Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis,
  2. nec tam degeneri venerandis supplicat ore
  3. v.2.p.58
  4. principibus, quam vult praenobilis ille senator
  5. orandi arte potens et callida fingere doctus
  6. mentitumque gravis personae inducere pondus,
  7. ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato,
  8. grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.
  9. si vocem simulare licet, nempe aptior ista
  10. vox Romae est, quam nunc eius sub nomine promam.
  11. quae quia turpe putat templorum flere repulsam
  12. aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis
  13. dicere seque gravem senio inclinante fateri,
  14. ductores conplexa suos sic laeta profatur:
  15. ‘O clari salvete duces, generosa propago
  16. principis invicti, sub quo senium omne renascens
  17. deposui vidique meam flavescere rursus
  18. canitiem: nam cum mortalia cuncta vetustas
  19. inminuat, mihi longa dies aliud parit aevum,
  20. quae vivendo diu didici contemnere finem.
  21. nunc, nunc iusta meis reverentia conpetit annis,