ornamus, ut heredes dei esse possimus et coheredes Christi. cui enim dubium, quod, si [*]( 8] 1 Ioann. 2, 18. 9] 1 Petr. 5, 8. 16] Eph. 5, 14. 19] Matth. 12, 47; Marc. 8, 32. 21] Luc. 8, 20; Maro. S, 88. 22] Matth. 12, 50. 28] Rom. 8, 17. ) [*]( 3 sribo-sribo 8 4 iuuenis S 6 discritione S aetate S 7 qualitate S 10 querens S iuuenis S 11 cognoscimus S commitimns S 14 secularium S signiores S 15 leuitate v, leuitae S 17 contingis S 18 inluminauit S 20 querunt S te om. S 22 ii scripsi, hii S, hi r Kr. 24 que S 25 et del. Kr. ) [*]( 26. )

388
heredes dei patris efficimur, rectissime et fratres Christi dici ipso adoptante poterimus, qui nos plasmauit ut suos, redemit ut alienos, elegit ut seruos, adsciuit ut filios? plasmat enim nos potestate, redimit passione, (eligit in) praescientia, adsciscit gratia. nos tamen filii per adoptionem, ille solus filius per naturam, qui, ut nos ad eandem, a qua excideramus, beatitudinem reuocaret, cum penitus non desierit esse, quod erat, uoluit tamen esse, quod non erat, ut uerbum caro fieret et, dum creator in creaturae humilitate descendit, ad creatoris sublimitatem creatura conscenderet.

Quo fit, ut humanitati diuina communicent et diuinitati humana participent secundum illud apostoli: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed se ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu repertus ut homo. humiliauit se ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quoniam dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. unde et ad Corinthios idem doctor scribens ait: itaque nos neminem nouimus secundum carnem. etsi cognouimus enim Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus, quia cessante in eo infirmitate corporea totus creditur in uirtute diuina. et ideo iuxta eum apostolum, quoniam omnes in Christo unum sumus, fratres rectissime nuncupamur, quia nos et unus uterus sacri fontis effudit et eadem ubera matris ecclesiae spiritu uiuificante lactarunt. simulque idcirco frater scripsi, quia et deo [*]( 12] Phil. 2, 6. 23] 2 Cor. 5,16. 27] GaL 8, 28. ) [*]( 2 suos v, uos S 4 eligit in om. S, add. Luetjohann 6 ad add. r, om. S eadem S a om. v eicederamus S 7 paenitus S 9 humilitatem Kr. discendit S 10 conscenderit S, conscendit v 11 quod S 14 semet Kr. 18 exaltauit illum v 19 omne S 20 inferorum r 27 eundem v omnis S 30 simulq; S, simul v scripsit S )

389
propitio a saeculi actibus ad aeternam beatitudinem te animam conuertisse cognoui et imitatorem illius euangelici negotiatoris effectum, qui uenditis omnibus suis conparauit pretiosissimum margaritum, uel illius, qui reperto in agro thesauro distractis, quae habebat, uniuersis agrum ipsum laudabili cupiditate mercatus est non alienae possessionis inportunus inhiator, sed propriae facultatis prouidus distributor, caritatem utpote sincerrimam retinens corde perfecto, non ut parcius uenderet, sed ut largius feneraret.

Super quo facto gaudeo et deo gratias ago, quod secundum diuitias bonitatis suae atque uirtutis per inaestimabilem misericordiam suam propemodum, ut ita dixerim, contra sententiam suam uenire dignatur, quia, cum ipse dixerit difficile eos, qui pecunias habent, regnum adipisci posse caelorum, ecce te et his dignauit in saeculo et prouehere festinat in regno. sed tamen idem dominus continuo rigorem prioris huiuscemodi sententiae, quam apostoli uehementius formidabant, misericordiae suae moderamine temperauit dicens, quod inpossibile esset in se hominibus per naturam, possibile deo in eis esse per gratiam. quod in te, cui operi ut totus atque inpendiis pronus incumbas, pro affectu mutuae caritatis admoneo, et ita fabricae turris illius, quam dominus in euangelio construi praecepit, strenuus aedificator insistas, ut aduersarii tui habeant potius de eius perfectione, quod doleant, quam de intermissione, quod rideant.

XII. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI PRAESIDIO RURICIUS EPISCOPUS.

Plerique, dum me apud indiuiduam mihi sublimitatem uestram non uitae merito, sed amicitiarum priuilegio multum posse [*]( 2] Matth. 13,46. 4] Matth. 18,44. 18] Matth. 19, 23. 18] Matth. 19, 26; Luc. 18, 27. ) [*]( 1 a add. v, om. S 2 negociatoris S 3 uinditis S praeciosissimu margaritu S 4 destactisq; S 8 uinderet S 20 totus Kr., totis S, otiis Mommsenus usque v, aeque Luetjohann 21 mutuae in ras. 81 et] ut v 23 strenuus] stre itl marg. repet. 81 aedificatur 81 27 eadem epistula infra recimit II53 presidio S 30 ammicitiarum S priuilegium S, corr. v )

390
confidunt, commendaticias a nobis, quibus uobis excusentur, inquirunt, quas eis pro officii nostri necessitate negare non possumus, non praesumptionis audacia, sed ministerii disciplina, dum et illis praesentis uitae solacia et uobis prouidere desideramus aeternae, ut et illi per patientiam uestram reseruentur ad paenitentiam et uos per misericordiam perueniatis ad ueniam, sicut dicit scriptura: quia iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecerit misericordiam, quia, qui dixit: dimittite et dimittetur nobis, procul dubio, quem uiderit hic facere, quod praecepit, in futuro restituet, quod promisit. nobis enim illius ueritas praesto est, si illi fides nostra non desit. unde manifestissime potestis aduertere absolutionem miserorum uestrorum esse indulgentiam peccatorum et hoc uestris conferendum precibus, quod uos praestiteritis alienis iuxta ipsius in euangelio sententiam: quo iudicio iudicaueritis, indicabitur de uobis. ideoque pro Urso et Lupicino, qui ad me quasi nobis peculiarius, sicut superius dixi, caritatis iure deuinctum pro criminum suorum intercessione uenerunt, precator accedo, ut primum deo, deinde nobis hoc, quod commiserunt, donare digneris et infieri nec nos de eorum damnatione confundas, qui se absolutos esse, quando ad humilitatem meam deducti sunt, crediderunt.

XIII. ITEM ALIA.

In salo saeculi istius aduersis ac diuersis tempestatibus flctuantem te ratem ad portum salutis tandem aliquando domino gubernante applicuisse congaudeo, in cuius fida ac tranquilla statione conpositus aestus ipsius perfidi et iniqui et amari [*]( 7] Iac. 2,13. 8] Luc. 6, 37. 15] Matth. 7, 2. ) [*]( 1 commendacitias 8 2 offitii 8 4 presentis S 5 pacientia S 7 iuditium S 9 dimitte v dimittitur S 10 precepit S 11 si om. S 15 quod S iuditio S 16 ideoquae S 17 peculiari S, peculiariter v iurae S 19 comiserunt S 20 dampnatione S 21 quando] cum v 24 it alia S 27 appliisse S (cu man. aZtJ 28 amaris S, amari maris suspicatur Kr. )

391
ridebis deinceps, non timebis, de quibus, ut parum formidinis, ita multum gaudii habere iam poteris, quod eos uel retro derelictos respicis uel in celsiori specula constitutus despicis et te euasisse miraris. superest, ut clauo manum inserens astra semper intentus aspicias et ita coeptae nauigationi uelum pandas, ne te aut in altum uehementior flatus excutiat aut in uicina litoribus saxa conlidat. neque etiam iuxta sententiam domini saluatoris iam stiuam tenens retrorsum clamoribus Sodomae conlabentis percitus forte respiciens Loth imiteris uxorem aut de Aegypto iam profectus et fluctus rubri maris dextra laeuaque pendentes tantum tibi ferentes auxilium et persequentibus te parantes exitium domino uiam tuam et praeparante et inluminante transgressus et eremi arduum iter arripiens ollas carnium recorderis aut caepas, quae in modum corporalium uoluptatum ipsa sui qualitate corrupta noscuntur et fetida nec usu grata nec odore suauia nec stabilitate mansura.

Quicquid in hoc saeculo mulcet auditu, mollescit adtactu, lenocinatur aspectu, blanditur, ut capiat, famulatur, ut teneat, inlicit, ut occidat. nam quamcumque capere uolueris uoluptatem, permanet, quod puniat, praeterit, quod delectat, dulcedo fugitiua pertransit, conscientia damnatura uel damnanda subsistit. inde etiam dicit Salomon: lingua meretricis mel stillat, in nouissimis autem diebus amariorem felle inuenies eam, quod tamen nihilominus et ipse, cum praedixisset, incurrit. et ideo uide, quod malum sit, frater carissime, quod, dum detestatur, admittitur, dum refugitur, uix uitatur. unde et tu, sicut dicit scriptura, omni custodia serua cor tuum et discute conscientiam tuam, ne, unde exisse uideris aspectu, [*]( 9] Gen. 19, 26. 11] Exod. 14, 29. 14] Exod. 16, 3. 22] Prou. 5, 8. 27] Prou. 4, 28. ) [*]( 1 ut add. Luetjooonn, om. S 3 dispicis S 8 tenens] aratri add. v 9 fonte S 11 tantum r, tanti S, aestuanti Kr. ferentis S 12 parantib; S preparante S 13 inluminante] & add. S (s man. alt.) trans\'\'t[j gressus S fgres eras.) heremi S 14 ollas Kr., ollae S 16 fetida S 17 auditu olliscit 81 18 blanditur ut] blanditur ui S 19 uoluerit S 20 delectet Kr. dulcido S 21 dampnatura S 23 amariorem] amaiore S 24 predixisset S 27 serua cor] seruatur S 28 aspectum S )

392
haereas affectu, sed dicas potius domino cum propheta: adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera tua, uel illud etiam: mihi autem adhaerere deo bonum est, ponere in deo spem meam, ut, quanto labore quantaque instantia militasti saeculo, seruias deo dicente apostolo uel monente: humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmunditiae et iniquitati, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. cum enim serui essetis peccati, liberi eratis iustitiae. quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. nunc uero liberati a peccato, serui autem facti deo habetis fructum uestrum in s sanctificationem, finem uero uitam aeternam.

Paenitentia ita, frater carissime, non nomine est suscipienda, sed opere, non ore tantummodo agenda, sed corde. uerum est, quod, sicut utroque, hoc est interiore homine et exteriore delinquimus, ita et utroque paenitere debemus, ut, sicut dicit idem apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem, ita gemitus cor nostrum conscientia conpungente concipiat, ut eos os nostrum per confessionem confusionis effundat. quinquagesimus uero psalmus, qui paenitudini datur pariter et remissioni, die noctuque cum rugitu fletuque cantetur, ut uere et salubriter dici possit: rugiebam a gemitu cordis mei, et: iniquitates meas ego agnosco et delictum meum contra me est semper, uel illud etiam: quoniam iniquitatem meam ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo. hic enim ante nos peccata nostra esse debent, ut in aeternum contra nos esse non possint, quia ita legitur in prophetis: dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris. a quo priores dicturi sumus iniquitates [*]( 1] Psalm. 62,9. 3] Psalm. 72,27. 6] Rom. 6,19. 19] Eom. 10,10. 24] Psalm. 37, 9. 25] Psalm. 50, 5. 27] Psalm. 37,19. 30] Esai. 43,26. ) [*]( 3 adherere S 8 exhibite S 11 tunc] in illis ex Uuig. add. Kr. erubiscitis S 15 patientia 17 ita om. v 17 et exteriore homine f) 18 et v, ut S 22 quinquagesimS S psalmu S 2S dicatus v remissione S 27 pronuncio S 30 qua S )

393
nostras coram domino uel prolaturi, nisi diabolo utique, qui delictorum et incentor est et delator? ipse enim, ut peccemus, instigat, ipse, cum peccauerimus, accusat, et ideo in confessione criminum a nobis praeueniatur in saeculo, ut contra nos non habeat, quod proferat in futuro.

XIIII. BEATISSIMIS ET IN CHRISTO UENERABILIBUS FRATRIBUS FOEDAMIO ET UILICO PRESBVTBRIS RURICIUS EPISCOPUS.

Quamlibet litteras fraternitatis uestrae per subdiaconem Contemtum non perciperem, tamen has ego ac per ipsum ad uos affectu instigante direxi, ut et desiderio satisfacerem et scribendi aditum prius, prior utpote, patefacerem, ne in posterum locus relinqueretur excusationi et res uoluntatis, diffidentiae et uerecundiae esse diceretur. salutem itaque in Christo domino plurimam dico beatitudini uestrae et spero, ut me, sicut decet ecclesiasticos uiros, non labiis, sed corde diligatis et de me caritate, sincera malo quam pristina, dicere praesumatis, quia, si illa fuisset uera, permanserat et, si fuisset mutua, mutata non fuerat. a cuius tamen fuerit parte mutata, et conscientiae nostrae nouerint et conscientiarum cognitor sine adsertore cognoscit, quem ego testem adhibeo professioni meae nec de initio simultatis me esse culpabilem nec in corde meo de (uobis), quicquid actum est dictumue, resedisse, quia scio nobis ab aeterno et uero iudice dictum, quod, nisi ex corde dimiserimus fratribus, nobis dimitti non debeat. habetis itaque sponsionem meam, reddite mihi fidem uestram, quia in epistula mea procul dubio uinculum, quod elegeritis, habebitis, aut [*]( 24] Matth. 6, 14; Marc. 11, 26. ) [*]( 1 diabulo 8 delectorum S 3 instijgat S (n in rasura) ut v 4 ut.. uon] ne P 8 presbiteris S 9 subsidiaconem S contimtum S 10 perceperim Luetjohann ergo S 11 scibendi S 12 auditum S1 corr. 15 plurimE S 17 mallo qua S, in alloquio t\' praesummatis S 18 mutua Luetjohann, mutata S 22 simulatis S culpauile S de uobis scripsi, de S, inde lKommaentea, otn. 0 23 dictum uere sedisse S 24 demiserimus S 27 habetis v )

394
caritatis, quod salubriter constringat et custodiat, aut perfidiae, quod culpabiliter innectat et perdat. nec mihi aliquid de iudicio prioris temporis inputetis, quia definitionis meae est in amicitiis seruare concordiam et in iudiciis tenere censuram. illud etiam peculiarius gaudeo, quod uos in integram domni et fratris mei familiaritatem redisse cognoui. superest, ut, quod illius in bono tribuit gratia, uestra in domino custodiat insequella.

XV. DOMINAE UENERABILI ET IN CHRISTO DOMINO MAQVIFICANDAE FILIAE CERAUNIAE RURICIUS EPISCOPUS.

Ut pictorem uobis antea non transmitterem, haec res fecit, quia aduentu noui iudicis te occupatam esse credidi atque ita deterritam, ut de his rebus cogitare non posses. sed quia deo propitio uos et litteris et relatione uestrorum ex sententia agere ac ualere cognoui, salutatione praelata pictorem, quamlibet hic esset occupatus, cum discipulo destinaui, quia malui meae detrahere necessitati, unde uestrae satisfacerem petitioni. sed quia et propositum uestrum et nostrum poscit officium, his uenerationem uestram paucis monere praesumpsi, ut ex opere illius ad agendam paenitentiam et noua noui hominis uestimenta sumenda capias exemplum, quo facilius in te Adam uetustus intereat et uiuificator exsurgat.

Quem ad modum ille parietes uariis colorum fucis multimoda arte depingit, ita uos animam uestram, quae est templum dei, diuersis uirtutum generibus excolatis, ut uere de spiritali domo uestra spiritaliter dicere cum propheta possitis: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae [*]( 27] Pstdm. 25, 8. ) [*]( 2 iuditio S, iudice v 3 inpotetis 8 4 comitiis v iuditiis S 7 insequilla S 10 domine S magnifican dę S 11 ceraunie S 12 res fecit v in notis, refecit S 13 credi S 14 possis S quae v 16 prelata S 17 cum v, eum S distinaui S mallui S 18 petitionis S 19 offitiu 20 presusi S ex om. r 22 sumenda S 23 interea S 25 que S 27 cum propheta dicere v 28 domns] habitationis r )

395
tuae, quia secundum ipsius domini nostri sententiam non in manu factis habitat deus nec in tabernaculis uiri beneplacitum ei, sed beneplacitum est ei super timentes se et in eo, qui sperat in misericordiam. et ipse iterum nos per prophetam docere dignatur: caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. quam mihi sedem aedificabitis aut quis erit locus requietionis meae, nonne haec omnia fecit manus mea? aut super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? et ipse in euangelio dominus clamat: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos et reliqua, quae secuntur. et ideo, in Christo domino carissima soror ac filia, pristinae conuersationis ambitione deposita humilitatem debes cordis induere, misericordiam indigentibus fenerare, castitatem non solum corporis, sed animae procurare, quod adiuuante domino ut adquirere ualeas pariter et custodire, ieiunandum est saepius et semper orandum, quia Adam paradisi et custos delegabatur et colonus, scilicet ut haberet operandi materiam libertas arbitrii et, quod orationum obtinuisset industria, parcitatis abstinentia custodiret. sed quoniam neglexit sibi seruare ieiunium, per concupiscentiam uetitam amisit et uitam et inmortalitatem.

Sub Hierobabel muros Hierusalem reuersi ad captiuitatem reparabant, cum eis esset contra alienigenas pro eorundem murorum restauratione certamen, operabantur dextra et sinistra pugnabant, scilicet scutum fidei laeua contra aduersarios praetendentes et dextra bonorum operum tamquam lapidum conpositorum moenia construentes. sed et ipsi uiri, qui aedificabant cum prophetis suis, super lumbos cincti operabantur, quod et [*]( 1] Act. 17, 24; Psalm. 146, 10. 5] Esai. 66, 1. 11] Matth. 11, 28. 18] Gen. 2,15. 24] 2 Esdr. 4,17. ) [*]( 2 manufactis] templis ex Uulg. add. Kr. 4 sperat v, sperant S miffa S, misericordia v ipse suprascr. 81 5 tronus S 6 scabillu S 11 om S 15 fanerare S 18 paradysi S custus 81 diligatur 81, delegatur S* 19 operando ex operandi 81 24 Zorobabel v in notis a captiuitate Kr., fort. recte 26 restauratione S 27 leua S aduersario pretendentis S )

396
dominus in euangelio obseruare nos praecepit dicens: sint lumbi uestri praecincti et lucernae uestrae ardentes. praecinctus est lumbis, cuius caro castitati militat et non libidini, et mens illius tamquam ardens lucerna praefulget, quam praeceptis suis Christus accendit. quia haec omnia secundum apostolum in figura nostri facta sunt, scire nos conuenit, quod, quamdiu saeculi actibus fuimus occupati, tamquam Babyloniis et regi eorum captiui a Iudaea producti in hostium regiones seruiuimus, unde per paenitentiam ad patriam, hoc est ad caelestem Hierusalem, matrem omnium fidelium, reuertentes debemus omni uirtutum genere reparare conlapsa, sarcire discissa, delere praeterita, cauere praesentia, parare uentura, ut per benignitatem domini a pristina peccatorum captiuitate distracti non Babyloniorum regi, sed regi caelorum Christo in Hierusalem, quaeque congregatione sanctorum aedificatur ciuitas, seruiamus. et idcirco faciem nostram debemus magis lacrimis rigare, quam lauacris, ut dicere cum propheta possimus: quia cinerem sicut panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam.

Debemus corpus nostrum indefessis uigiliis et continuis edomare ieiuniis, ut uerum exercentes inter animam carnemque iudicium non caro dominetur spiritui, sed spiritui caro uicta deseruiat. cuius rei exemplum nobis dominus, dum per angelum ad Agar Sarrae ancillam loquitur, dedit, quae dominam suam deserere maluerat, quam audire dicens ei: reuertere et esto subdita dominae tuae, ut his laboribus omnibus et bonis operibus dedita possis esse et conuersatione perfecta et confessione deuota et in regno patris tui illius, de quo dominus in euangelio dicit: nolite uobis uocare patrem super [*]( 1] Luo. 12, 35. 6] 1 Cor. 10, 6. 18] Psalm. 101,10. 25] Gen. 16,9. 29] Matth. 23, 9. ) [*]( 1 praecipit v 2 precincti S lucerne S 3 precinctus S 4 lucerna praefulgit S 6 apostolorum S facti S 7 babilloniis S 8 iudea S perducti Mommsenus 9 regionis S, regione v 12 discessa S preterita S psentias S 14 babyllonioru S 15 hyerusalem S queq S, quaequae Mommsenus congregation S, congregationi v 18 cynere S 19 mesceba S 24 sarrg S 25 malluerat S reuertere v, reuere S 26 domine S ut v, et S )

397
terram, unus enim est pater uester, secundum nomen tuum in illa beatorum turba uera splendere Ceraunia et uocabuli tui auctor existere, (de) quo splendore operum dominus dicit: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona et magnificent non uos, sed patrem uestrum, qui in caelis est. cuius est et ut detur, et omne, quod datur, quia iuxta apostolum omne datum bonum a sursum de patre luminum descendit, a quo et uoluntas tribuitur et praestatur effectus.

Quia paenitentia non nomine tantum obtinenda, sed actu est exsequenda, paenitentia non est nomen otiosum, quae ex qualitate operis possidet laboriosa uocabulum. non enim potest paenitens dici, qui paenitenda committit, sed ille, qui praeterita peccata uel maculas humilitate cordis, subiectione corporis, bonorum operum sedulitate, adsiduitate orationum, continuatione gemituum, pectoris contusione, lacrimarum profusione detergit, ut possit dicere cum propheta: ne memineris iniquitates nostras antiquas, utique non cotidianas, et illud: laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo, et iterum: rugiebam a gemitu cordis mei, et iterum: quoniam iniquitates meas ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo. sint ideo hic crimina nostra ante nos, ut contra nos in die iudicii esse non possint et illud etiam hic positi cum fiducia dicere mereamur: delictum meum ego cognosco et iniustitias meas non operui. dixi: pronuntiabo aduersus me et iniustitias meas domino et tu remisisti impietatem cordis mei. certum est, quod, in quantum tibi de priori conuersatione displicueris, in tantum domino placebis [*]( 4] Matth. 5,16. 7] Iac. 1,17. 17] Psalm. 78,8. 18] Psalm. 6,7. 21] Psalm. 37, 9. Psalm. 37,19. 25] Psalm. 31, 5. ) [*]( 2 turba v, tuba S 8 de add. v, om. S 5 non v, nos ex uos S 6 et ante ut supraser. S 8 discendit S 11 ociosum S 13 paenitentia Sl, paenitenda 82 preterita S 16 detergit v, detegit S 20 et ante lacrimis add. v 23 ut Kr., et S 24 nos] ut add. e iuditii S 25 fiducia S cognusco S 29 conuersationis S )

398
et, in quantum tibi placueris, illi sine dubio displicebis, qui dicit: quoniam dissipat ossa hominum sibi placentium.

Et ideo tamquam seuerissimi censores culpas nostras in nos ipsi districtius uindicemus, ipsi nobis per diuersos corporis cruciatus quodam modo tortores existamus et iudices, ut in illo iustae examinationis tempore non habeat in nos regis sententia, quod damnet, quos iam hic castigatioris uitae disciplina correxerit, quia iustus et misericors iudex bis non iudicat in id ipsum, hoc est ei se exhibebit mitem, quem inuenerit hic esse prae peccatorum satisfactione crudelem, illi benignum, quem in hac uita sibi recognouerit fuisse districtum, secundum illud euangelicum: qui perdiderit animam propter me, inueniet eam, uel illud: beati, qui nunc lugetis, quia ridebitis. breue est enim omne, quod in hoc mundo agitur, sine bonum siue malum, sicut experimentis, ut dominus aut permisit aut uoluit, iam probasti. et idcirco ad sustinendas pro dei amore pressuras constantes esse debemus, quia, si ad uesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia subsequetur. itaque nunc seramus in lacrimis, quod tunc metamus in gaudiis.

Haec pauca ad confortandam fidem uestram pro exhortationis solatio dicta sufficiant, quae licet ipse non faciam, tamen, ut et uos agatis, exhortor. scio enim exhortationi positam esse mercedem, quia legimus: flete cum flentibus, et ne forte tu in iudicio diceres: quaesiui, qui simul mecum contristaretur, et non fuit et consolantes me et non inueni. perfectiora uero atque maiora in scripturis diuinis, unde ista [*]( 2] PsaJm. 52, 6. 12] Matth. 10,39. 18] Luc. 6, 21. 17] Psalm. 29, 6. 19] Psalm. 125, 5. 24] Rom. 12, 15. 25] Psalm. 68, 21. ) [*]( 1 illi ex ille 81 4 et ante ipsi add. v 5 cruciatos S quodamodo S tortores quodammodo v ut Ludjohann, et S 6 regi 8 7 cwtigationis v correxit v 9 exhibet v 10 pre S 11 cognouerit sibi r 12 euangelium S 15 eiiperimentis S1 ut om. v 16 pmisit S, promisit v probari v 17 praesuras S 18 subsequetur Kr., subsequitur S 19 metamus] S, cf. p. 401,26 21 exortationis S 22 sufficiunt r 28 agatis t7, cogatis S eihortor v, exhortator S 24 qui S flere v 25 iaditio 8 diceris 8 )

