Contra Orationem Symmachia
Prudentius
Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).
- qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas,
- et qui Lucinas tribuo nascentibus horas,
- duplex lege mea per mutua foedera sexus
- gignere amat subolem generisque propagine gaudet;
- quem vos lascivis violatis amoribus ignem
- et stupra vestra deae veneris praetexitis umbra,
- unus ego elementa rego, nec mole laboris,
- ut miser infirmusve aliquis fragilisve, fatigor.
- lux inmensa mihi est et non resolubilis aetas
- sensibus et vestris haud intellecta vetustas.
- inde ministeriis ad tot moderamina mundi
- non egeo, nec participes sociosve requiro,
- porro autem angelicas legiones, quas mea fecit
- dextera, nosse meum est, et quae natura creatis
- subsistat qualesque mihi serventur ad usus.
- tu me praeterito meditaris numina mille,
- quae simules parere meis virtutibus, ut me
- per varias partes minuas, cui nulla recidi
- pars aut forma potest, quia sum substantia simplex,
- nec pars esse queo. solis divisio rebus
v.2.p.24