Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem?
  2. quae quis non videat sapientum digna cachinno?
  3. fingamus tamen esse aliquam, quae talia curet,
  4. umbram sive animam, per quam respublica fatum
  5. v.2.p.38
  6. hauserit et calidis animetur tota medullis.
  7. cur non haec eadem de religione colenda
  8. consultat? cur non suspectat libera caelum?
  9. cur sibi praescriptum non commutabile fatum
  10. ut captiva putat? genesis cur vincula fingit?
  11. cui iam nolle licet quod tunc voluisse licebat,
  12. erroresque abolere suos ac flectere sensus.
  13. sic septingentis erravit circiter annis
  14. lubricaque et semper dubitans quae forma placeret
  15. imperii, quae regnandi foret aequa potestas.
  16. regius exortam iam tunc habuit status urbem
  17. non sine grandaevis curarum in parte locatis.
  18. mox proceres de stirpe senum tractasse videmus .
  19. clavum consilii; plebeias inde catervas
  20. conlatas patribus mixtim dicionibus aequis
  21. imperitasse diu belloque et pace regendis.