399
decerpta sunt, instrumenta perquire, si uis aut coepta perficere aut ad pollicita peruenire. dabit tibi taliter quaerenti dominus scientiam pariter et uirtutem, ut et lecta intellegas et intellecta custodias. nam pater orphanorum et arbiter uiduarum, cum te de se tantum sperare conspexerit, et pupillis tuis tribuet paterna pietate praesidium et te remuneratione iudicis perducet ad praemium.

XVI. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO AC MIHI PRAE CETERIS IN CHRISTO DOMINO CULTU AFFECTUQVE PECULIARIUS EXCOLENDO PATRONO ET PAPAE AEONIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

Ante paucum tempus litteras uestrae sanctitatis accepi, quibus etiam de inofficiositate tanti habuistis adfectuosius commonere dicentes: nihil caritate praestantius. quod ego ualde uerum esse confirmo et secundum apostolum illam caritatem dico esse perfectam et sublimem, quae de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedit, quae iuxta eundem apostolum patiens est, benigna est, quae non inflatur, non aemulatur, non quaerit, quae sua sunt, non \'gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati, omnia credit, omnia sperat, et inde est, quod numquam cadet. patiens est, quia contra temptationes saeculi uel procellas in deum defixa perstat immobilis. benigna est, quia proximorum profectibus delectatur. non inflatur, quia non superbit humili. non aemulatur, quia inuidere nescit aequali. non quaerit, quae sua sunt, dum iuxta domini sententiam sibi etiam minimos anteponit et aliorum commoda suis mereatur incommodis. non gaudet super iniquitate, quia laetari nisi fratrum prosperitate non nouit. congaudet autem ueritati, quia amicum sincera, non fucata dilectione ueneratur nec falsa [*]( 16] 1 Tim. 1, 5. 18] 1 Cor. 13, 4. 26] Matth. 25, 40. ) [*]( 1 decerpta v, discerpta S 2 querenti S 8 licta S 4 orfanorum S 5 compererit v tribuit S 6 presidium S perducit S 9 cateris S 13 quilius S 16 que S 17 fide ex ficte S 1 que S 18 paciens S que S 19 querit S que S 20 iniquitate S 22 cadit Kr. coll. p. 400,5 paciens S 23 perstat v, praestat S 26 querit que S 80 fugata S )

400
adulatione subsannat, sed uero honore concelebrat. omnia credit, quia in mandatis diuinis promissisque confidit, et ideo omnia sperat, quia pro minimis magna, pro caducis perpetua, pro temporalibus aeterna sibi retribuenda non ambigit. numquam cadit, quia humilitas habere non potest casum, cum habeat semper ascensum, et, cum iugiter excelsa meditetur, habitare tamen in sublimibus non praesumit. cum conuersatio eius habeatur in caelis, ipsa tamen uidetur adhaerere terrenis excelsa opere, mente deiecta habens, unde glorietur in domino nec tamen extollatur in saeculo.

Haec, quia iussisti, scribere non pro eruditione nostra, sed pro uestra dignatione praesumpsi. uestrum uero est nos edocere uerbis et ad hanc eandem caritatem prouocare semper exemplis, quia dilectio, quae ante cognitionem mutua inter absentes epistulario inchoata sermone semper et fota est, debeat augeri corporali uisione, non minui, et crescere intuitu, quae coepit affatu.

XVII. DOMINO SUBLIMI SEMPERQVE MAGNIFICO FRATRI TAURENTIO RURICIUS EPISCOPUS.

Exigit solliciti cordis affectus, ut inperitioris promatur affatus, nec erubescit rusticitatis obprobrium, dummodo impleat caritatis imperium, sicut sanctus apostolus dicit: perfecta caritas foras mittit timorem, quia longe melius est proximum diligere sincere, quam praedicare perfecte, siquidem multo plures inueniuntur in mundo eloquentiae lepore praediti, quam dilectionis uigore perfecti, quia, sicut, quod bonum est, rarum est, ita arduum, quod aeternum. procliuis namque iuxta domini sententiam et trita uia est, quae praecipitat in [*]( 23] 1 Ioann. 4,18. 28] Matth. 7,13. ) [*]( 1 subsanat S 2 diuinis mandatis v 8 sperauit v 8 adherert S n 9 opera v 12 dignatione uestra v 13 eadem S 14 exemplis r, exem. S mutuo v 15 debeat Kr., debeant S, debet r 19 taurencio S, Turencio v 22 obaepriU S 24 es S 25 sincerae S perfectae S 26 prediti S 28 quoaetnum S )

401
gehennam, artior uero et difficilior, quae sublimat ad gloriam. quae (causa), nisi quia illa multi gradiuntur, hac pauci? et ideo inminente iam praesentis aeui termino et senii die usquequaque uicino, sicut nos etiam docet caesaries detonsa uel conuenit, ne in ueteribus annis iuuenalia facta meditemur atque in confecto corpore et corde decrepito adulescentiae regnet cupido, de qua iudicii tempore in illo tremendo aeternae dispensationis examine, quando ille omnium mortalium testis et iudex non solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est discussurus et uota, iuxta pollicitationem suam aliis de aquae frigidae praebitione daturus est praemium, aliis de otiosi uerbi leuitate supplicium, reos nos, etsi non de perpetrati facinoris uoluptate, saltim de concupiscentiae uoluntate constituat, quia, qui uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo.

