Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. et momenta premit pedibus, quaecumque putantur
  2. figere propositam natali tempore sortem,
  3. huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes:
  4. lux inmensa vocat, factorem noscite vestrum!
  5. libera secta patet: nil sunt fatalia: vel si
  6. sunt aliqua, opposito vanescunt irrita Christo.
  7. sed multi duxere dei per prospera Romam,
  8. quos colit ob meritum magnis donata triumphis,
  9. ergo age, bellatrix, quae vis subiecerit, ede,
  10. Europam Libyamque tibi; dic nomina divum.
  11. Iuppiter ut Cretae domineris, Pallas ut Argis,
  12. Cynthius ut Delphis, tribuerunt omine dextro.
  13. Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit,
  14. venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum,
  15. destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa
  16. Iuno suos Phrygiis servire nepotibus Afros,
  17. et quam subiectis dominam dea gentibus esse,
  18. si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque
  19. iussit Romuleis addictam vivere frenis.
  20. perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes,