Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat,
  2. depulit hos nimbos equitum non pervigil anser,
  3. proditor occulti tenebrosa nocte pericli,
  4. sed vis cruda virum perfractaque congredientum
  5. pectora nec trepidans animus subcumbere leto[*](7 06)
  6. pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem,
  7. numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum
  8. virtutis pretium? dux agminis imperiique
  9. Christipotens nobis iuvenis fuit, et comes eius
  10. atque parens Stilicho, Deus unus Christus utrique,
  11. huius adoratis altaribus et cruce fronti
  12. inscripta cecinere tubae: prima hasta dracones
  13. praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert.
  14. illic ter denis gens exitiabilis annis
  15. Pannoniae poenas tandem deleta pependit.
  16. v.2.p.64
  17. corpora famosis olim ditata rapinis
  18. in cumulos congesta iacent; mirabere seris,
  19. posteritas, saeclis inhumata cadavera late,
  20. quae Pollentinos texerunt ossibus agros.
  21. si potui manibus Gallorum excisa levare