Quod et de rebus omnibus aliis similiter obseruare nos conuenit, ut singulis appetentiae partibus inbecillis huius corporis amputatis talibus membris sic debiles et tamen integri potius introeamus in regnum, quam salui et tamen perditi in aeternum proiciamur incendium. his omnibus salubriter pertractatis et rite perspectis, dum tribuuntur indutiae, declinemus a malo et bonum incessanter operemur, obliuiscamur praeterita, contemnamus praesentia, futura cupiamus, obliuiscamur in factis, recordemur in conscientiis, ut omne peccatum nobis moriatur in uita, uiuat in paenitentia, nunc seminemus in fletu, quod postmodum metamus in gaudio, quia tempus huius uitae tempus est operis, dies uero retributionis tempus est messis, quando sine dubio hoc unicuique apparebit in germine, quod [*]( 11] Matth. 12,36. 14] Mstth. 5,28. 21] Gal. 6, 10. 25] Psalm. 125,5. ) [*]( 1 arcior S deficilior S 2 quae causa nisi v, quae nisi S, qua enisi Movimsenus lacunam post quia statuens (suppl. laborant) ulla S 3 IIęui S (erat s in ratt.) 4 uel detonsae coni. Mommsenus 7 iuditii S 8 mortalium v, mortalis S 10 pollicitacione S aliis de om. v 11 praebitioni r ocioso (ociosi 82) uerbo S, corr. v 12 perpetratill S (s in ras.) 16 alii S 17 singulis] sine ullis Mommsenus inbecilis S 18 anputatis S et v, ut S 19 quam v, quasi S ) [*]( XXI. Fknat. ) [*]( 26 )

402
nunc spargit in semine, sicut ait quidam sanctorum: respondebit mihi cras iustitia mea, cras utique diem resurrectionis appellans.

Haec nos, fratres optimi, non pontificali auctoritate, sed fraterna pietate fidenter scribere unanimitati uestrae caritate dictante praesumpsimus, quibus uobis uel circa uos non dictatoris ingenium, sed germani probaremus affectum. salutem itaque dicens rogo, sicut promittere dignati estis, librum nobis sancti Augustini de ciuitate dei per portitorem harum sine dilatione mittatis, cuius dum nos lectione aedificatis in terris, uobis eiusdem ciuitatis habitacula praeparetis in caelis, ad quam tamen aliter peruenire non possumus, nisi caritatis gradibus conscendamus, quia ipsa est eminentior uia, quae nos et in hac positos sociat deo et deposita perducit ad deum, de qua etiam propheta testatur: ambulabant de uirtute in uirtutem, uidebitur deus deorum in Sion. quam ob rem hic collyrio bonorum operum oculos cordis acuamus, ut illic deum uidere possimus, quia secundum euangelium beati mundo corde, quoniam deum uidebunt. ac perinde oportet hic interioris hominis praeparetur intuitus, ut illic non hebetentur obtutus.

XVIII. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET MIHI PECULIARI CULTU AFFECTUQVE SPECIALITER EXCOLENDO PAPAE SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.

Culpatis me saepius et crebrius inputatis, quod indiuiduae mihi in Christo domino beatitudini uestrae hucusque non scripserim. utinam sic esset facultas faciendi, sicut est scribendi [*]( 1] Gen. 80, 88. 15] Psalm. 88, 8. 18] Matth. 5, 8. ) [*]( 4 hac S uos v fratres optimi v optimae S 5 num fidentes acri- bendum 9 6 praesumsimos 8 quibus] qui ut v 7 salute S 9 sancti] s. S agustini S 13 eminentior v, eminenter S uos v 14 poaitos] uita suppl. Luetjohann de posita v 15 ambulant v 16 syon S 17 collirio S 19 deum add. v, om. S Kr. proinde v 20 habitentur S, corr. v 23 peculiare S 24 papae] patrono Kr. coil. 11 34, 35 sedat\' ejfs S 28 uoluntas scribendi v )

403
uoluntas, ut caritas, quae corde concipitur, ore promeretur. sed, ubi deest effatus, siletur affectus et intra latebras pectoris contenta est sui conscientia se non esse in dilectione culpabilem, etsi in officiorum redhibitione se non cernit aequalem, quia confidit, quod, sicut ipsa amorem fratris in se sui coniectione persentit, ita et diligens frater eum similiter possit ex sua dilectione cognoscere, quia nulla re melius aliorum cordium secreta quam arcanorum nostrorum contemplatione metimur. tantum enim nos ab alio diligi credimus, quanta eum nos caritate diligimus.

Parui itaque petitioni uestrae, parui iussioni, ut qualibuscumque sermonibus contexta uobis scripta transmitterem, quae uos, si nos simpliciter, ut confido, diligitis, aut confestim delebitis, ne, quod uobis cordi est, aliis incipiat esse despectui, quia non aequali iudicio amor audit et odium, aut certe uobis tantum relegenda seruabitis, ut, quoties in uobis uidendi nos caritatis ignis exarsit, desiderium uestrum eorum conloquio temperetis. quin etiam, ut amoris nostri circa uos sinceritatem plenius nosceretis, (auribus uestris) iniuriam inferre praesumpsimus, quia certi sumus, quod non tam diserta cupiunt audire quam fortia, non tantum uoluptuosa quam uera. quapropter credimus, quod pietati uestrae nec longitudo paginae nostrae adferat satietatem nec rusticus sermo fastidium, scientes, quod, quanto nos amplius ruminaueritis, tanto esuriatis ardentius.

    XVIIII. SANCTO RURICIUS CLIENS PATRONO
  1. sedato monitis parens paternis
  2. Grates concinit et refert salutem.
  3. Quem blandis precibus rogat timendo,
  4. [*]( 1 ut] et 11 promeretur Momtnsenus, promitur S, promatur v 2 silet v 4 offitiorum S 6 persentit ita Luetjohann, persententia S, persentiat ita v 9 ab alio-eum nos om. v 14 es S dispectui S 15 iuditio S 19 auribus uestris addidi praeeunte Kruschio coll. p. 362, 9, om. S 20 certi sumus v, certissimus S deserta S 21 forcia S tantu S, tam r 23 sacietatem S 29 ragat S )[*]( 26* )
    404
  5. Ne fors displiceat leuis camena
  6. Tanti iudicio minor magistri.
  7. Hoc tu luminibus libens recurre,
  8. Hoc sanctis manibus frequens reuolue,
  9. Hoc tu dum relegis, mei memento.
  10. Me semper recolat canatque lingua
  11. Et mens me teneat, sopor retentet,
  12. Me semper recinat tuum labellum.
  13. Hos tu uisceribus piis reconde,
  14. Hos tecto residens uiamque carpens,
  15. Hos inter calices toro recumbens
  16. Et parcas epulas cibosque dulces,
  17. Antro pectoris et medulla cordis
  18. Inclusos recita canente mente.
  19. Sic nos et mutuos uidere uultus
  20. Et uiuis tribuat referre uerbis,
  21. Quae nunc intima pectoris fatigant,
  22. Largitor deus omnium bonorum
  23. Christus cum patre sempiterno regnans
  24. Sancto spiritui dignantes hymnos.
XX. DOMINO INDIUIDUO SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO RUSTICO RURICIUS EPISCOPUS.

Inquietudinem mihi ab aliis et uobis a me facit amicitia communis, quia, qui me apud uos, non dico multum, sed omnia posse confidunt, ad ecclesiolam nostram pro sua securitate confugiunt. quorum ego non possum non et condolere gemitibus et precibus oboedire, ut pro ipsorum quidem reatu, sed et pro uestro pariter profectu potestati uestrae adtentius supplicem. nec mireris, quod dixi illorum reatum ad uestrum pertinere profectum, siquidem illorum indulgentia uestra fit uenia, sicut [*]( 1 camina S 2 iuditio S 3 reuersa v 3. 4. 5 hoc] hos Luetjohann 5 relegis 81 in raswa memaro S 8 labellum v, bellu S 11 foro r 12 cybosque S 14 cante S 15 uultos S 18 largior S 20 hymnos] finiunt uersus add. S 24 jjb S*, ab 82 ammicitiae S 27 ego 0.. t! )

405
et inopum indigentia largientum esse noscitur copia. hoc enim nobis retribuetur in iudicio, quod praestiterimus in saeculo dicente ipso domino: dimittite et dimittetur uobis, date et dabitur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus, et pater uester dimittet uobis peccata uestra.

Unde euidenter agnoscimus deum nostrum sententiam suam in nostra posuisse censura, qui precum nostrarum misericors et iustus auditor potestati suae de nostra lenitate praescripsit, ut in eos quodam modo non haberet ius seueritatis, quos hic auidos non perspexerit ultionis, quia, quod ipse est, hoc et nos esse desiderat. misericors est, misericordes quaerit dicens: estote perfecti, sicut et pater uester perfectus est. cotidie ueniam peccantibus et supplicantibus tribuit, ideo et indulgentiam a peccatoribus poscit. unde et oratione dominica ipsius dicimus doctrina: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. \'quibus uerbis durissimis nos uinculis inligamus, nisi, quod pollicemur, implemus, quia et per prophetam sic dicit: homo homini tenet iram et a domino quaerit medellam. quapropter pro Baxone, qui ad ecclesiam Userca confugit, intercessor accedo sperans, ut primum pro dei timore, deinde pro nostra intercessione ipsi parcere digneris, cuius absolutione et in nobis tollere confusionem et nobis potestis conparare mercedem.